Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 |
PER ANNUM, hebd. V
beátæ Mariæ Virginis de Lourdes, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.
Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.
Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.
Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Fili mi, custódi sermónes meos.
R.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Gálatas
Fratres: Hac libertáte nos Christus liberávit; state ígitur et nolíte íterum iugo servitútis detinéri. Ecce ego Paulus dico
vobis quóniam, si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit. Testíficor autem rursum omni hómini circumcidénti se quóniam
débitor est univérsæ legis faciéndæ. Evacuáti estis a Christo, qui in lege iustificámini, a grátia excidístis. Nos enim
spíritu ex fide spem iustítiæ exspectámus. Nam in Christo Iesu neque circumcísio áliquid valet neque præpútium, sed fides, quæ per caritátem operátur.
Currebátis bene; quis vos impedívit veritáti non obœdíre? Hæc persuásio non est ex eo, qui vocat vos. Módicum ferméntum
totam massam corrúmpit. Ego confído in vobis in Dómino quod nihil áliud sapiétis; qui autem contúrbat vos, portábit iudícium,
quicúmque est ille. Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prǽdico, quid adhuc persecutiónem pátior? Ergo evacuátum est
scándalum crucis. Utinam et abscidántur, qui vos contúrbant!
Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres; tantum ne libertátem in occasiónem detis carni, sed per caritátem servíte ínvicem.
Omnis enim lex in uno sermóne implétur, in hoc: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Quod si ínvicem mordétis et devorátis,
vidéte, ne ab ínvicem consumámini!
Dico autem: Spíritu ambuláte et concupiscéntiam carnis ne perfecéritis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus
autem advérsus carnem; hæc enim ínvicem adversántur, ut non, quæcúmque vultis, illa faciátis.
Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta autem sunt ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, luxúria,
idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, ebrietátes,
comissatiónes et his simília, quæ prǽdico vobis, sicut prædíxi, quóniam, qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur.
Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia; advérsus huiúsmodi non est lex.
Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sanctæ Maríæ Bernárdæ Soubirous vírginis
Quadam die, cum me contulíssem ad ripam flúminis Gavi ut ligna collígerem cum duábus puéllis, rumórem quendam audívi. Me verti
ad pratum, sed árbores vidi mínime agitári. Unde caput levávi et antrum aspéxi. Dóminam autem vidi véstibus albis indútam:
cándido enim hábitu erat amícta zonáque cærúlea cincta, et gilvam super utróque pede rosam habébat, quæ eiúsdem colóris erat ac coróna eius rosárii.
Quæ cum vidi, óculos perfrícui, putans me falli; manus autem in vestis sinu insérui, ubi meam invéni corónam rosárii. Vólui
étiam frontem cruce signáre, sed manum illuc attóllere non válui, quæ décidit. Cum vero Dómina illa signum fecísset crucis,
ego quoque, treménte licet manu, conáta sum, et tandem pótui. Simul rosárium recitáre cœpi, ipsa quoque Dómina corónæ rosárii
sui volvénte gránula nec tamen lábia movénte. Cum rosário finem dedi, vísio statim evánuit.
Quæsívi ígitur a duábus puéllis num quidquam conspexíssent: quod illæ negárunt; quin étiam interrogavérunt quid habérem sibi
revelándum. Quas certióres feci vidísse me Dóminam albis vestiméntis indútam, nescíre autem quæ esset; sed ut hoc tacérent
admónui. Hortátæ sunt me dein et illæ, ne illuc redírem; quod ego recusávi. Revérsa sum ígitur die domínico, cum intérius me ciéri sentírem...
Dómina illa nónnisi tértium mihi locúta est, atque rogávit num ire ad se per dies quíndecim vellem. Quod me velle respóndi.
Adiécit autem illa debére a me presbýteros admonéri ut sacéllum ibídem ædificándum curárent; deínde iussit ut e fonte bíberem.
Cum nullum conspícerem fontem, ibam ad flúvium Gavum; at ipsa significávit non de illo se loqui, et dígito fontem monstrávit.
Cumque ad hunc adiíssem, non invéni nisi parum lutuléntæ aquæ. Admóta manu, nihil cápere pótui; unde scálpere cœpi, ac tandem
paulum aquæ hauríre valens, ter proiéci, quarta autem vice bíbere pótui. Vísio dein dilápsa est et ego recéssi.
Per dies vero quíndecim illuc rédii, atque Dómina síngulis diébus, præter quandam fériam secúndam et fériam sextam, mihi appáruit,
idéntidem mandans debére me presbýteros monére de sacéllo ibídem erigéndo, et fontem ad me lavándam pétere, et pro peccatórum
conversióne deprecári. Plúries quidem eam interrogávi quæ esset, at illa léniter arridébat; demum suspénsa tenens brácchia
oculósque in cælum élevans, dixit mihi se esse Immaculátam Conceptiónem.
Intra quíndecim dies illos tria quoque mihi secréta patefécit, quæ omníno ne cuíquam pánderem interdíxit; quod fidéliter hucúsque servávi.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui immaculátæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio,
a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)