lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 februarius 2011
Pro O.P.: B. Ioannis de Fiesole seu B. Angelici, presbyteri, memoria ad libitum


Guido seu Guidolinus, filius Petri, Vicchii in Tuscia exeunte sæculo XIV natus, adulescens Florentiæ artem pictoriam exercebat. Cum autem ad vitam religiosam inclinaret, una cum germano Benedicto conventum Fæsulanum Ordinis Prædicatorum adit, quod regulari observantiæ deditum B. Ioannes Dominici recens exstruxerat. Cuius et nomen cum habitu assumpsit (c. 1420).

Sacro presbyteratu insignitus, eiusdem conventus vicarium bis et priorem posterius egit. Arcta nixus fidelitate erga religionis officia, divina mysteria oratione et studio in tabulis altarium Fæsulis pinxit (c. 1425-1438); Florentiæ vero, apud S. Marcum, rogatu magni patris Antonini tunc prioris, claustrum et aulam capituli, cellas et andrones, udo illito opere, exornavit (1439-1445). Romam ab Eugenio IV accitus, duo sacella depinxit in basilica S. Petri et in ædibus Vaticanis; ex mandato autem papæ Nicolai V, qui eum venerabatur ob vitæ integritatem et morum excellentiam, privatum ipsius sacellum et zotheculam exornavit (1445-1449). Cortonæ quoque, in conventu S. Dominici (1438) et Urbeveteri, in Ecclésia cathedrali (1447) adlaboravit. Florentinum archiepiscopatum, sibimet ab Eugenio IV oblatum, demisse recusavit, suadens ut dignitas illa Antonino tribueretur.

Romæ, apud S. Mariam supra Minervam, die 18 februarii 1455 beato transitu requievit in pace; ibique eius marmoreum sepulcrum super terram, cum illius imagine, adhuc exstat. Fuit Frater Ioannes vir simplex et rectus, pauper et humilis; in picturis vero devotus et suavis, ornatus et facilis. Quapropter, mirabili quodam virtutum et artis compendio, Beatus Angelicus reverenter est appellatus. Cuius sanctitatis et ingenii fama late ubique celebratur.

In eius igitur honorem et artis sacræ augmentum Ioannes Paulus II, die 3 octobris 1982, cultum liturgicum universo Prædicatorum Ordini concessit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

15,8-9.16-17.25-26.29.33; 16,1-9; 17,5
Homo coram Domino positus


     Víctimæ impiórum abominábiles Dómino: vota iustórum grata sunt ei. Abominátio est Dómino via ímpii; qui séquitur iustítiam, diligétur. Mélius est parum cum timóre Dómini quam thesáuri magni cum sollicitúdine. Mélius est deménsum ólerum cum caritáte quam vítulus saginátus cum ódio.
     Domum superbórum demoliétur Dóminus et firmos fáciet términos víduæ. Abominátio Dómini cogitatiónes malæ, et purus sermo pulchérrimus. Longe est Dóminus ab ímpiis et oratiónes iustórum exáudiet. Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas.
     Hóminis est ánimum præparáre, et Dómini est respónsio linguæ. Omnes viæ hóminis puræ sunt óculis eius, spirítuum ponderátor est Dóminus. Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ. Univérsa secúndum próprium finem operátus est Dóminus; ímpium quoque ad diem malum.
     Abominátio Dómini est omnis árrogans; etiámsi manus in manu fúerit, non erit ínnocens. Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo.
     Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque eius convértet ad pacem. Mélius est parum cum iustítia quam multi fructus sine æquitáte. Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus eius.
     Qui déspicit páuperem, éxprobrat Factóri eius; et qui in ruína lætátur alteríus, non erit impunítus.

RESPONSORIUM

Deut 6, 12b. 13a; Prov 15, 33

R. Ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti; * Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies.
V. Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas. * Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies.

