| Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
|---|---|---|---|---|---|---|
| 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
| 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
| 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
| 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
| 29 | 30 | 31 | ||||
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
S. Bernardini Senensis, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Columbæ de Rieti, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris. Allelúia.
Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)
I
1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
inclináte aurem vestram in verba oris mei.
2 Apériam in parábolis os meum, *
éloquar arcána ætátis antíquæ. –
3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
et patres nostri narravérunt nobis, *
4 non occultábimus a fíliis eórum,
generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
et mirabília eius, quæ fecit. –
5 Constítuit testimónium in Iacob *
et legem pósuit in Israel;
quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *
6 ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *
7 ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscántur óperum Dei *
et mandáta eius custódiant.
8 Ne fiant sicut patres eórum, *
generátio rebéllis et exásperans;
generátio, quæ non firmávit cor suum, *
et non fuit fidélis Deo spíritus eius.
9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
convérsi sunt in die belli. –
10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
et in lege eius renuérunt ambuláre.
11 Et oblíti sunt factórum eius *
et mirabílium eius, quæ osténdit eis.
12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
in terra Ægýpti, in campo Táneos.
13 Scidit mare et perdúxit eos, *
et státuit aquas quasi in utre.
14 Et dedúxit eos in nube per diem *
et per totam noctem in illuminatióne ignis.
15 Scidit petram in erémo *
et adaquávit eos velut abýssus multa.
16 Et edúxit rívulos de petra *
et dedúxit tamquam flúmina aquas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris. Allelúia.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris. Allelúia.
17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
peténtes escas animábus suis;
19 et contra Deum locúti sunt, *
dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"
20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
et torréntes inundavérunt.
"Numquid et panem póterit dare *
aut paráre carnes pópulo suo?"
21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
et ira ascéndit in Israel.
22 Quia non credidérunt in Deo, *
nec speravérunt in salutári eius. –
23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
et iánuas cæli apéruit;
24 et pluit illis manna ad manducándum *
et panem cæli dedit eis:
25 panem angelórum manducávit homo; *
cibária misit eis ad abundántiam.
26 Excitávit austrum in cælo, *
et indúxit in virtúte sua áfricum;
27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
et sicut arénam maris volatília pennáta:
28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
circa tabernácula eórum.
29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
et desidérium eórum áttulit eis.
30 Nondum recésserant a desidério suo, *
adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,
31 et ira Dei ascéndit super eos, †
et occídit pingues eórum *
et eléctos Israel prostrávit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris. Allelúia.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet. Allelúia.
32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
et non credidérunt in mirabílibus eius;
33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
et annos eórum cum festinatióne.
34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
et convérsi veniébant dilúculo ad eum;
35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
et Deus Excélsus redémptor eórum est.
36 Et suasérunt ei in ore suo *
et lingua sua mentíti sunt ei;
37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
nec fidéles erant in testaménto eius.
38 Ipse autem est miséricors *
et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
Sæpe avértit iram suam *
et non accéndit omnem furórem suum.
39 Et recordátus est quia caro sunt, *
spíritus vadens et non rédiens.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet. Allelúia.
V.
In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R.
Cæli et terra læténtur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi, et venit unus de septem ángelis, qui habébant septem phíalas, et locútus est mecum dicens:
«Veni, osténdam tibi damnatiónem meretrícis magnæ, quæ sedet super aquas multas, cum qua fornicáti sunt reges
terræ, et inebriáti sunt, qui inhábitant terram, de vino prostitutiónis eius». Et ábstulit me in desértum in
spíritu. Et vidi mulíerem sedéntem super béstiam coccíneam, plenam nomínibus blasphémiæ, habéntem cápita septem
et córnua decem. Et múlier erat circúmdata púrpura et cóccino et inauráta auro et lápide pretióso et margarítis,
habens póculum áureum in manu sua plenum abominatiónibus et immundítiis fornicatiónis eius, et in fronte eius
nomen scriptum, mystérium: «Bábylon magna, mater fornicatiónum et abominatiónum terræ».
