Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XX
S. Ioannis Eudes, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Iordani de Rivalto, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)
I
2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
et ne abscondáris a deprecatióne mea; *
3 inténde mihi et exáudi me.
Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *
4 a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
et in ira molésti erant mihi.
5 Cor meum torquétur intra me, *
et formído mortis cécidit super me.
6 Timor et tremor venérunt super me, *
et contéxit me pavor. –
7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
et volábo et requiéscam?
8 Ecce elongábo fúgiens *
et manébo in solitúdine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
sustinuíssem útique;
et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
abscondíssem me fórsitan ab eo.
14 Tu vero, homo coæquális meus, *
familiáris meus et notus meus,
15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
Non enim est illis commutátio, *
et non timuérunt Deum.
21 Exténdit manum suam in sócios; *
contaminávit fœdus suum.
22 Lene super butýrum est os eius, *
pugna autem cor illíus:
mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
et ipsi sunt gládii destrícti. –
23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
et ipse te enútriet; *
non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –
24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
in púteum intéritus.
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
ego autem sperábo in te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
V.
Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R.
Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
«Væ, fílii desertóres, dicit Dóminus, eo quod fácitis consílium et non ex me, et pactum statúitis et non per spíritum meum, ut addátis peccátum
super peccátum! Qui ambulátis, ut descendátis in Ægýptum, et os meum non interrogástis, sperántes auxílium in fortitúdine pharaónis et habéntes
fidúciam in umbra Ægýpti.
Et erit vobis fortitúdo pharaónis in confusiónem, et fidúcia sub umbra Ægýpti in ignomíniam. Cum fúerit enim in Tani príncipes tui, et núntii
tui usque ad Hanes pervénerint, omnes confundéntur super pópulo, qui eis prodésse non potest; non erit in auxílium et in utilitátem, sed in
confusiónem et oppróbrium».
Oráculum iumentórum Nageb. In terra tribulatiónis et angústiæ leǽnæ et leónis rugiéntis, víperæ et dracónis volántis, portant super úmeros
iumentórum divítias suas, et super gibbum camelórum thesáuros suos ad pópulum, qui eis prodésse non póterit. Ægýptus enim frustra et vane
auxiliábitur, ídeo vocávi Rahab otiósam. Nunc ingrédere, scribe coram eis super buxum et in libro diligénter éxara illud, et erit in pósterum
in testimónium usque in ætérnum.
Pópulus enim rebéllis est, et fílii mendáces, fílii noléntes audíre legem Dómini; qui dicunt vidéntibus: «Nolíte vidére» et aspiciéntibus:
«Nolíte aspícere nobis ea, quæ recta sunt; loquímini nobis placéntia, aspícite nobis illusiónes. Recédite a via, declináte a sémita, tóllite
a fácie nostra Sanctum Israel». Proptérea hæc dicit Sanctus Israel: «Pro eo quod reprobástis verbum hoc et sperástis in perversitátem et in
perfídiam et inníxi estis super eis, proptérea erit vobis iníquitas hæc sicut interrúptio cadens, locus tumens in muro excélso, cuius confráctio
súbito, dum non sperátur, venit improvíso, et comminuétur, sicut contéritur lagœna fíguli contritióne absque misericórdia, et non inveniétur de
fragméntis eius testa, in qua capiátur ignículus de incéndio aut hauriátur aqua de fóvea».
Quia hæc dixit Dóminus Deus, Sanctus Israel: «In conversióne et quiéte salvi éritis; in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra». Et noluístis
et dixístis: «Nequáquam, sed super equis fugiémus», ídeo fugiétis; et: «Super velóces ascendémus», ídeo velóces erunt, qui persequéntur vos.
Mille pavébunt a fácie terróris uníus, et a fácie terróris quinque fugiétis, donec relinquámini quasi malus in vértice montis et quasi signum
super collem. Proptérea exspéctat Dóminus, ut misereátur vestri, et ídeo exaltábitur parcens vobis, quia Deus iudícii Dóminus; beáti omnes, qui exspéctant eum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum,
tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ
vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut
et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi
ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso
pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis
factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret
sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus
Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in
Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur.
Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi
ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros
opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus
Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beátum Iordánum, vitæ honestáte morúmque suavitáte, dignum Evangélicæ prædicatiónis minístrum effecísti, eius nobis imitatióne,
concéde tui verbi servítio hominúmque salúti generóse inténdere, ut ætérnæ mercédis fructum cónsequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)