LECTIO ALTERA

E Lítteris Apostólicis motu próprio datis « Qui res Christi gerit » Ioánnis Pauli II papæ

(AAS 75 [1983], pp. 796-799)

Vita sancta atque creatrix virtus inter se coeant

     “Qui res Christi gerit, opórtet Christo semper adhǽreat”. Hæc dícere consuescébat frater Ioánnes de Fǽsulis, cui ob integérrimum vitæ institútum atque pulchritúdinem pæne divínam ab eo pictárum imáginum, máxime Beátæ Maríæ Vírginis, “Beáto Angélico” cognómen indidérunt.
     Qui, adhuc adulescéntulus, cum ad vitam religiósam inclináret, se pétiit Frátribus Prædicatóribus severióris disciplínæ annumerári (Observántes dicebántur), qui Fǽsulis in cœnóbio S. Domínici degébant. Dum múnera a Frátribus atque Moderatóribus impósita diligentíssime obíbat, eius egrégiæ artis fama, pingéndi scílicet, late manábat; quare étiam mandáta óperum crebrióra fiébant et urgentióra.
     Eugénius IV, Póntifex Máximus, eum Romam accívit; cum autem frater Ioánnes in templo Sancti Petri atque in Vaticánis ǽdibus píngeret, Eugénius IV máximam facultátem hábuit non modo egrégii artíficis admirándæ virtútis, sed præsértim religiósi pietátem, Régulæ observántiam, húmilem suíque immémorem ánimum plúrimi faciéndi.
     étiam Nicoláus V exímiam de fratre Ioánne opiniónem hábuit: nam “tantum virum cóluit ac venerátus est, ob eius vitæ integritátem et morum excelléntiam”. Factum est ergo ut ei mandáret ut privátum suum ipsíus sacéllum udo íllito ópere exornáret; quod et ille fecit, nihil de sua arte discédens, quæ sane visa est mera orátio picta.
     Romæ, in cœnóbio Sanctæ Maríæ supra Minérvam, morte lúmina clausit, post vitæ currículum, quod ars præclára comméndat, religiósæ humanǽque virtútes étiam magis honéstant. Nam opinióne æquálium fuit ille “homo totíus modéstiæ et vitæ religiósæ”; prætérea “flóruit et multis étiam virtútibus idem; ingénio mitis religióne probus”. Ad hæc, “fuit vir sanctitáte conspícuus”. Ceteróquin Vasárius, qui in urbe Floréntia plura de eius vita intemeráta collégit, persuásum hábuit grátiam illam atque cæléstem índolem, quæ e sacris illíus figúris manáret – nam alia non édidit – fructum fuísse summæ illíus conveniéntiæ, qua in eo vita sancta atque creátrix virtus inter se coírent.
     Stat ergo fratrem Ioánnem, per suæ rara dona natúræ arti serviéndo, imménsam utilitátem spirituálem ac pastorálem et contulísse et etiámnum conférre pópulo Dei, quo hic facílius ad Deum iter confíciat. Huc enim réspicit ars sacra iuxta Concílium Vaticánum II, in cuius Costitutióne de Sacra Liturgía légimus: “Inter nobilíssimas ingénii humáni exercitatiónes artes ingénuæ óptimo iure adnumerántur, præsértim autem ars religiósa eiusdémque culmen, ars nempe sacra. Quæ natúra sua ad infinítam pulchritúdinem divínam spectant, humánis opéribus áliquo modo expriméndam, et Deo eiusdémque laudi et glóriæ provehéndæ eo magis addicúntur, quo nihil áliud eis propósitum est, quam ut opéribus suis ad hóminum mentes pie in Deum converténdas máxime cónferant”.
     Scílicet frater Ioánnes, vir vita spirituáli et arte omníno præcípuus, semper nos summópere alléxit; quare putámus tempus advenísse, quo ille peculiári in lúmine collocétur in Ecclésia Dei, quam profécto adhuc cælésti sua arte álloqui non cessat.

RESPONSORIUM

Sir 4, 12-13, 15

R. Sapiéntia fíliis suis vitam inspírat, et súscipit inquiréntes se et præíbit in via iustítiæ; * et qui illam díligit, díligit vitam.
V. Qui sérviunt ei, obsequéntes erunt Sancto; * et qui illam díligit, díligit vitam.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Ioánni de Fǽsulis próvide inspirásti ut supérnam pacem ac dulcédinem nobis collustráret, illíus tríbue précibus ut, perspícuis virtútum exémplis, eándem in corda fratrum nostrórum radiántem exhibeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, cuius ineffábili múnere Beátus Angélicus Verbi tui mystéria iúgiter investigávit et dócuit, eius intercessióne concéde, ut qui iam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)