lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 aprilis 2011
Per OP: S. Vincentii Ferrer, presbyteri, memoria


Valentiæ in Hispania anno 1350 ortus est. Adulescens 17 annorum, Ordinem ingressus, spiritualis vitæ austeram induit disciplinam, cuius pulchrum testimonium reliquit in tractatu De vita spiritali inscripto. In tradendis philosophicis ac theologicis disciplinis prius incubuit, pluribus quoque interiectis officiis (annis 1380-1390) de mandato cardinalis legati Petri de Luna et Ioannis I regis Aragonensis, pro civilibus et ecclesiasticis negotiis componendis. Interim prædicationi quoque deditus fuit, primum apud papam Avenionensem deinde in meridiana Galliæ regione et in Italia, usque ad annum 1399, cum ad ministerium prædicationis itinerantis se totum mancipavit, tamquam « legatus a latere Christi » ex peculiari ab illo suscepta missione ut ipse testatur in epistola ad antipapam Benedictum XIII.

De pace et unitate Ecclesiæ, tunc schismate dilaniatae, valde sollicitus, dimisso antipapa — quem prius bona fide secutus fuerat — impense adlaboravit. Spiritus Sancti donis perfusus atque apostolicis munitus facultatibus, totas fere regiones Europae occidentalis peragravit, magnus charismaticus prædicator effectus, cum ingenti animarum fructu. Obiit in Gallia [Vannes] die 5 aprilis 1419. Die 29 iunii 1455 a Callisto III inter sanctos annumeratus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Mente iucúnda iúbilent fidéles,
vocibus hymnos résonent canéntes;
nam datus mundo novus est precátor
iúdicem ante.

Alme Vincénti, veneránda cuius
hæc dies totum colitur per orbem
quas tibi cantat chorus hic fidélis,
áccipe laudes.

Rite mox annis téneris peráctis,
prædicatórum sitiens adisti
Ordinem, servans documénta Patrum
mente pudica.

Tactus e cælis operam dedisti
litteris sacris utriúsque legis,
quas docens verbo, fidei replésti
lúmine mundum.

Inde fervénter prope mundi finem
iúdicem Christum fore nuntiásti,
ut Deum gentes válide timérent
admonuisti.

Angelus alter pénitus fuisti
ille, qui cæli médium volábat,
núntians cunctis populis et linguis
iúdicis horam.

Summa sit Christo salus, et perénnis
gloria Patri paritérque Sancto
Flámini, quorum sine fine virtus
regnat in orbe. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Festíva vox psalléntium colláudet Regem glóriæ qui cum sanctis Vincéntium glorificávit hódie.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Festíva vox psalléntium colláudet Regem glóriæ qui cum sanctis Vincéntium glorificávit hódie.

Ant. 2 Christi sequens vestígia et patris sui Do¬mínici, purgávit mundi vítia, dono verbi salvífici.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Christi sequens vestígia et patris sui Do¬mínici, purgávit mundi vítia, dono verbi salvífici.

Ant. 3 In Christum semper rétulit quidquid fecit dum víveret: se a terrénis ábstulit, ut cælum tandem scánderet.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In Christum semper rétulit quidquid fecit dum víveret: se a terrénis ábstulit, ut cælum tandem scánderet.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

5, 10-21

Ministerium reconciliationis

     Fratres: Omnes nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque pro eis quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum.
     Sciéntes ergo timórem Dómini homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus; spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse. Non íterum nos commendámus vobis, sed occasiónem damus vobis gloriándi pro nobis, ut habeátis ad eos, qui in fácie gloriántur et non in corde. Sive enim mente excédimus, Deo; sive sóbrii sumus, vobis.
     Cáritas enim Christi urget nos, æstimántes hoc quóniam, si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt; et pro ómnibus mórtuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. Itaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem; et si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc iam non nóvimus. Si quis ergo in Christo, nova creatúra; vétera transiérunt, ecce, facta sunt nova.
     Omnia autem ex Deo qui reconciliávit nos sibi per Christum et dedit nobis ministérium reconciliatiónis, quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur tamquam Deo exhortánte per nos: obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur iustítia Dei in ipso.

