Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
S. Philippi Neri, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum. Allelúia.
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)
IV
31 Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
35 qui docet manus meas ad prœlium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum. Allelúia.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me. Allelúia.
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
45 in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me. Allelúia.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ. Allelúia.
47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
48 Deus qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me. –
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
51 magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ. Allelúia.
V.
Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R.
Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Venit unus de septem ángelis habéntibus septem phíalas, plenas septem plagis novíssimis, et locútus est mecum dicens:
«Veni, osténdam tibi sponsam uxórem Agni». Et sústulit me in spíritu super montem magnum et altum et osténdit mihi
civitátem sanctam Ierúsalem descendéntem de cælo a Deo, habéntem claritátem Dei; lumen eius símile lápidi pretiosíssimo,
tamquam lápidi iáspidi, in modum crystálli; et habébat murum magnum et altum et habébat portas duódecim et super portas
ángelos duódecim et nómina inscrípta, quæ sunt duódecim tríbuum filiórum Israel. Ab oriénte portæ tres et ab aquilóne
portæ tres et ab austro portæ tres et ab occásu portæ tres; et murus civitátis habens fundaménta duódecim, et super
ipsis duódecim nómina duódecim apostolórum Agni.
Et qui loquebátur mecum, habébat mensúram arúndinem áuream, ut metirétur civitátem et portas eius et murum eius. Et
cívitas in quadro pósita est, et longitúdo eius tanta est quanta et latitúdo. Et mensus est civitátem arúndine per
stádia duódecim mília; longitúdo et latitúdo et altitúdo eius æquáles sunt. Et mensus est murum eius centum quadragínta
quáttuor cubitórum, mensúra hóminis, quæ est ángeli. Et erat structúra muri eius ex iáspide, ipsa vero cívitas aurum
mundum símile vitro mundo. Fundaménta muri civitátis omni lápide pretióso ornáta: fundaméntum primum iaspis, secúndus
sapphírus, tértius chalcedónius, quartus smarágdus, quintus sárdonyx, sextus sárdinus, séptimus chrysólithus, octávus
berýllus, nonus topázius, décimus chrysóprasus, undécimus hyacínthus, duodécimus amethýstus.
Et duódecim portæ duódecim margarítæ sunt, et síngulæ portæ erant ex síngulis margarítis. Et platéa civitátis aurum mundum tamquam vitrum perlúcidum.
Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. Et cívitas non eget sole neque
luna, ut lúceant ei, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna eius est Agnus. Et ambulábunt gentes per lumen eius,
et reges terræ áfferunt glóriam suam in illam; et portæ eius non claudéntur per diem, nox enim non erit illic; et
áfferent glóriam et divítias géntium in illam. Nec intrábit in ea áliquid coinquinátum et fáciens abominatiónem et
mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
Gaudére nos Apóstolus prǽcipit, sed in Dómino, non in sǽculo. Quicúmque enim volúerit amícus esse huius mundi, sicut Scriptúra dicit,
inimícus Dei reputábitur. Sicut autem non potest homo duóbus dóminis servíre, sic nemo potest gaudére et in sǽculo et in Dómino.
Vincat ergo gáudium in Dómino, donec finiátur gáudium in sǽculo. Gáudium in Dómino semper augeátur; gáudium in sǽculo semper minuátur,
donec finiátur. Non ídeo ista dicúntur, quóniam, in hoc sǽculo cum sumus, gaudére non debémus; sed ut, étiam in hoc sǽculo constitúti,
iam in Dómino gaudeámus.
Sed ait áliquis: In sǽculo sum; útique, si gáudeo, ibi gáudeo ubi sum. Quid enim? quia es in sǽculo, in Dómino non es? Audi eúndem
Apóstolum ad Atheniénses loquéntem, et in Actibus Apostolórum dicéntem de Deo et de Dómino creatóre nostro: In illo vívimus et movémur
et sumus. Qui enim ubíque est, ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabátur? Dóminus in próximo est, nihil sollíciti fuéritis.
Magnum est hoc, quod ascéndit super omnes cælos et próximus est eis qui versántur in terris. Quis est iste longínquus et próximus,
nisi qui nobis misericórdia factus est próximus?
Totum enim genus humánum est homo ille, qui iacébat in via semivívus a latrónibus relíctus, quem contémpsit tránsiens sacérdos et
levítes, et accéssit ad eum curándum eíque opitulándum tránsiens Samaritánus. Cum ergo longe a nobis esset immortális et iustus,
tamquam a mortálibus et peccatóribus, descéndit ad nos, ut fíeret nobis próximus ille longínquus.
Non enim secúndum peccáta nostra fecit nobis. Fílii enim sumus. Unde hoc probámus? Mórtuus est pro nobis Unicus, ne remanéret unus.
Nóluit esse unus, qui mórtuus est unus. Multos enim fílios Dei fecit únicus Fílius Dei. Emit sibi fratres sánguine suo, probávit
reprobátus, redémit vénditus, honorávit iniuriátus, vivificávit occísus.
Ergo, fratres, gaudéte in Dómino, non in sǽculo: id est, gaudéte in veritáte, non in iniquitáte; gaudéte in spe æternitátis, non in
flore vanitátis. Ita gaudéte: et ubicúmque et quamdiucúmque hic fuéritis, Dóminus in próximo est, nihil sollíciti fuéritis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui fidéles tibi servos sanctitátis glória sublimáre non desístis, concéde propítius, ut illo nos igne Spíritus Sanctus
inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)