lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 aprilis 2011
Pro O.P.: B. Margaritæ de Citta di Castello, virginis, pro commemoratione


Orta est Tiferni Tiberini [Cittá di Castello] in Italia an¬no 1287. Cæca a nativitate et ab ipsis parentibus derelicta, uni Deo fiducialiter innixa sub Regula de Pænitentia Ordinis S. Dominici vivens, cunctis magni solatii fuit interius Christi lumine perfusa, cuius incarnationis mysterium impense coluit. Trigesimo tertio ætatis suæ anno die 13 aprilis 1320 mortua est. Eius Officium et Missa a Clemente X die 6 aprilis 1675 concessa sunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Dulci deprómat cármine
devóta plebs sollémnia,
dum in cælórum cúlmine
hæc virgo micat glória.

Virgo, quæ Christi láudibus
vacávit iam viríliter,
sanctórum nunc agmínibus
coniúngitur felíciter.

Vicit per pudicítiam
infírmæ carnis vítium;
sprevit mundi blandítiam
Christi sequens vestígium.

Per hanc nos, Christe, dírige
servans a cunctis hóstibus;
culpárum lapsus córrige
nos ímbuens virtútibus.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Convertímini et ágite pæniténtiam.
R. Fácite vobis cor novum et spíritum novum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

6, 9-20

Fidelitas Dei, spes nostra

     Confídimus de vobis, dilectíssimi, melióra et vicinióra salúti, tamétsi ita lóquitur; non enim iniústus Deus, ut obliviscátur óperis vestri et dilectiónis, quam ostendístis nómini ipsíus, qui ministrástis sanctis et ministrátis. Cúpimus autem unumquémque vestrum eándem ostentáre sollicitúdinem ad expletiónem spei usque in finem, ut non segnes efficiámini, verum imitatóres eórum, qui fide et patiéntia heréditant promissiónes.
     Abrahæ namque promíttens Deus, quóniam néminem hábuit, per quem iuráret maiórem, iurávit per semetípsum dicens: «Utique benedícens benedícam te et multiplicábo te»; et sic longanímiter ferens adéptus est repromissiónem. Hómines enim per maiórem sui iurant, et omnis controvérsiæ eórum finis ad confirmatiónem est iuraméntum; in quo abundántius volens Deus osténdere pollicitatiónis herédibus immobilitátem consílii sui, se interpósuit iure iurándo, ut per duas res immóbiles, in quibus impossíbile est mentíri Deum, fortíssimum solácium habeámus, qui confúgimus ad tenéndam propósitam spem, quam sicut ánchoram habémus ánimæ, tutam ac firmam et incedéntem usque in interióra veláminis, ubi præcúrsor pro nobis introívit Iesus, secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum.

RESPONSORIUM

Cf. Hebr 6, 19. 20; 7, 24. 25

R. In interióra veláminis præcúrsor pro nobis introívit Iesus, secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum, *semper vivens ad interpellándum pro nobis.
V. Intransgressíbile habet sacerdótium, unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum. * Semper vivens ad interpellándum pro nobis.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 85, 1: CCL 39, 1176- 1177)

Iesus Christus orat pro nobis, orat in nobis, oratur a nobis

     Nullum maius donum præstáre posset Deus homínibus, quam ut Verbum suum, per quod cóndidit ómnia, fáceret illis caput, et illos ei tamquam membra coaptáret, ut esset Fílius Dei et fílius hóminis, unus Deus cum Patre, unus homo cum homínibus, ut, et quando lóquimur ad Deum deprecántes, non inde Fílium separémus, et quando precátur corpus Fílii, non a se séparet caput suum, sitque ipse unus salvátor córporis sui Dóminus noster Iesus Christus Fílius Dei, qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et orétur a nobis.
     Orat pro nobis, ut sacérdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum; orátur a nobis, ut Deus noster.
     Agnoscámus ergo et in illo voces nostras, et voces eius in nobis. Neque cum áliquid dícitur de Dómino Iesu Christo, máxime in prophetía, quod pertíneat velut ad quamdam humilitátem indígnam Deo, dubitémus eam illi tribúere, qui non dubitávit se nobis adiúngere. Ei quippe servit univérsa creatúra, quia per ipsum facta est univérsa creatúra.
     Et proptérea, cum eius sublimitátem divinitatémque intuémur, quando audímus: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, intuéntes hanc et supereminentíssimam et excedéntem ómnia creaturárum sublímia divinitátem Fílii Dei, audímus étiam in áliqua parte Scripturárum velut geméntem, orántem, confiténtem.
     Et dubitámus ei tribúere verba hæc, ex eo quod cogitátio nostra de recénti eius contemplatióne, quæ erat in divinitáte, pigréscit descéndere ad eius humilitátem; et tamquam fáciat illi iniúriam, si eius verba in hómine agnóscat, ad quem verba dirigébat cum Deum deprecarétur, hæret plerúmque, et conátur mutáre senténtiam; et non ei occúrrit in Scriptúra, nisi quod ad ipsum recúrrat, et ab illo deviáre non sinat.
     Expergiscátur ergo, et evígilet in fide sua; et vídeat quia ille, quam contemplabátur paulo ante in forma Dei, formam servi accépit; in similitúdine hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo, humiliávit se factus obœdiens usque ad mortem; et verba psalmi vóluit esse sua, in cruce pendens, et dicens: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquísti?
     Orátur ergo in forma Dei, orat in forma servi: ibi creátor, hic creátus, creatúram mutándam non mutátus assúmens, et secum nos fáciens unum hóminem, caput et corpus. Orámus ergo ad illum, per illum, in illo, et dícimus cum illo, et dicit nobíscum.

RESPONSORIUM

Io 16, 24.23

R. Usque modo non petístis quidquam in nómine meo; * pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.
V. Amen, amen dico vobis: Si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. * Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.

LECTIO TERTIA

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátam Margarítam lumínibus orbam, divíno lúmine intus perfudísti ut, illustráto cordis óculo, te solum contemplarétur, esto lumen oculórum nostrórum, quo mundi huius ténebris carére valeámus et ad pátriam claritátis ætérnæ perveniámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)