lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 iulius 2011
S. Laurentii de Brindisi, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est anno 1559; inter Fratres Capuccinos adscriptus, sodales theologiam docuit et muneribus auctus est. Ut prædicator assiduus et efficax Europam perlustravit; multa étiam conscripsit opera ad fidem illustrandam. Mortuus est Ulisippone (Lisboa) anno 1619.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

4, 5-18
Fragilitas et confidentia Apostoli

     Fratres: Non nosmetípsos prædicámus sed Iesum Christum Dóminum; nos autem servos vestros per Iesum. Quóniam Deus qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Iesu Christi.
     Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur; aporiámur, sed non destitúimur; persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur; deícimur, sed non perímus; semper mortificatiónem Iesu in córpore circumferéntes, ut et vita Iesu in córpore nostro manifestétur. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis.
     Habéntes autem eúndem spíritum fídei, sicut scriptum est: «Crédidi, propter quod locútus sum», et nos crédimus, propter quod et lóquimur, sciéntes quóniam, qui suscitávit Dóminum Iesum, et nos cum Iesu suscitábit et constítuet vobíscum. Omnia enim propter vos, ut grátia abúndans per multos gratiárum actiónem abundáre fáciat in glóriam Dei. Propter quod non defícimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, noster renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem ætérnum glóriæ pondus operátur nobis, non contemplántibus nobis, quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur; quæ enim vidéntur, temporália sunt, quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 6; Deut 5, 24a

R. Deus, qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», * Ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Christi Iesu.
V. Ecce osténdit nobis Dóminus Deus noster maiestátem et magnitúdinem suam; vocem eius audívimus. * Ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Christi Iesu.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Lauréntii de Bríndisi presbýteri

(Sermo Quadragesimalis 2: Opera omnia 5, 1, nn. 48, 50. 52)

prædicatio munus est apostolicum

     Ad ducéndam spiritálem vitam, quæ nobis cum ángelis cæléstibus divinísque spirítibus commúnis est, cum quibus ad imáginem et similitúdinem Dei cónditi sumus, necessárius útique est panis grátiæ Spíritus Sancti et caritátis Dei. Grátia autem et cáritas sine fide nulla, quóniam sine fide impossíbile est placére Deo. Nec fides concípitur sine verbi Dei prædicatióne: Fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Prædicátio ígitur verbi Dei necessária est ad spiritálem vitam, sicut semináre ad vitam corporálem ducéndam.
     Hinc Christus ait: Exiit qui séminat semináre semen suum. Exiit qui séminat præco iustítiæ, cuius quidem præcónem aliquándo légimus fuísse Deum, uti cum univérso pópulo in desérto dedit viva voce de cælo legem iustítiæ; aliquándo ángelum Dómini qui in loco fléntium árguit pópulum de transgressióne divínæ legis, unde omnes fílii Israel, audíta ángeli concióne, compúncti corde elevántes vocem flevérunt veheménter; legem étiam Dómini Móyses univérso pópulo prædicávit in campéstribus Moab, uti in Deuteronómio patet. Tandem venit Christus Deus et homo ad prædicándum verbum Dómini, et ad hoc idem misit Apóstolos, sicut prius míserat prophétas.
     Prædicátio ígitur munus est apostólicum, angélicum, christiánum, divínum. Sic multíplici bonitáte refértum est verbum Dei, cum sit véluti thesáurus ómnium bonórum. Hinc enim fides, hinc spes, hinc cáritas, hinc omnes virtútes, ómnia dona Spíritus Sancti, omnes beatitúdines evangélicæ, ómnia bona ópera, ómnia mérita vitæ, omnis glória paradísi: Suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
     Est enim verbum Dómini intelléctui lux, voluntáti ignis, ut homo possit Deum cognóscere et dilígere; et interióri hómini, qui Spíritu Dei vivit per grátiam, panis et aqua, sed panis dúlcior melle ac favo, aqua mélior vino et lacte; est ánimæ spiritális thesáurus meritórum, hinc dícitur aurum et lapis pretiósus multum; est contra duram cordis obstinatiónem in vítiis málleus, et contra carnem, mundum atque diábolum gládius occídens omne peccátum.

RESPONSORIUM

Is 40, 9ac; Lc 9, 59a. 60b

R. Super montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion; * Dic civitátibus Iuda: Ecce Deus vester.
V. Séquere me, vade et annúntia regnum Dei. * Dic civitátibus Iuda: Ecce Deus vester.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui pro nóminis tui glória et animárum salúte beáto Lauréntio presbýtero spíritum consílii et fortitúdinis contulísti, da nobis, in eódem spíritu, et agénda cognóscere, et cógnita, eius intercessióne, perfícere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)