RESPONSORIUM

2 Cor 5, 10; Mt 25, 31

R. Omnes nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, * ut réferat unusquísque pro eis quæ per corpus gessit, sive bonum, sive malum.
V. Cum vénerit Fílius hóminis in glória sua, et omnes ángeli cum eo, tunc sedébit super thronum glóriæ suæ. * Ut réferat unusquísque pro eis quæ per corpus gessit, sive bonum, sive malum.

LECTIO ALTERA

Tempore Quadragesimæ:

E Sermónibus sancti Vincéntii Ferrer presbýteri

(Sermo I de Cruce, Festivale, Sermo 44, Ed. Ehrard, 1729, pp. 145 sqq.)

De triplici Crucis gloria

     Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi. Verbum istud habétur textuáliter ad Gálatas. De hoc étiam sermo noster. De primo pertractándo verbo in persóna Christi in cruce patiéntis dicit ipse Christus: Mihi absit. Invenítur enim clare in Sacra Scriptúra, quod Christus multóties fuit in perículo mortis inter Iudǽos, et diversímode fuit ei mors intentáta, sed nullus álius modus moriéndi plácuit illi nisi in cruce, álios modos moriéndi vitávit fugiéndo vel áliter. Primo quidem fuit in perículo moriéndi statim quando fuit natus. Tunc enim regébat Heródes alienígena, qui favóre Imperatóris Románi obtínuit régimen Iudæórum, qui áudiens nativitátem regis Iudæórum a régibus Oriéntis, et locum nativitátis a rabínis Iudæórum, vóluit ipsum occídere, propter quod misit hómines armó¬rum, ut occíderent omnes púeros civitátis Béthleem, et eius attinéntiæ, et ita factum est. Sed Angelus Dómini appáruit Ioseph dicens, ut fúgeret in Ægýptum cum púero et matre eius. Et sic evásit Christus. Et fuit compléta prophetía Iob: .
     Secúndo Christus fuit in perículo moriéndi prǽcipitátus, ut recitátur Lucas. Christus enim natus fuit in civitáte Béthleem et fuit nutrítus in civitáte Názareth. ídeo dícitur Iesus de Názareth. Et cœpit prædicáre et mirácula fácere in civitáte Caphárnaum. Tunc Iudǽi dixérunt: Quanta audivimus de te facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua. Respóndit eis Christus in senténtia quod non merebántur, quia non credébant in eum, immo despiciébant eum dicéndo: Nonne hic est fílius fabri et illíus mulieris Maríæ? Et repléti sunt omnes ira, et surrexérunt, et eiecérunt eum extra civitátem, et duxérunt eum usque ad supercílium montis, super quem cívitas illa erat ædificáta, ut prǽcipitárent eum. Ipse vero réddidit se invisíbilem eis, qui dicébant perquiréndo eum, et ubi est? Iesus autem tránsiens per medium illórum ibat. Quare nóluit sic mori? Quia si voluísset, per istam mortem étiam salvásset totum mundum. Rátio, quare nóluit sic mori, ut daret nobis instructiónem. Tértio fuit in perículo moriéndi lapidátus, ut narrátur a Ioánne Evangelísta. Cum enim Christus prædicáret Iudǽis de sua civitáte dicens: Amen, amen dico vobis, si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum.
     Tandem fuit in perículo moriéndi per crucem, seu crucifíxus. Sed iste modus moriéndi plácuit illi et acceptávit. Vidéntes Iudǽi, quod non póterant ipsum occídere prǽcipitátum, lapidátum, nec potionátum, dixérunt: «Moriátur crucifíxus, vel crucifigátur», et paravérunt crucem. Et tunc Christus prædicábat in illa província Galiléæ, et sciens, quod iam Iudǽi paráverant crucem, ait discípulis suis: Ecce ascéndimus Ierosólymam, et fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte. Ita ut non violénter, sed grátia vénerit ad mortem crucis, et data senténtia a Piláto, non appellávit, nec se excusávit, sed dicit Ioánnes quod báiulans sibi crucem, exívit in eum, qui dícitur calváriæ locum.
     Quare iste modus moriéndi præ áliis plácuit illi? Respóndeo, iam scitis, quod totum malum tam animárum, ut peccátum ignorántiæ, inclinatiónes malæ, quam étiam córporum, ut infirmitátes, dolóres, labóres, et fináliter mors, totum venit ex peccáto Adæ et Evæ, quia peccátum venit ex receptióne illius fructus vétiti. Christus ergo venit ad reparándum ómnia mala tam animárum quam córporum. Ipse enim est ille fructus, de quo dícitur vírgini Maríæ: Benedíctus fructus ventris tui, revérsus est fructus ad árborem; quare dicunt históriæ Græcórum antíquæ, quod arbor crucis erat de íllomet ligno, de quo Adam recépit fructum. ídeo quando Christus fuit in árbore crucis, tunc fructus fuit in árborem restitútus, et reparávit ómnia mala, quæ ex peccáto Adæ fuérunt secúta servándo órdinem, quia sicut mala ánimæ venérunt primo, deínde mala córporis.
     Sic Christus reparándo, primo reparávit mala animárum, dando remédia per baptísmum, ex quo remittúntur ómnia peccáta, et reparávit sciéntiam, denunciándo nobis glóriam paradísi. Quando autem redíbit cito et bene cito ad iudícium generále, tunc reparábit mala córporum, quia tunc resurgémus impassíbiles et immortáles. Ecce ratiónem, quare vóluit mori in cruce.

