Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVII
S. Brunonis, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Bartholomæi Longo, sodalis laici, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
V.
Dómine, apud te est fons vitæ.
R.
Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima ad Timótheum
Caríssime: Víduas honóra, quæ vere víduæ sunt. Si qua autem vídua fílios aut nepótes habet, discant primum domum suam pie
régere et mútuam vicem réddere paréntibus, hoc enim accéptum est coram Deo. Quæ autem vere vídua est et desoláta, sperávit
in Deum et instat obsecratiónibus et oratiónibus nocte ac die; nam quæ in delíciis est vivens, mórtua est. Et hæc prǽcipe,
ut irreprehensíbiles sint. Si quis autem suórum et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit et est infidéli detérior.
Vídua adscribátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor, in opéribus bonis testimónium habens: si fílios
educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum
subsecúta est. Adulescentióres autem víduas devíta; cum enim luxuriátæ fúerint advérsus Christum, núbere volunt, habéntes
damnatiónem, quia primam fidem írritam fecérunt; simul autem et otiósæ discunt circumíre domos, non solum otiósæ sed et
verbósæ et curiósæ, loquéntes quæ non opórtet. Volo ergo iunióres núbere, fílios procreáre, dóminas domus esse, nullam
occasiónem dare adversário maledícti grátia; iam enim quædam convérsæ sunt retro Sátanam.
Si qua fidélis habet víduas, subminístret illis, et non gravétur ecclésia, ut his, quæ vere víduæ sunt, suffíciat.
Qui bene præsunt presbýteri, dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína; dicit enim Scriptúra:
«Non infrenábis os bovi trituránti» et: «Dignus operárius mercéde sua». Advérsus presbýterum accusatiónem noli recípere, nisi
sub duóbus vel tribus téstibus. Peccántes coram ómnibus árgue, ut et céteri timórem hábeant. Testíficor coram Deo et Christo
Iesu et eléctis ángelis, ut hæc custódias sine præiudício nihil fáciens in áliquam partem declinándo. Manus cito némini
imposúeris, neque communicáveris peccátis aliénis; teípsum castum custódi.
Noli adhuc aquam bíbere, sed vino módico útere propter stómachum et frequéntes tuas infirmitátes.
Quorúndam hóminum peccáta manifésta sunt præcedéntia ad iudícium, quosdam autem et subsequúntur; simíliter et facta bona manifésta
sunt, et quæ áliter se habent, abscóndi non possunt.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Brunónis presbýteri ad fílios suos Carthusiénses
Cógnito rationábilis et vere laudándæ disciplínæ vestræ inflexíbili rigóre, ex crebra ac dulci relatióne beatíssimi fratris nostri
Landowíni; necnon audíto sancto amóre vestro et incessánti stúdio erga ea quæ integritátis et honestátis sunt, exsúltat spíritus meus
in Dómino. Vere exsúlto et feror in laudem et gratiárum actiónem Dómino, et tamen amáre suspíro. Exsúlto quidem, ut iustum est, pro
increménto frugum vestrárum virtútum, me autem dóleo et erubésco inértem et socórdem iacére in sorde peccatórum meórum.
Gaudéte ergo, fratres mei caríssimi, pro sorte beatitúdinis vestræ et pro larga manu grátiæ Dei in vos. Gaudéte, quia evasístis fluctuántis
mundi multímoda perícula et naufrágia. Gaudéte, quia quiétam et tutam statiónem portus secretióris obtinuístis, ad quem cum multi veníre
desíderent, multi quoque nonnúllo conátu conténdant, non pervéniunt tamen. Multi vero, postquam potíti fuére, exclúsi sunt, quóniam nulli
eórum désuper concéssum est.
ídeo, fratres mei, certum ac probátum sit vobis quod quicúmque hoc optábili usus est bono, si quocúmque modo id amíserit, usque in finem
dolébit, si quis respéctus vel cura salútis ánimæ suæ sibi fúerit.
De vobis, dilectíssimis frátribus meis láicis, dico: Magníficat ánima mea Dóminum, quia magnificéntiam misericórdiæ suæ super vos intúeor
secúndum intimatiónem prióris vestri et patris amantíssimi, qui multum gloriátur pro vobis et gaudet. Gaudeámus et nos quóniam cum sciéntiæ
litterárum expértes sitis, potens Deus dígito suo inscríbit in córdibus vestris non solum amórem, sed et notítiam sanctæ legis suæ. Opere
enim osténditis quid amátis, quidve nostis. Nam cum obœdiéntiam veram cum omni cautéla et stúdio observátis, maniféstum est vos sapiénter
légere ipsum fructum suavíssimum et vitálem Scriptúræ divínæ.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui sanctum Brunónem ad serviéndum tibi in solitúdine vocásti, eius nobis intercessióne concéde, ut,
per huius mundi varietátes, tibi iúgiter vacémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)