lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 iunius 2011
S. Cyrilli Alexandrini, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus anno 370, vitam monasticam egit; presbyter ordinatus, avunculum episcopum Alexandriæ secutus est, eique in cathedra successit anno 412. Contra doctrinas Nestorii fortiter dimicavit et in concilio Ephesino primas habuit partes. Multa scripsit erudite ad fidem catholicam explicandam et defendendam. Mortuus est anno 444.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libris Samuélis

1 Sam 31, 1-4; 2 Sam 1, 1-16
De morte Saul

     In diébus illis: Philísthim pugnábant advérsum Israel; et fugérunt viri Israel ante fáciem Philísthim et cecidérunt interfécti in monte Gélboe. Irruerúntque Philísthim in Saul et fílios eius et percussérunt Iónathan et Abínadab et Melchísua fílios Saul.
     Totúmque pondus prœlii versum est in Saul; et consecúti sunt eum viri arcu, et vulnerátus est veheménter a sagittáriis. Dixítque Saul ad armígerum suum: «Evagína gládium tuum et pércute me, ne forte véniant incircumcísi isti et confódiant me et illúdant mihi». Et nóluit ármiger eius; erat enim nímio timóre pertérritus. Arrípuit ítaque Saul gládium et írruit super eum.
     Factum est autem, postquam mórtuus est Saul, ut David reverterétur a cæde Amalec et manéret in Síceleg dies duos. In die autem tértia appáruit homo véniens de castris Saul veste conscíssa et púlvere aspérsus caput; et, ut venit ad David, cécidit super fáciem suam et adorávit. Dixítque ad eum David: «Unde venis?». Qui ait ad eum: «De castris Israel fugi». Et dixit ad eum David: «Quid enim factum est? Indica mihi». Qui ait: «Fugit pópulus ex prœlio, et multi corruéntes e pópulo mórtui sunt; sed et Saul et Iónathan fílius eius interiérunt».
     Dixítque David ad adulescéntem, qui nuntiábat ei: «Unde scis quia mórtuus est Saul et Iónathan fílius eius?». Et ait aduléscens, qui narrábat ei: «Casu veni in montem Gélboe, et Saul incumbébat super hastam suam. Porro currus et équites appropinquábant ei, et convérsus post tergum suum vidénsque me vocávit. Cui cum respondíssem: Adsum, dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecítes ego sum. Et locútus est mihi: “Sta super me et intérfice me, quóniam tenent me angústiæ, et adhuc tota ánima mea in me est”. Stansque super eum occídi illum; sciébam enim quod vívere non póterat post ruínam. Et tuli diadéma, quod erat in cápite eius, et armíllam de bráchio illíus et áttuli ad te dóminum meum huc».
     Apprehéndens autem David vestiménta sua scidit omnésque viri, qui erant cum eo, et planxérunt et flevérunt et ieiunavérunt usque ad vésperam super Saul et super Iónathan fílium eius et super pópulum Dómini et super domum Israel, quod corruíssent gládio.
     Dixítque David ad iúvenem, qui nuntiáverat ei: «Unde es?». Qui respóndit: «Fílius hóminis ádvenæ Amalecítæ ego sum». Et ait ad eum David: «Quare non timuísti míttere manum tuam, ut occíderes christum Dómini?». Vocánsque David unum de púeris ait: «Accédens írrue in eum». Qui percússit illum, et mórtuus est. Et ait ad eum David: «Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locútum est advérsum te dicens: “Ego interféci christum Dómini”».

RESPONSORIUM

2 Sam 1, 21a. 27a

R. Montes Gélboe, nec ros nec plúviæ véniant super vos, * Ubi cecidérunt fortes Israel. .
V. Omnes montes, qui estis in circúitu eius, vísitet Dóminus; a Gélboe autem tránseat. * Ubi cecidérunt fortes Israel.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi

(Epist. 1: PG 77, 14-18.27-30)

Divinæ maternitatis Virginis Mariæ assertor

     Miror maiórem in modum esse áliquos omníno qui utrum sacra Virgo Deípara appellánda sit, plane addúbitent. Etenim, si Dóminus noster Iesus Christus Deus est, quo tandem modo sacra Virgo, quæ illum édidit, Deípara non dicátur? Hanc fidem divíni discípuli nobis tradidérunt, quamvis istíus dictiónis non memínerint. Ad hunc modum a sanctis pátribus institúti sumus. Enimvéro percélebris memóriæ pater noster Athanásius, libro quem de sancta et consubstantiáli Trinitáte conscrípsit, oratióne tértia, sacram Vírginem passim Deíparam nóminat.
     Cogor autem ipsis illíus verbis hoc loco uti, quæ hunc in modum se habent: «Itaque divínæ Scriptúræ scopus ac charácter, ut sæpe monúimus, eiúsmodi est ut utrúmque de Christo salvatóre nostro pronúntiet: puta Deum illum esse, et numquam non hoc ipsum exstitísse, ut qui Patris sit Verbum, eiusdémque splendor et sapiéntia; tum eúndem rursum novíssimis hisce tempóribus córpore ex Deípara Vírgine María sumpto, nostri causa hóminem factum esse».
     Et nonnúllis interiéctis íterum: «Multi exstitére sancti, et ab omni peccáto immúnes: nam et Ieremías de matérno útero sanctificátus est, et Ioánnes in lucem nondum éditus, voce Deíparæ Maríæ percépta, lætabúndus exsíliit». Sane idóneus est hic vir, appriméque dignus cui intrépide fidem adiúngere, quemque tuto sequi líceat, ut qui nihil protulísset quod a divínis lítteris aliénum esset.
     Et a Deo quidem inspiráta Scriptúra Dei Verbum carnem factum, hoc est, carni ánimam ratiónis cómpotem habénti unítum affírmat. Apprehéndit ergo Dei Verbum semen Abrahæ, corpúsque ex mulíere sibi cónstruens, carnis et sánguinis párticeps factus est, ita ut iam non solum Deus sit, sed propter coniunctiónem homo quoque nostri símilis factus intellegátur.
     Ex duábus ígitur rebus, divinitáte nimírum et humanitáte, certo constat Emmánuel. Unus tamen Dóminus Iesus Christus, unus verus naturalísque Fílius, qui Deus simul et homo est; non homo deificátus, par illis qui per grátiam divínæ natúræ partícipes efficiúntur, sed Deus verus, qui salútis nostræ causa in humána forma appáruit, prout Paulus quoque hisce verbis testátur: Quando, ait, . .

RESPONSORIUM

_

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína eius repléta est; * ipse intercédat pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.
V. Iste est sacérdos Dómini, qui in mandátis eius meditátus est die ac nocte. * Ipse intercédat pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Cyríllum epíscopum divínæ maternitátis beatíssimæ Vírginis Maríæ assertórem invíctum effecísti, concéde, ut qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, per incarnatiónem Christi Fílii tui salvémur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)