RESPONSORIUM


R. Christi viam secútus árduam, a terrénis procul illécebris, veritátem reddit conspícuam, profligátis errórum ténebris: * Oram illúminat occíduam, toto factus in orbe célebris.
V. Cuius doctrína sole grátior, sermo erat flammis ardéntior.* Oram illúminat occíduam, toto factus in orbe célebris.

Vel, præsertim in cantu:
R. Clama in fortitúdine, qui annúntias pacem in Ierúsalem: * Dic civitátibus Iudæ et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábamus, advéniet.
V. Supra montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion: exálta in fortitúdine vocem tuam.* Dic civitátibus Iudæ et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábamus, advéniet.

Tempore paschali:

Lectio quæ sequitur, brevitatis gratia, membratim legi potest, nempe una [A] vel alia [B] ex duabus sectis partibus, sub unica conclusiva sectione [C].

Epístola sancti Vincéntii Ferrer presbýteri ad Ioánnem de Puinoix Magístrum Ordinis prædicatórum

(Ed. P. Fages, Notes et documents de Thistoire de saint Vincent Ferrier, Louvain-Paris 1905, pp. 109-111)

Vita apostolica fratris prædicatoris

     Reverendíssime Magister ac Pater, propter inæstimábiles me tenéntes occupatiónes non válui vestræ reveréntiæ scríbere ut decébat. Nam, ut verum fátear, ex quo recéssi de Románis usque nunc inclusíve, quotídie me opórtuit circumfluéntibus úndique pópulis prædicáre et frequentíssime bis in die; necnon et ter aliquándo; immo et Missam cum nota sollémniter celebráre; ita quod itineratióni, comestióni et dormitióni, et áliis pertinéntiis vix mihi súperest tempus; quinímmo itinerándo opórtet me ordináre sermónes. Verúntamen ne forte mihi imputarétur in non scribéndo ad neglegéntiam, vel contémptum, extórsi mihi per quamplúres dies, septimánas et menses, áliquid témporis quotídie in tantis occupatiónibus, ut saltem scríberem vobis de via quam feci.

[A]

