lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 september 2011
Pro O.P.: beátæ Ingridis de Skänninge, Viduæ, monialis, pro commemoratione


Ingridis Elofsdotter circa medietatem sǽculi XIII in Suecia vixit, in provincia quæ dicitur Ostergotland. Defuncto viro, omnia bona sua in Dei honorem dicavit et post peregrinationem in Terram Sanctam una cum Christina sorore aliisque mulieribus habitum monialium Ordinis prædicatorum in civitate SkÄnninge induit, ubi monasterium fundavit sub titulo Sancti Martini, Petro de Dacia eius confessore coadiuvante.
Cum priorissæ anno 1282 defunctæ memoria propter eiusdem virtutes coleretur in tota provincia Ostergotland, anno 1414 episcopus urbis quæ Linköping appellatur petiit a Sancta Sede ut causa canonizationis inciperet de Ingride necnon de Nicolao de Linköping; at causa, anno 1418 intermissa et nonnisi sǽculo insequenti resumpta, ad canonizationem formalem non pervenit. Nihilominus Alexander VI anno 1499 publicum Ingridis cultum permisit et sollemnem reliquiarum traslationem, quæ die 29 iulii 1507 peracta est.


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

30, 18 – 31, 9
Promissiones restaurationis Israel

     Hæc dicit Dóminus: «Ecce ego convértam sortem tabernaculórum Iacob et tectis eius miserébor, et ædificábitur cívitas in ruínis suis, et arx in loco suo fundábitur; et egrediétur de eis laus voxque ludéntium. Et multiplicábo eos et non imminuéntur, et glorificábo eos, et non attenuabúntur. Et erunt fílii eius sicut a princípio, et cœtus eius coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes, qui tríbulant eum. Et erit dux eius ex eo et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est, qui pígnori dabit cor suum, ut appropínquet mihi?, ait Dóminus. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Ecce turbo Dómini, furor egrédiens procélla ruens; in cápite impiórum conquiéscet. Non cessábit ab ira indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónes cordis sui; in novíssimo diérum intellegétis ea.
     In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israel, et ipsi erunt mihi in pópulum. Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus, qui remánserat a gládio; vadet ad réquiem suam Israel». De longe Dóminus appáruit mihi: «In caritáte perpétua diléxi te; ídeo attráxi te in misericórdia. Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis, virgo Israel; adhuc ornáberis týmpanis tuis et egrediéris in choro ludéntium. Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ; plantábunt plantántes et vindemiábunt. Quia erit dies, in qua clamábunt custódes in monte Ephraim: “Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum”. Quia hæc dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia propter Iacob et hínnite cápiti géntium; personáte, cánite et dícite: “Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Israel”. Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis et congregábo eos ab extrémis terræ; inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul: cœtus magnus reverténtium huc. In fletu vénient, et in deprecatióne redúcam eos et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus sum Israéli pater, et Ephraim primogénitus meus est».

RESPONSORIUM

Ier 31, 6, Is 2, 5

R. Erit dies in qua clamábunt custódes: * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.
V. Domus Iacob, veníte et ambulémus in lúmine Dómini. * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.

LECTIO ALTERA

E duábus epístulis (1277/78, 1281) fratris Petri de Dácia, O.P., ad Christínam Stumbelénsem diréctis

(cf. Petri de Dacia, Vita Christinæ Stumbelensis, in “Scriptores Latini medii ævi Suecani”, I, fasc. II, ed. J. Paulson, Gotoburgi 1896, pp. 222-223, 225)

Signa Christi passionis portavit in corpore suo

     Áliam fíliam hábeo (Ingridem), quæ mirábilem grátiam habet a Deo et plúrimas revelatiónes. Contínue ábstinet a cárnibus, et raríssime bibit cervísiam et adhuc rárius cómedit lacticínia. Omni sexta féria est in raptu, ita quod íncipit in média nocte et ad se revértitur circa vésperas; quæ et aliquándo habet stígmata et plúrima signa Christi passiónis portat in corpore suo. Cilício aspérrimo contínue indúitur, quod sana est, excéptis diébus sollémnibus. In oratióne autem frequentíssime est et contemplatióne, sed et eleemosynárum elargitióni plúrimum studet et servítio páuperum.
     Et de hac plúrima habérem vobis significáre, si tempus adésset. De quibus saltem vel hoc solum sciátis, quod in hoc óptimo patrízat, quod vos miro afféctu díligit, et áliqua quæ in lítteris vestris continebántur, mihi longe revelávit. Vocat autem vos semper sorórem, eo quod dixi ei vos meam esse fíliam et vos me patrem vocáre. Desíderat autem miro afféctu vos, si possíbile esset, vidére, et sperat quod hoc suum desidérium débeat impléri, si víxerit, quod nos tres debeámus in unum conveníre.
     Céterum, dilectíssima, cogitáte et recogitáte et recognóscite, qua de causa hoc vobis scrípserim: útique ut una mecum Deo et pro me grátias agátis, qui me non meis méritis, sed sua gratuíta bonitáte sanctórum suórum secréta, vel pótius secréta sua, quæ in sanctis suis fecit et osténdit, partícipem esse vóluit et cónscium.
     Scripsi étiam vobis in æstáte lítteram, ex parte dómini Iohánnis, qui nos ad suam sorórem (Ingridem) sollícite invitávit, quóniam dicta soror sua hábitum sorórum Ordinis nostri in die Assumptiónis Beátæ Vírginis hoc anno assúmpsit. Ob cuius étiam devotiónem prior provinciális ad eam misit quáttuor soróres Ordinis nostri, ut novum convéntum sorórum institúerent, consénsu dómini regis Suéciæ et epíscopi illíus loci dioecesáni in hoc páriter conveniénte; qui dictas soróres cum ómnibus sibi attinéntibus ad suam protectiónem recepérunt in nostro capítulo generáli, cui personáliter interfuérunt.
     Fília mea, quam sorórem vestram dixi, rogávit me, ut vos ex parte sua salutáret. Ponet Dóminus, ut nos omnes adhuc in vita ista possímus salutáre ínvicem præsentiáliter. Valéte.

RESPONSORIUM

Ps 44, 2

R. Regnum mundi et omnem ornátum sǽculi contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi, * quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.
V. Eructávit cor meum verbum bonum; dico ego ópera mea Regi. * Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos ánnua beáta Ingridis festivitáte lætíficas, da, quǽsumus, ut quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Vel: Seigneur, en te servant sans cesse, dans le jeûne et la prière, la bienheureuse Ingrid a trouvé ton Fils, chemin de la vraie sagesse; accordenous, à son intercession, cette même fidélité dans notre vocation, et apprends-nous à t’aimer par dessus tout. Par Jésus Christ...

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)