Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXIV
S. Roberti Bellarmino, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
V.
Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R.
Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.
LECTIO PRIOR
De libro Ezechiélis prophétæ
Factus est sermo Dómini ad me dicens: «Quid est vobis quod vulgo dícitis provérbium istud in terra Israel dicéntes: “Patres
comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt”?
Vivo ego, dicit Dóminus Deus, non dicétis ultra hoc provérbium in Israel. Ecce omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et
ánima fílii mea est; ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur.
Et vir, si fúerit iustus et fécerit iudícium et iustítiam, in móntibus non coméderit et óculos suos non leváverit ad idóla domus
Israel et uxórem próximi sui non violáverit et ad mulíerem menstruátam non accésserit et hóminem non afflíxerit, pignus debitóri
reddíderit, per vim nihil rapúerit, panem suum esuriénti déderit et nudum operúerit vestiménto, ad usúram non commodáverit et
fenus non accéperit, ab iniquitáte avérterit manum suam, iudícium verum fécerit inter virum et virum, in præcéptis meis ambuláverit
et iudícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem, hic iustus est, vita vivet, ait Dóminus Deus.
Quod si genúerit fílium latrónem, effundéntem sánguinem et faciéntem unum de istis, cum ipse hæc ómnia non fécerit, et étiam in
móntibus comedéntem et uxórem próximi sui polluéntem, egénum et páuperem affligéntem, rapiéntem rapínas, pignus non reddéntem et
ad idóla levántem óculos suos, abominatiónem faciéntem, ad usúram dantem et fenus accipiéntem, numquid vivet? Non vivet. Cum
univérsa detestánda hæc fécerit, morte moriétur; sanguis eius in ipso erit.
ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur; fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii. Iustítia
iusti super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum.
Si autem ímpius égerit pæniténtiam ab ómnibus peccátis suis, quæ operátus est, et custodíerit univérsa præcépta mea et fécerit
iudícium et iustítiam, vita vivet, non moriétur. Omnes iniquitátes eius, quas operátus est, non memorabúntur ei; in iustítia sua,
quam operátus est, vivet. Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis et vivat?
Si autem avérterit se iustus a iustítia sua et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes, quas operári solet ímpius,
numquid vivet? Omnes iustítiæ eius, quas fécerat, non recordabúntur; in prævaricatióne, qua prævaricátus est, et in peccáto
suo, quod peccávit, in ipsis moriétur. Et dixístis: “Non est æqua via Dómini”. Audíte ergo, domus Israel: Numquid via mea non
est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? Cum enim avérterit se iustus a iustítia sua et fécerit iniquitátem, moriétur;
in iniustítia, quam operátus est, moriétur. Et cum avérterit se ímpius ab impietáte sua, quam operátus est, et fécerit
iudícium et iustítiam, ipse ánimam suam vivificábit; consíderans enim et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis, quas
operátus est, vita vivet, non moriétur. Et dicunt domus Israel: “Non est æqua via Dómini”. Numquid viæ meæ non sunt æquæ,
domus Israel, et non magis viæ vestræ pravæ?
Idcírco unumquémque iuxta vias suas iudicábo, domus Israel, ait Dóminus Deus. Convertímini et ágite pæniténtiam ab ómnibus
iniquitátibus vestris, et non erit vobis in scándalum iniquitátis. Proícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras, in quibus
prævaricáti estis, et fácite vobis cor novum et spíritum novum. Et quare moriémini, domus Israel? Quia nolo mortem moriéntis,
dicit Dóminus Deus. Revertímini et vívite».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Robérti Bellarmíno De ascensióne mentis in Deum
O Dómine suávis et mitis et multæ misericórdiæ, quis non toto corde sérviat tibi, si dulcédinem patérni domínii tui, vel módicum
degustáre incípiat? Quid iubes, Dómine, servis tuis? Tóllite, inquis, iugum meum super vos. Et quale est iugum tuum? Iugum, inquis,
meum suáve est et onus meum leve. Quis non libentíssime ferat iugum quod non premit, sed fovet, et onus quod non gravat, sed réficit?
Mérito ígitur addidísti: et inveniétis réquiem animábus vestris. Et quod est iugum tuum quod non fatígat, sed réquiem affert? Nempe
mandátum illud primum et máximum: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo. Quid enim facílius, suávius, dúlcius, quam dilígere
bonitátem et pulchritúdinem et amórem, quod totum es tu, Dómine Deus meus?
Etiámne prǽmium pollicéris custodiéntibus mandáta desiderabília super aurum multum et dulcióra super mellis favum? Ita omníno prǽmium,
et prǽmium amplíssimum pollicéris, dicénte Apóstolo tuo Iacóbo: Corónam vitæ præparávit Dóminus diligéntibus se. Et quid est coróna vitæ?
Nempe maius bonum, quam vel cogitáre vel desideráre possímus; sic enim lóquitur beátus Paulus ex Isaía: Oculus non vidit, auris non audívit,
in cor hóminis non ascéndit quæ præparávit Deus his qui díligunt illum.
Vere ígitur in custodiéndis mandátis tuis est retribútio multa. Nec solum mandátum illud primum et máximum útile est hómini obœdiénti, non
Deo iubénti; sed étiam cétera mandáta Dei, obœdiéntem perfíciunt, ornant, erúdiunt, illústrant, bonum dénique ac beátum reddunt. Quare si
sapis, intéllege te ad glóriam Dei et salútem tuam ætérnam esse creátum, hunc esse finem tuum, hoc centrum ánimæ tuæ, hunc thesáurum cordis
tui. Ad hunc finem si pervéneris beátus eris, si ab illo excíderis miser eris.
Proínde illud tibi vere bonum exístimes, quod ad finem tuum perdúcit; illud vere malum, quod a fine te facit excídere. Próspera et advérsa,
opes et inópia, sánitas et ægrotátio, honóres et ignomíniæ, vita et mors, apud sapiéntem nec per se expeténda, nec per se fugiénda sunt. Sed
si cónferunt ad glóriam Dei et sempitérnam felicitátem tuam, bona sunt et expeténda, si eándem impédiunt, mala sunt et fugiénda.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui, ad tuæ fidem Ecclésiæ vindicándam, beátum Robértum epíscopum mira eruditióne et virtúte decorásti, eius
intercessióne concéde, ut pópulus tuus eiúsdem fídei semper integritáte lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)