    Nóverit ergo vestra Patérnitas reverendíssima, quod postquam recéssi de Románis ubi me último dimisístis, per tres menses contínuos fui adhuc in Delfinátu, prædicándo in circúitu verbum Dei per civitátes, castra et villas in quibus nondum fúeram, præcípue tamen visitávi tres illas famosíssimas valles hæreticórum in diæcési Ebredunénsi [Embrum], quarum una vocátur Luzérna [Lucerne], áltera Argentéia [L'Argentière], et tértia Vallis-puta. Iam ántea quidem visitáveram eas bis, vel ter, et cum devotióne et reveréntia magna per grátiam Dei suscéperant doctrínam cathólicæ veritátis; sed ad eórum confirmatiónem, et consolatiónem íterum vólui eos visitáre: quo perácto ad requǽstas et rogámina multórum, tum verbo, tum scripto, transívi in Lombardíam, ubi contínue prædicávi per annum et mensem in cunctis civitátibus, villis et castris vestræ obediéntiæ et ultra, scílicet in domínio marchiónis montis Ferráti, et ad requǽstas multas et rogámina sui et suórum. In pártibus autem illis ultramontánis quamplúres invéni valles hæreticórum tam Valdénsium, quam Gazariórum perversórum, præsértim in diæcési Taurinénsi, quas síngulas per órdinem visitávi omnes, prædicándo in unaquáque ipsárum fidem et doctrínam cathólicæ veritátis, cum improbatióne errórum ipsórum, et per Dei misericórdiam, ardentíssime, et cum magno devotiónis afféctu ac reveréntia veritatém fídei suscepérunt, Dómino quippe cooperánte et sermónem confirmánte.
     Causam répperi in eis præcípuam hærésium et errórum, abséntiam prædicatiónum. Nam ut veráciter percépi ab íncolis illis, trigínta anni erant elápsi quod nullus eis prædicáverat, nisi Valdénses hærétici, qui ad eos ídeo consuetudinárie veniébant de Apuléa bis in anno. Ex quo consídera, Reverénde Magíster, quanta sit culpa prælatórum Ecclésiæ et aliórum, qui ex offício seu sua professióne habent tálibus prædicáre, et pótius volunt in magnis civitátibus et villis conquiéscere in pulchris cámeris, cum suis oblectaméntis. Interim vero ánimæ pro quibus salvándis Christus mórtuus est, péreunt ex deféctu pábuli spirituális, cum non sit qui párvulis frangat panem. Messis quidem multa, operárii autem pauci. Unde rogo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. (Sequitur [C]).

[B]

    De epíscopo quodam hæreticórum quem invéni in quadam valle illárum, quæ dicitur Lufório, quómodo vóluit mecum conférre secréto, et convérsus est; item de Scholis Valdénsium, quas invéni in valle quæ dícitur Engróya [Val d'Angrogne] et eárum destructióne; item de Gázaris hæréticis in valle Pontis [Val di Pont] quómodo a suis abominatiónibus convérsi sunt; item de hæréticis vallis Lánzii [Val di Lanzo] álias Quinni, ad quos olim confúgerant interfectóres B. Petri mártyris [Petri de Ruffía], quáliter se habuérunt erga me; item de cessatióne pártium de Guelfis et Gibellínis; item de fœderatióne generáli in pártibus illis, et áliis innúmeris quæ Deus dignátus est operári ad glóriam suam et utilitátem animárum, táceo de præsénti. Sed in ómnibus benedíctus Deus. Complétis autem trédecim ménsibus contínuis in Lombardía, intrávi Sabáudiam, iam sunt quinque menses elápsi: requisítus útique per prælátos, et dóminos pátriæ plúries; et cum magno afféctu visitávi iam hic diæcéses quáttuor, scílicet Sedunénsis [Syon], Augústi [Aosta], Tarrantásiæ [Tarentaise], Mauriáni [Maurienne] et Gratianópolis [Grenoble] quæ multum habent in Sabáudia, prædicándo in circúitu per civitátes et villas et castra eárum plus et minus, prout expédiens videbátur. Et sum modo in diæcési Gebennénsi [Genéve].
     Inter ália vero enórmia, invéni in pártibus istis unum errórem nimis dilatátum in festum sollémniter quólibet anno in crástino Córporis Christi, tenéndo confrátrias sub nómine sancti Oriéntis. Dixérunt mihi fratres nostri, et Minóres, et álii religiosi, et étiam Curáti quod non audébant iam prædicáre, vel áliquid dícere contra hunc errórem, timóre ducti, quia eis intentábant mortem, oblatiónes atque eleemósynas subtrahébant. Contra hunc errórem nunc principáliter insísto, prædicándo quotídie, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, et efficáciter extirpátus est. Gentésque istæ veniéntes nunc dolent, audiéntes tantum se errásse in fide. Cum vero per Dei grátiam hic error fúerit pleníssime extirpátus, in brevi hábeo intráre Lausannénsem diœcésim ubi commúniter maniféste adórant Solem sicut Deum, máxime rústici, exhibéndo ei de mane suas oratiónes, reverénter et faciéndo. Nam ípsemet epíscopus Lausannénsis bene per duas aut per tres diétas, venit ad me humíliter, obsecrándo ex corde quod suam diœcésim visitárem, ubi sunt multæ valles hæreticórum in confínibus Alemánniæ et Sabáudiæ, quod et promísi. Audivi autem quod hærétici illárum vállium sunt nimis temerárii et audáces. Sed confídens de Dei misericórdia consuéta inténdo ibi esse, et per tempus instántis quadragésimæ prædicáre. Sicut fúerit autem volúntas in cælo, sic fiat. (Sequitur [C]).

