lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 ianuarius 2011
S. Sebastiani, martyris, memoria ad libitum


Romæ martyr occubuit initio persecutionis Diocletiani. Eius sepulcrum, via Appia ad Catacumbas exstans, fideles iam ab ultima antiquitate veneratione prosecuti sunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

9, 7-21. 25-29
Peccata populi et intercessio Moysis

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Meménto et ne obliviscáris quómodo ad iracúndiam provocáveris Dóminum Deum tuum in solitúdine; ex eo die, quo egréssus es ex Ægýpto, usque ad locum istum advérsum Dóminum contendístis. Nam et in Horeb provocástis eum, et irátus delére vos vóluit, quando ascéndi in montem, ut accíperem tábulas lapídeas, tábulas pacti, quod pépigit vobíscum Dóminus, et perseverávi in monte quadragínta diébus ac nóctibus, panem non cómedens et aquam non bibens. Dedítque mihi Dóminus duas tábulas lapídeas scriptas dígito Dei et continéntes ómnia verba, quæ vobis locútus est in monte de médio ignis, quando cóntio pópuli congregáta est. Cumque transíssent quadragínta dies et tótidem noctes, dedit mihi Dóminus duas tábulas lapídeas, tábulas fœderis, dixítque mihi: “Surge et descénde hinc cito, quia peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de Ægýpto: deseruérunt velóciter viam, quam præcépi eis, fecerúntque sibi conflátile”. Rursúmque ait Dóminus ad me: “Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit; dimítte me, ut cónteram eos et déleam nomen eórum sub cælo et fáciam te in gentem, quæ hac fórtior et maior sit”.
     Cumque revérsus de monte ardénte descénderem et duas tábulas fœderis utráque tenérem manu vidissémque vos peccásse Dómino Deo vestro et fecísse vobis vítulum conflátilem ac deseruísse velóciter viam eius, quam Dóminus vobis præcéperat, arrípui duas tábulas et proiéci eas de mánibus meis confregíque eas in conspéctu vestro; et prócidi ante Dóminum sicut prius, quadragínta diébus et nóctibus panem non cómedens et aquam non bibens propter ómnia peccáta vestra, quæ gessístis contra Dóminum, et eum ad iracúndiam provocástis; tímui enim indignatiónem et iram illíus, qua advérsum vos concitátus delére vos vóluit. Et exaudívit me Dóminus étiam hac vice. Advérsum Aaron quoque veheménter irátus vóluit contérere; et pro illo simíliter tunc deprecátus sum. Peccátum autem vestrum, quod fecerátis, id est vítulum, arrípiens igne combússi; et in frusta commínuens omninóque in púlverem rédigens proiéci in torréntem, qui de monte descéndit.
     Et iácui coram Dómino quadragínta diébus ac nóctibus, quibus eum supplíciter deprecábar, ne deléret vos, ut fúerat comminátus. Et orans dixi: Dómine Deus, ne dispérdas pópulum tuum et hereditátem tuam, quam redemísti in magnitúdine tua, quod eduxísti de Ægýpto in manu forti. Recordáre servórum tuórum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspícias durítiam pópuli huius et impietátem atque peccátum ne forte dicant habitatóres terræ de qua eduxísti nos: “Non póterat Dóminus introdúcere eos in terram, quam pollícitus est eis, et óderat illos; idcírco edúxit, ut interfíceret eos in solitúdine”. Attamen ipsi sunt pópulus tuus et heréditas tua, quos eduxísti in fortitúdine tua magna et in bráchio tuo exténto».

RESPONSORIUM

Cf. Ex 32, 11. 13. 14; 33, 17

R. Precátus est Móyses in conspéctu Dómini Dei sui et dixit: Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ; meménto Abraham, Isaac et Iacob, quibus iurásti dare terram fluéntem lac et mel. * Et placátus factus est Dóminus de malignitáte quam dixit fácere pópulo suo.
V. Dixit Dóminus ad Móysen: Invenísti grátiam in conspéctu meo, et scio te præ ómnibus. * Et placátus factus est Dóminus de malignitáte quam dixit fácere pópulo suo.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum

(Cap. 20, 43-45. 48: CSEL 62, 466-468)

Testimonium Christi fidele

     Per multas tribulatiónes opórtet nos introíre in regnum Dei. Si multæ persecutiónes, multæ probatiónes; ubi multæ corónæ, multa certámina. Tibi ergo próficit quod multi persecutóres sunt, ut inter multas persecutiónes facílius invénias quemádmodum coronéris.
     Utámur exémplo Sebastiáni mártyris, cuius hódie natális est.
     Hic Mediolanénsis oriúndo est. Fortásse aut iam discésserat persecútor aut adhuc non vénerat in hæc pártium, aut mítior erat. Advértit hic aut nullum esse aut tepére certámen.
     Romam proféctus est, ubi propter fídei stúdium persecutiónes acérbæ fervébant; ibi passus est, hoc est ibi coronátus. Itaque illic, quo hospes advénit, domicílium immortalitátis perpétuæ collocávit. Si unus persecútor fuísset, coronátus hic martyr útique non fuísset.
     Sed quod peius, non hi solum persecutóres sunt qui vidéntur, sed étiam qui non vidéntur, et multo plures persecutóres.
     Sicut enim unus persecútor rex multis persecutiónis præcépta mittébat et per síngulas vel civitátes vel províncias erant divérsi persecutóres, ita étiam diábolus multos minístros suos dírigit, qui non foris tantúmmodo, sed étiam intus fáciant persecutiónes in ánimis singulórum.
     De his dictum est persecutiónibus: Omnes qui volunt pie vívere in Christo Iesu persecutiónem patiúntur. Omnes dixit, nullum excépit. Quis enim excéptus potest esse, cum ipse Dóminus persecutiónum tentaménta toleráverit?
     Quanti cotídie in occúlto mártyres Christi sunt et Iesum Dóminum confiténtur! Novit hoc martýrium Apóstolus et testimónium Christi fidéle, qui dixit: Hæc est enim gloriátio nostra et testimónium consciéntiæ nostræ. .

RESPONSORIUM

_

R. Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram.
V. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus enim erat supra firmam petram.

ORATIO

Orémus:
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis, ut, glorióso exémplo beáti Sebastiáni mártyris tui edócti, tibi magis quam homínibus obœdíre discámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)