lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 maius 2011
S. Augustini Cantuariensis, episcopi, memoria ad libitum


E monasterio S. Andreæ in Urbe anno 597 in Angliam missus est a sancto Gregorio Magno ad Evangelium prædicandum. A rege Ethelberto adiutus et episcopus Cantuariensis factus, multos ad fidem convertit et nonnullas constituit Ecclesias, præsertim in regno Cantiæ. Mortuus est die 26 maii circa annum 605.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

22, 1-9
Fluvius aquæ vitæ

     Et osténdit mihi ángelus flúvium aquæ vitæ spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. In médio platéæ eius et flúminis ex utráque parte lignum vitæ áfferens fructus duódecim, per menses síngulos reddens fructum suum, et fólia ligni ad sanitátem géntium. Et omne maledíctum non erit ámplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius sérvient illi et vidébunt fáciem eius, et nomen eius in fróntibus eórum. Et nox ultra non erit, et non egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum.
     Et dixit mihi: «Hæc verba fidelíssima et vera sunt, et Dóminus, Deus spirítuum prophetárum, misit ángelum suum osténdere servis suis, quæ opórtet fíeri cito. Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui servat verba prophetíæ libri huius».
     Et ego Ioánnes, qui audívi et vidi hæc. Et postquam audíssem et vidíssem, cécidi, ut adorárem ante pedes ángeli, qui mihi hæc ostendébat. Et dicit mihi: «Vide, ne féceris. Consérvus tuus sum et fratrum tuórum prophetárum et eórum, qui servant verba libri huius; Deum adóra».

RESPONSORIUM

Ap 22, 5. 3

R. Nox ultra non erit, quóniam Dóminus Deus illuminábit super servos suos; * et regnábunt in sǽcula sæculórum, allelúia.
V. Thronus Dei et Agni in civitáte sancta erit, et servi eius sérvient illi. * Et regnábunt in sǽcula sæculórum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Gregórii Magni papæ

(Lib. 11, 36: MGH, 1899, Epistolae, 2, 305-306)

Gens Anglorum sanctæ fidei luce perfusa est

     Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis, quia granum fruménti mórtuum est cadens in terram, ne solum regnáret in cælo, cuius morte vívimus, cuius infirmitáte roborámur, cuius passióne a passióne erípimur, cuius amóre in Británnia fratres quǽrimus quos ignorámus, cuius múnere, quos nesciéntes quærebámus, invenímus.
     Quis autem narráre suffíciat quanta hinc lætítia in ómnium corde fidélium fúerit exórta, quod gens Anglórum, operánte omnipoténtis Dei grátia et tua fraternitáte laboránte, expúlsis errórum ténebris, sanctæ fídei luce perfúsa est, quod mente integérrima iam calcat idóla, quibus prius vesáno timóre subiacébat, quod omnipoténti Deo puro corde substérnitur, quod a pravi óperis lápsibus sanctæ prædicatiónis régulis ligátur, quod præcéptis divínis ánimo súbiacet et intelléctu sublevátur, quod usque ad terram se in oratióne humíliat, ne mente iáceat in terra. Cuius hoc opus est, nisi eius qui ait: Pater meus usque nunc operátur, et ego óperor?
     Qui ut mundum osténderet non sapiéntia hóminum, sed sua se virtúte convértere, prædicatóres suos, quos in mundum misit, sine lítteris elégit, hæc étiam modo fáciens, quia in Anglórum gentem fórtia dignátus est per infírmos operári. Sed est in isto dono cælésti, frater caríssime, quod cum magno gáudio vehementíssime débeat formidári.
     Scio enim quia omnípotens Deus, per dilectiónem tuam in gente quam éligi vóluit, magna mirácula osténdit. Unde necésse est, ut de eódem dono cælésti, et timéndo gáudeas, et gaudéndo pertiméscas: gáudeas vidélicet, quia Anglórum ánimæ per exterióra mirácula ad interiórem grátiam pertrahúntur; pertiméscas vero, ne, inter signa quæ fiunt, infírmus ánimus in sui præsumptióne se élevet, et, unde foras in honóre attóllitur, inde per inánem glóriam intus cadat.
     Meminísse étenim debémus quod discípuli cum gáudio a prædicatióne redeúntes, dum cælésti magístro dícerent: Dómine, in nómine tuo étiam dæmónia nobis subiécta sunt, prótinus audiérunt: Nolíte gaudére super hoc, sed pótius gaudéte quia nómina vestra scripta sunt in cælo.

RESPONSORIUM

Phil 3, 17; 4, 9; 1 Cor 1, 10a

R. Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos: * Quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.
V. Obsecro vos, per nomen Dómini nostri Iesu Christi, ut idípsum dicátis omnes. * Quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáti Augustíni epíscopi prædicatióne Anglórum gentes ad Evangélium perduxísti, tríbue, quǽsumus, ut eius labórum fructus in Ecclésia tua perénni fecunditáte persístant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)