[C]

    Sócius meus Antónius, et ego simul cum eo humíliter nos commendámus vestræ reverendíssimæ Paternitáti, quam Vírginis Fílius indesinénter consérvet in exémplar et custódiam sanctæ observántiæ reguláris. Amen.
     [Subscrípsi fináliter in civitáte Gebennénsi, die décima séptima decémbris anno millésimo quadringentésimo tértio de manu mea.
     Inútilis servus Christi, humilísque fílius vester, Frater Vincéntius, prædicátor.]

RESPONSORIUM

Cf. 1 Th 1, 9-10; 3, 12. 13

R. Convérsi estis ad Deum, servíre Deo vivo et vero, et exspectáre Fílium eius de cælis, quem suscitávit ex mórtuis, * qui erípuit nos ab ira ventúra, allelúia.
V. Abundáre fáciat Dominus caritátem vestram, ad confirmánda corda vestra in sanctitáte in advéntu Dómini. * Qui erípuit nos ab ira ventúra, allelúia.

Vel, præsertim in cantu:


R. Clama in fortitúdine, qui annúntias pacem in Ierúsalem: * Dic civitátibus Iudæ et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábamus, advéniet.
V. Supra montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion: exálta in fortitúdine vocem tuam. * Dic civitátibus Iudæ et habitatóribus Sion: Ecce Deus noster, quem exspectábamus, advéniet.

Vel alia:

Ex Tractátu sancti Vincéntii Ferrer presbýteri De vita spiritáli

(Cap. 13: ed. Garganta Forcada, pp. 513-514)

De modo prædicandi

     In prædicatiónibus et exhortatiónibus útere elóquio símplici et confabulatióne doméstica, ad declaratiónem áctuum particulárium; et, quantum potes, insta exémplis, ut quílibet peccátor, habens illud peccátum, videátur pércuti, ac si sibi soli prædicáres; táliter tamen, ut verba videántur ab ánimo procédere non supérbo vel indignánti, sed magis ex viscéribus caritátis et pietátis patérnæ, sicut pater cóndolet peccántibus fíliis, vel infirmitáte gravi, vel in fóvea grandi iacéntibus, quos nítitur extráhere et liberáre, et fovére sicut mater; et sicut qui gaudet de proféctu eórum et de glória paradísi speráta.
     Talis enim modus consuévit esse profícuus audiéntibus. Nam de virtútibus et vítiis locútio generális parum éxcitat audiéntes.
     Item in confessiónibus, ut sive blande confórtes pusillánimes sive dúrius térreas indurátos, semper víscera caritátis osténdas, ut semper peccátor séntiat quod verba tua ex pura caritáte descéndant. Et ídeo caritatíva verba et dúlcia semper pungitíva præcédant.
     Tu ítaque, qui desíderas proximórum ánimis esse útilis, primo ad Deum ex toto corde recúrrere et hanc petitiónem ab eo simplíciter póstula, ut tibi illam caritátem dignétur infúndere, in qua est summa virtútum, per quam possis perfícere quod optas.

RESPONSORIUM

2 Tim 4, 2; cf. Act 26, 20b

R. prædica verbum, insta opportúne, importúne; argue, íncrepa, óbsecra, * in omni patiéntia et doctrína.
V. Pópulis annuntiábam ut pæniténtiam ágerent et converteréntur ad Deum. * In omni patiéntia et doctrína.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos cæléstis pátriæ sémitam in exspectatióne Salvatóris curréndam, beáti Vincéntii praedicatióne docuísti, eius, quǽsumus, interventióne nobis concéde ut, in labóre ac dilectióne fervéntes, non hic manéntem civitátem sed futúram quærámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)