Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 |
PER ANNUM, hebd. VII
S. Petri Damiani, epicsopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V.
Audi, pópule meus, et loquar.
R.
Deus, Deus tuus ego sum.
LECTIO PRIOR
De libro Qóhelet
Dixi ego in corde meo: «Veni, tentábo te gáudio: frúere bonis»; et ecce hoc quoque vánitas. De risu dixi: «Insánia» et de gáudio: «Quid prodest?».
Tractávi in corde meo detinére in vino carnem meam, cum cor meum ducerétur in sapiéntia, et amplécti stultítiam,
donec vidérem quid esset útile fíliis hóminum, ut fáciant sub sole paucis diébus vitæ suæ.
Verti me ad contemplándam sapiéntiam et insipiéntiam et stultítiam: «Quid fáciet, inquam, homo, qui véniet post
regem? Id quod ántea fecérunt». Et vidi quod tantum præcéderet sapiéntia stultítiam, quantum lux præcédit ténebras.
«Sapiéntis óculi in cápite eius, stultus in ténebris ámbulat»; et dídici quod unus utriúsque esset intéritus.
Et dixi in corde meo: «Si unus et stulti et meus occásus erit, quid mihi prodest quod maiórem sapiéntiæ dedi
óperam?». Locutúsque cum mente mea, animadvérti quod hoc quoque esset vánitas. Non enim erit memória sapiéntis
simíliter ut stulti in perpétuum; síquidem futúra témpora oblivióne cuncta páriter opérient: móritur doctus simíliter ut indóctus.
Et idcírco tǽduit me vitæ meæ, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vánitas et afflíctio spíritus.
Rursus detestátus sum omnem labórem meum, quo sub sole laborávi, quem relictúrus sum hómini, qui erit post me;
et quis scit utrum sápiens an stultus futúrus sit? Et dominábitur in labóribus meis, quibus desudávi et sollícitus
fui sub sole. Hoc quoque vánitas. Verti me exásperans cor meum de omni labóre, quo laborávi sub sole. Nam est, qui
labórat in sapiéntia et doctrína et sollicitúdine, et hómini, qui non laboráverit, dabit portiónem suam; et hoc ergo vánitas et magnum malum.
Quid enim próderit hómini de univérso labóre suo et afflictióne cordis, qua sub sole laborávit? Cuncti dies eius
dolóres sunt, et ærúmnæ occupátio eius, nec per noctem cor eius requiéscit; et hoc quoque vánitas est. Nihil
mélius est hómini quam comédere et bíbere et osténdere ánimæ suæ bona de labóribus suis. Et hoc vidi de manu Dei
esse. Quis enim cómedet et delíciis áffluet sine eo?
Quia hómini bono in conspéctu suo dedit sapiéntiam et sciéntiam et lætítiam; peccatóri autem dedit afflictiónem
colligéndi et congregándi, ut tradat ei, qui plácuit Deo; sed et hoc vánitas est et afflíctio spíritus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Petri Damiáni epíscopi
Rogásti me, dilectíssime, ut consolatória tibi per epístolas verba transmítterem, et amárum ánimum tuum inter tot flagélla,
quæ páteris, blandis admonitiónibus obdulcárem.
Sed si prudéntiæ tuæ rátio non obdórmiat, præsto est consolátio, cum et ipsa verba ad hereditátem capesséndam te divínitus
erudíri, ut puta fílium, indubitánter osténdant. Quid enim apértius eo quod dícitur: Fili, accédens ad servitútem Dei, sta
in iustítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem?
Ubi enim timor est et iustítia, adversitátis cuiúslibet tentátio non servílis est tortúra, sed patérna pótius disciplína.
Unde et beátus Iob inter ipsa vérberum flagélla cum díceret: Qui cœpit, ipse me cónterat, solvat manum suam, et succídat me;
prótinus áddidit: Et hæc mihi consolátio, ut afflígens me dolóre non parcat.
Magna quippe eléctis Dei est consolátio ipsa divína percússio, quia, per momentánea flagélla quæ pérferunt, ad nanciscéndam
supérnæ beatitúdinis glóriam firmæ spei gréssibus convaléscunt.
Ad hoc enim aurum málleus tundit, ut scóriam faber eíciat; ad hoc lima frequénter erádit, ut vibrántis vena metálli rutilántius
enitéscat. Vasa síquidem fíguli probat fornax, et hómines iustos tentátio tribulatiónis. Unde et per beátum Iacóbum dícitur:
Omne gáudium existimáte, fratres, cum in tentatiónes várias incidéritis.
Illis quippe iure gaudéndum est, quibus et pro malis suis hic afflíctio temporális infértur, et pro bonis quæ gésserant, prǽmia
in cælo sempitérna servántur.
Quaprópter, caríssime et dulcíssime frater, dum verbéribus cíngeris, dum cæléstis disciplínæ tunsiónibus castigáris, non mente
desperátio déprimat, non queréla murmuratiónis erúmpat, non tristítiæ mæror absórbeat, non impatiéntem pusillanímitas reddat;
sed semper serénitas in vultu, hiláritas in mente, gratiárum áctio resúltet in ore.
Laudánda quippe divína est dispensátio, quæ ad hoc suos temporáliter vérberat, ut perpétuis eos flagéllis abscóndat; ad hoc premit,
ut élevet; ad hoc secat, ut sanet; ad hoc déicit, ut exáltet.
Iis ígitur aliísque Scriptúræ divínæ testimóniis, dilectíssime, mentem ad patiéntiam róbora, et gáudium post tristítiam lætus exspécta.
Ad illud te gáudium spes érigat, cáritas fervórem accéndat, ut obliviscátur mens bene ébria quod extrínsecus pátitur, et ad hoc
gliscat et tendat quod intérius contemplátur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Concéde nos, quǽsumus, omnípotens Deus, beáti Petri epíscopi mónita et exémpla sectári, ut, Christo nihil
præponéntes et Ecclésiæ tuæ servítio semper inténti, ad ætérnæ lucis gáudia perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)