Et vidi mulíerem ébriam de sánguine sanctórum et de sánguine mártyrum Iesu. Et mirátus sum, cum vidíssem illam,
admiratióne magna. Et dixit mihi ángelus: «Quare miráris? Ego tibi dicam mystérium mulíeris et béstiæ, quæ portat
eam, quæ habet cápita septem et decem córnua: béstia, quam vidísti, fuit et non est, et ascensúra est de abýsso et
in intéritum ibit. Et mirabúntur inhabitántes terram, quorum non sunt scripta nómina in libro vitæ a constitutióne
mundi, vidéntes béstiam, quia erat et non est et áderit. Hic est sensus, qui habet sapiéntiam. Septem cápita septem
montes sunt, super quos múlier sedet. Et reges septem sunt: quinque cecidérunt, unus est, álius nondum venit et,
cum vénerit, opórtet illum breve tempus manére. Et béstia, quæ erat et non est, et is octávus est et de septem est
et in intéritum vadit. Et decem córnua, quæ vidísti, decem reges sunt, qui regnum nondum accepérunt, sed potestátem
tamquam reges una hora accípiunt cum béstia. Hi unum consílium habent et virtútem et potestátem suam béstiæ tradunt.
Hi cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos, quóniam Dóminus dominórum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocáti et elécti et fidéles».
Et dicit mihi: «Aquas, quas vidísti, ubi méretrix sedet, pópuli et turbæ sunt et gentes et linguæ. Et decem córnua,
quæ vidísti, et béstia, hi ódient fornicáriam et desolátam fácient illam et nudam, et carnes eius manducábunt et
ipsam igne concremábunt; Deus enim dedit in corda eórum, ut fáciant, quod illi plácitum est, et fáciant unum
consílium et dent regnum suum béstiæ, donec consumméntur verba Dei. Et múlier, quam vidísti, est cívitas magna,
quæ habet regnum super reges terræ».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri
Nomen Iesu est splendor prædicántium, eo quod luminóso splendóre annuntiáre et audíre fáciat verbum suum. Et unde putas in toto orbe
tanta et tam súbita atque fervens fídei lux, nisi de prædicáto Iesu? Nonne et huius nóminis luce ac sapóre Deus nos vocávit in admirábile
lumen suum? Quibus illuminátis, et in lúmine isto vidéntibus lumen, mérito Apóstolus dicat: Erátis aliquándo ténebræ, nunc autem lux
in Dómino: ut fílii lucis ambuláte.
Proínde hoc nomen declarári debet ut lúceat, non latére. Nec tamen in prædicatióne proférri debet corde sórdido vel ore pollúto, sed
in vase recondéndum et proferéndum elécto.
Unde Dóminus de Apóstolo ait: Vas, inquit, electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel.
Vas, inquit, electiónis, ubi liquor dulcíssimus venális expósitus, ut próvocet ad bibéndum, dum rútilat et splendéscit in vasis eléctis:
ut portet, inquit, nomen meum.
Nam sicut igne succénso, purgátis agris, consúmitur aríditas et inutílitas véprium et spinárum, et sicut in ortu solárium radiórum,
pulsis ténebris, látitant fures, noctívagi fossorésque domórum; sic lingua Pauli pópulis prædicánte, velut magno tonítruo perstrepénte,
velut igne veheméntius irruénte, velut sole clárius oriénte, consumebátur infidélitas, disperíbat fálsitas, elucescébat véritas, ad
instar ceræ veheméntis ignis incéndio liquefáctæ.
Nomen enim Iesu circumferébat verbis, epístolis, miráculis et exémplis. Laudábat enim nomen Iesu assídue et collaudábat illud in confessióne.
Hoc ínsuper nomen coram régibus et géntibus et fíliis Israel portábat Apóstolus tamquam lumen et illuminábat pátrias, et clamábat ubíque
illud: Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.
Et monstrábat ómnibus lucérnam ardéntem atque lucéntem super candelábrum, annúntians in omni loco Iesum, et hunc crucifíxum.
Proínde Ecclésia, Christi sponsa, semper eius testimónio fulta, iúbilat cum Prophéta, dicens: Deus, docuísti me a iuventúte mea, et usque
nunc pronuntiábo mirabília tua, scílicet semper. Prophéta quoque ad hoc exhortátur, dicens: Cantáte Dómino et benedícite nómini eius,
annuntiáte de die in diem salutáre eius, id est Iesum salvatórem eius.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beáto Bernardíno presbýtero sancti nóminis Iesu amórem exímium tribuísti, eius méritis precibúsque concéde,
ut spíritus nos semper tuæ dilectiónis accéndat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)