Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
S. Bedæ Venerabilis, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum
S. Mariæ Magdalenæ de’ Pazzi, virginis, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea. Allelúia.
In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)
I
2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3 Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.
4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
et ab inimícis meis salvus ero. –
5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
et torréntes Bélial conturbavérunt me;
6 funes inférni circumdedérunt me, *
præoccupavérunt me láquei mortis.
7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
et ad Deum meum clamávi;
exaudívit de templo suo vocem meam, *
et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea. Allelúia.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me. Allelúia.
8 Commóta est et contrémuit terra; †
fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
quóniam irátus est.
9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
et ignis de ore eius dévorans; *
carbónes succénsi processérunt ab eo.
10 Inclinávit cælos et descéndit, *
et calígo sub pédibus eius. –
11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
ferebátur super pennas ventórum.
12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
in circúitu eius tabernáculum eius, *
tenebrósa aqua, nubes áeris.
13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
grando et carbónes ignis. –
14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
et Altíssimus dedit vocem suam: *
grando et carbónes ignis.
15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
fúlgura iecit et conturbávit eos.
16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
ab increpatióne tua, Dómine, *
ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –
17 Misit de summo et accépit me *
et assúmpsit me de aquis multis;
18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
et ab his, qui odérunt me, *
quóniam confortáti sunt super me.
19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
et factus est Dóminus fulciméntum meum;
20 et edúxit me in latitúdinem, *
salvum me fecit, quóniam vóluit me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me. Allelúia.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas. Allelúia.
21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,
22 quia custodívi vias Dómini, *
nec ímpie recéssi a Deo meo.
23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
et iustítias eius non réppuli a me;
24 et fui immaculátus cum eo *
et observávi me ab iniquitáte.
25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –
26 Cum sancto sanctus eris *
et cum viro innocénte ínnocens eris
27 et cum elécto eléctus eris *
et cum pervérso cállidus eris.
28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
et óculos superbórum humiliábis.
29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
Deus meus illúminat ténebras meas.
30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
et in Deo meo transíliam murum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas. Allelúia.
V.
Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R.
Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi cælum novum et terram novam; primum enim cælum et prima terra abiérunt, et mare iam non est.
Et civitátem sanctam Ierúsalem novam vidi descendéntem de cælo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo.
Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: «Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis, et ipsi
pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus, et abstérget omnem lácrimam ab óculis eórum, et mors
ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt».
Et dixit, qui sedébat super throno: «Ecce nova fácio ómnia». Et dicit: «Scribe: Hæc verba fidélia sunt et vera».
Et dixit mihi: «Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega princípium et finis. Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vivæ gratis.
Qui vícerit, hereditábit hæc, et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius. Tímidis autem et incrédulis et exsecrátis
et homicídis et fornicatóribus et venéficis et idololátris et ómnibus mendácibus, pars illórum erit in stagno
ardénti igne et súlphure, quod est mors secúnda».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola Cuthbérti de óbitu sancti Bedæ Venerábilis
Cum venísset tértia féria ante Ascensiónem Dómini, Beda cœpit veheméntius ægrotáre in anhélitu, et módicus tumor in pédibus appáruit. Totum
autem illum diem docébat et hiláriter dictábat; et nonnúmquam inter ália dixit: «Díscite cum festinatióne, néscio quámdiu subsístam, et si
post módicum tollat me Factor meus». Nobis autem videbátur quod suum éxitum bene sciret; et sic noctem in gratiárum actióne pérvigil duxit.
Mane illucescénte, id est, féria quarta, præcépit diligénter scribi quæ cœperámus; et hoc fécimus usque ad tértiam horam. A tértia autem hora
ambulávimus cum relíquiis sanctórum, ut consuetúdo diéi illíus poscébat; unus vero erat ex nobis cum illo, qui dixit illi: «Adhuc, magíster
dilectíssime, capítulum unum de libro, quem dictásti, deest; videtúrne tibi diffícile plus te interrogári?». At ille: «Fácile est, inquit,
áccipe tuum cálamum et témpera, et festinánter scribe». Quod ille fecit.
Nona autem hora dixit mihi: «Quædam pretiósa in mea capsélla hábeo, id est, piper, orária et incénsa; curre velóciter, et presbýteros nostri
monastérii adduc ad me, ut et ego munúscula, quália Deus donávit, illis distríbuam». Et præséntibus illis locútus est ad eos, unumquémque
monens et óbsecrans pro ipso Missas celebráre, et oratiónes diligénter fácere, quod illi libénter spopondérunt.
Lugébant autem et flébant omnes, máxime quod díxerat quia æstimáret quod fáciem eius ámplius non multum in hoc sǽculo essent visúri. Gaudébant
autem de eo quod dixit: «Tempus est (si sic Factóri meo vidétur) ut revértar ad eum qui me fecit, qui me creávit, qui me, quando non eram,
ex níhilo formávit. Multum tempus vixi, bene mihi pius iudex vitam meam prævídit: tempus resolutiónis meæ instat, quia cúpio dissólvi et esse
cum Christo; étenim ánima mea desíderat regem meum Christum in decóre suo vidére». Sed et ália multa ad ædificatiónem nostram locútus, in
lætítia diem usque ad vésperam duxit.
Et præfátus puer Wiberth adhuc dixit: «Magíster dilécte, adhuc una senténtia non est rescrípta». At ille: «Scribe, inquit, cito». Post módicum
dixit puer: «Modo senténtia descrípta est». Ille autem: «Bene, ait, veritátem dixísti: consummátum est. Accipe caput meum in manus tuas, quia
multum me deléctat sedére ex advérso loci sancti mei, in quo oráre solébam, ut et ego sedens Patrem meum invocáre possim».
Et sic in paviménto suæ cásulæ decántans: «Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto», cum Spíritum Sanctum nominásset, spíritum e córpore
exhalávit últimum; atque (ut sine dúbio credéndum est) pro eo quod hic semper devotíssimus in Dei láudibus laboráverat, ad gáudia desideriórum cæléstium migrávit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ presbýteri eruditióne claríficas, fámulis tuis concéde propítius, et eius semper illustrári
sapiéntia, et méritis adiuvári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)