lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 maius 2011
S. Pancratii, martyris, memoria ad libitum


Romæ martyr occubuit, probabiliter in persecutione Diocletiani. Eius sepulcrum asservatur via Aurelia, super quod Symmachus papa Ecclésiam ædificavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

9, 13-21
Plaga belli

     Ego Ioánnes vidi, et sextus ángelus tuba cécinit. Et audívi vocem unam ex córnibus altáris áurei, quod est ante Deum, dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: «Solve quáttuor ángelos, qui alligáti sunt super flumen magnum Euphráten». Et solúti sunt quáttuor ángeli, qui paráti erant in horam et diem et mensem et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum. Et númerus equéstris exércitus vícies mílies dena mília; audívi númerum eórum. Et ita vidi equos in visióne et, qui sedébant super eos, habéntes lorícas ígneas et hyacínthinas et sulphúreas; et cápita equórum erant tamquam cápita leónum, et de ore ipsórum procédit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum, de igne et fumo et súlphure, qui procedébat ex ore ipsórum. Potéstas enim equórum in ore eórum est et in caudis eórum, nam caudæ illórum símiles serpéntibus habéntes cápita, et in his nocent.
     Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pæniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia et simulácra áurea et argéntea et ǽrea et lapídea et lígnea, quæ neque vidére possunt neque audíre neque ambuláre, et non egérunt pæniténtiam ab homicídiis suis neque a venefíciis suis neque a fornicatióne sua neque a furtis suis.

RESPONSORIUM

Cf. Act 17, 30. 31; Ioel 1, 13. 14

R. Omnes ubíque pæniténtiam agant, * eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.
V. Minístri Dei, congregáte omnes habitatóres terræ, et clamáte ad Dóminum. * Eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 17 in psalmum Qui habitat, 4, 6: Opera omnia 4, 489-491)

Cum ipso sum in tribulatione

     Cum ipso sum in tribulatióne, ait Deus; et ego álium ínterim quam tribulatiónem requíram? Mihi adhærére Deo bonum est, non solum autem, sed et pónere in Dómino Deo spem meam, quia erípiam eum, inquit, et glorificábo eum.
     Cum ipso sum in tribulatióne. Delíciæ, inquit, meæ esse cum fíliis hóminum. Emmánuel, nobíscum Deus. Descéndit, ut prope sit his qui tribuláto sunt corde, ut nobíscum sit in tribulatióne nostra. Erit autem quando rapiémur in núbibus óbviam Christo in áera, et sic semper cum Dómino érimus, si tamen curémus ínterim eum habére nobíscum, ut sit comes viæ, qui pátriæ rédditor est futúrus, immo qui tunc pátria, modo sit via.
     Bonum mihi, Dómine, tribulári, dúmmodo ipse sis mecum, quam regnáre sine te, epulári sine te, sine te gloriári. Bonum mihi, Dómine, in tribulatióne magis amplécti te, in camíno habére te mecum, quam esse sine te vel in cælo, Quid enim mihi est in cælo, et a te quid vólui super terram? Aurum probat fornax, et viros iustos tentátio tribulatiónis. Ibi, ibi cum eis es, Dómine; ibi in tuo nómine congregátis médius astas, sicut olim cum tribus púeris.
     Quid trepidámus, quid cunctámur, quid refúgimus hunc camínum? Sævit ignis, sed Dóminus nobíscum est in tribulatióne. Si Deus nobíscum, quis contra nos? Nihilóminus quoque si ille éripit, quis est qui rápiat de manu eius? quis est qui de manu eius possit erúere? Postrémo, si ille gloríficat, quisnam álius inglórium fáciet? Si ille gloríficat, quis humiliábit?
     Longitúdine diérum replébo eum. Ac si maniféstius dicat: Scio quid desíderet, scio quid sítiat, quid sápiat ei. Non ei aurum vel argéntum sapit, non volúptas, non curiósitas, non dígnitas áliqua sæculáris. Omnia detriméntum facit, ómnia aspernátur et arbitrátur ut stércora. Exinanívit pénitus semetípsum, nec se ex his pátitur occupári, quibus novit se non posse repléri. Non ignórat ad cuius imáginem cónditus sit, cuius magnitúdinis capax sit, nec sústinet de módico créscere, ut de máximo minuátur.
     Itaque longitúdine diérum replébo eum, quem nisi lux vera refícere, nisi ætérna implére non potest; síquidem nec longitúrnitas illa términum, nec cláritas illa occásum, nec satíetas illa fastídium habet.

RESPONSORIUM

_

R. Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram.
V. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus enim erat supra firmam petram.

ORATIO

Orémus:
Lætétur Ecclésia tua, Deus, beáti Pancrátii mártyris confísa suffrágiis, atque, eius précibus gloriósis, et devóta permáneat, et secúra consístat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)