lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 september 2011
S. Petri Claver, presbyteri, memoria ad libitum


Petrus Claver Verduni in Hispania natus est anno 1580; litteris et artibus studuit in Universitate Barcinonensi et deinde Societatem Iesu ingressus est. Missionariam vocationem exaudivit speciatim ope S. Alphonsi Rodríguez, ianitoris in Collegio Maioricensi. Sacerdotio initiatus in missione Columbiana, ibidem usque ad mortem apostolatum exercuit inter servos Nigritas, factus ex voto «Æthiopum semper servus». Viribus fractis, Carthagena in Columbia obiit die 8 septembris 1654.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro Lamentatiónum

3,1-33
Planctus et spes

     Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis eius. Me minávit et addúxit in ténebras et non in lucem. Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die. Consúmpsit pellem meam et carnem meam, contrívit ossa mea. Ædificávit in gyro meo et circúmdedit me felle et labóre. In tenebrósis collocávit me quasi mórtuos sempitérnos. Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar, aggravávit cómpedem meum.
     Sed et cum clamávero et rogávero, exclúsit oratiónem meam. Conclúsit vias meas lapídibus quadris, sémitas meas subvértit. Ursus insídians factus est mihi, leo in abscónditis. Sémitas meas subvértit et confrégit me, pósuit me desolátam. Teténdit arcum suum et pósuit me quasi signum ad sagíttam. Misit in rénibus meis fílias pharétræ suæ. Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum tota die. Replévit me amaritudínibus, inebriávit me absínthio. Et fregit in glárea dentes meos, depréssit me cínere. Et repúlsa est a pace ánima mea, oblítus sum bonórum. Et dixi: «Périit splendor meus et spes mea a Dómino».
     Recordáre paupertátis et peregrinatiónis meæ, absínthii et fellis. Memória memor est et tabéscit in me ánima mea. Hæc récolam in corde meo, ídeo sperábo. Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti, quia non defecérunt miseratiónes eius. Novæ sunt omni mane, magna est fides tua. «Pars mea Dóminus, dixit ánima mea; proptérea exspectábo eum».
     Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dómini. Bonum est viro, cum portáverit iugum ab adulescéntia sua. Sedébit solitárius et tacébit, cum istud impónitur ei. Ponet in púlvere os suum, si forte sit spes. Dabit percutiénti se maxíllam, saturábitur oppróbriis. Quia non repéllet in sempitérnum Dóminus. Quia si afflíxit, et miserébitur secúndum multitúdinem misericordiárum suárum. Non enim humíliat ex corde suo et afflígit fílios hóminum.

RESPONSORIUM

Lam 3, 52. 54b. 56a. 57b. 58; Act 21, 13b

R. Venatióne venáti sunt me inimíci mei gratis; dixi: Périi; vocem meam, Dómine, audísti. * Dixísti: Ne tímeas. Iudicásti causam ánimæ meæ, redempsísti vitam meam.
V. Ego non solum alligári, sed et mori parátus sum propter nomen Dómini Iesu. * Dixísti: Ne tímeas. Iudicásti causam ánimæ meæ, redempsísti vitam meam.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Petri Claver, presbýteri

(Epist. die 31 maii 1627: A. Valtierra, S. I., San Pedro Claver, Cartagena, 1964, pp. 140-141)

Evangelizare pauperibus, mederi contritis corde, prædicare captivis indulgentiam

     Heri, 30 maii huius anni 1627, in festo Sanctíssimæ Trinitátis, exscendérunt e máxima navi plúrimi nigrítæ ex flumínibus Africas extrácti. Procúrrimus, feréntes in binis sportis áurea mala, cítrea, dulciária biscócta et néscio quid áliud. Casas eórum adímus. Videbámur Guinéam álteram intrásse! per médias catérvas perrumpéndum fuit, donec ad ægrótos pervenímus, quorum ingens erat númerus, húmido vel pótius lutulénto solo decumbéntium — erat autem excogitátum, ne humor nímius esset, ággerem exstrúere, tégulas et laterítia frágmina intermiscéndo — hic ergo erat eórum lectus, non hac solum de causa perincómmodus, sed præcípue quia nudi erant, sine ulla véstium protectióne.
     Pósito ígitur pállio, comportávimus ex mércium apothéca quidquid ad tabulátum compingéndum súberat: sic locum strávimus in quem, per médios manípulos perrumpéntes, ægrótos tándem deportávimus. Dein illos in binos cœtus distribúimus: álios sócius meus cum intérprete ádiit: álios ipse adórtus sum. Duo erant nigrítæ, morti quam vitæ propióres, iam frígidi, et in quibus venárum pulsus haud repértus. Prunas ope tégulæ contráximus atque in médium contúlimus, prope moribúndos; dein in hunc ignem odóres proiécimus, quorum duas bursas replétas habebámus, quas omníno hac occasióne consúmpsimus. Deínde, ope nostrum palliórum, nam ipsi nihil huiúsmodi habent et írrite ália ab ipsórum domínis petiissémus, suffiméntum præbúimus, quo æstum et vitálem spíritum recípere visi sunt. Erat vidére qua oculórum hilaritáte in nos respícerent!
     Hoc modo eos allocúti sumus, non verbis sed mánibus et ópere: et quidem, persuásum habéntibus huc tractos esse ut comederéntur, quílibet álius sermo prorsus inútilis evasísset. Consédimus dein vel genufléximus apud ipsos, lavimúsque vino tum fácies tum córpora, satagéntes blandítiis eos exhilaráre et pandéntes coram ipsis motíva naturália quæ ægrótos in lætítiam quoquómodo perdúcere valent.
     Post hæc aggréssi sumus catechísmum baptísmi explicáre, quales scílicet sint eius mirábiles efféctus pro córpore et ánima: cum hæc, quæstiónibus nostris respondéntes, visi sunt satis intellexísse, transívimus ad doctrínam fusiórem, de Deo scílicet uno, qui et prǽmia et pœnas iuxta cuiúsque mérita distríbuit, et réliqua. Rogávimus elícerent contritiónis actum manifestaréntque commissórum detestatiónem. Tandem, cum sat paráti visi sunt, declarávimus eis mystéria Trinitátis, Incarnatiónis et Passiónis, et ostendéntes Christum cruci affíxum, prout depíctus est supra baptísmi fontem in quem défluunt ex Christi vulnéribus sánguinis rívuli, præívimus eis recitándo, eórum lingua, actum contritiónis.

RESPONSORIUM

Mt 25, 35. 40; Jan 15, 12

R. Esurívi, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me: * Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V. Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. * Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Petrum servórum servum effecísti eúmque mira in eis iuvándis caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, quæ Iesu Christi sunt, quæréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)