lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 november 2011
S. Leonis Magni, papæ et Ecclesiæ doctoris, memoria


In Etruria natus et ad Petri cathedram anno 440 evectus, verus pastor et pater animarum fuit. Fidei integritatem omnimode firmare satagens, Ecclesiæ unitatem strenue defendens, incursus barbarorum pro viribus repellens vel mitigans, iure meritoque Magnus meruit appellari. Mortuus est anno 461.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

9, 1-4a. 18-27
Oratio et visio Danielis

     In anno primo Daríi fílii Asuéri de sémine Medórum, qui imperávit super regnum Chaldæórum, anno uno regno eius, ego Dániel intelléxi in libris númerum annórum, de quo factus est sermo Dómini ad Ieremíam prophétam, ut compleréntur desolatiónes Ierúsalem, septuagínta anni; et pósui fáciem meam ad Dóminum Deum meum, ut quǽrerem rogatiónem et deprecatiónem in ieiúniis, sacco et cínere. Et orávi Dóminum Deum et conféssus sum et dixi:
     «Inclína, Deus meus, aurem tuam et audi; áperi óculos tuos et vide desolatiónem nostram et civitátem, super quam invocátum est nomen tuum; neque enim in iustificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Exáudi, Dómine; placáre, Dómine, atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum».
     Cumque adhuc lóquerer et orárem et confitérer peccáta mea et peccáta pópuli mei Israel et prostérnerem preces meas in conspéctu Dei mei pro monte sancto Dei mei, adhuc me loquénte in oratióne, ecce vir Gábriel, quem víderam in visióne princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii vespertíni; et dócuit me et locútus est mihi dixítque: «Dániel, nunc egréssus sum, ut docérem te et intellégeres. Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo; ego autem veni, ut indicárem, quia vir desideriórum es tu; ergo animadvérte sermónem et intéllege visiónem. Septuagínta hebdómades decrétæ sunt super pópulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummétur prævaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur iníquitas, et adducátur iustítia sempitérna, et impleátur vísio et prophétes, et ungátur Sanctus sanctórum.
     Scito ergo et animadvérte: ab éxitu sermónis ut íterum ædificétur Ierúsalem usque ad christum ducem, hebdómades septem. Et hebdómades sexagínta duæ erunt; et rursum ædificábitur platéa et muri in angústia témporum.
     Et post hebdómades sexagínta duas occidétur christus; et nihil erit ei. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus ducis ventúri, et finis eius vástitas et usque ad finem belli statúta desolátio.
     Confirmábit autem pactum multis hebdómade una; et in dimídio hebdómadis defíciet hóstia et sacrifícium, et erit super alam abominatiónis vastátor et úsquedum consummátio et decrétum effundántur super vastatórem».

RESPONSORIUM

Bar 2, 16a; Dan 9, 18a; Ps 79 (80), 20

R. Próspice, Dómine, de domo sancta tua, et atténde in nos; inclína, Deus meus, aurem tuam et audi; * Aperi óculos tuos et vide desolatiónem nostram.
V. Dómine Deus virtútum, convérte nos, et illústra fáciem tuam, et salvi érimus. * Aperi óculos tuos et vide desolatiónem nostram.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 4, 1-2: PL 54, 148-149)

Specialis nostri ministerii servitus

     Licet univérsa Ecclésia Dei distínctis ordináta sit grádibus, ut ex divérsis membris sacráti córporis subsístat intégritas, omnes tamen, sicut ait Apóstolus, in Christo unum sumus; nec quisquam ab alteríus ita est divísus offício, ut non ad conexiónem pertíneat cápitis cuiúslibet humílitas portiónis. In unitáte ígitur fídei atque baptísmatis indiscréta nobis socíetas, dilectíssimi, et generális est dígnitas, secúndum illud beatíssimi Petri apóstoli sacratíssima voce dicéntis: Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini in domos spiritáles, sacerdótium sanctum, offeréntes spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum; et infra: Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis.
     Omnes enim in Christo regenerátos, crucis signum éfficit reges, sancti vero Spíritus únctio cónsecrat sacerdótes: ut præter istam speciálem nostri ministérii servitútem, univérsi spiritáles et rationábiles christiáni agnóscant se régii géneris et sacerdotális offícii esse consórtes. Quid enim tam régium quam súbditum Deo ánimum córporis sui esse rectórem? Et quid tam sacerdotále quam vovére Dómino consciéntiam puram, et immaculátas pietátis hóstias de altári cordis offérre? Quod cum ómnibus per Dei grátiam commúne sit factum, religiósum tamen vobis atque laudábile est, de die provectiónis nostræ quasi de próprio honóre gaudére; ut unum celebrétur in toto Ecclésiæ córpore pontifícii sacraméntum, quod, effúso benedictiónis unguénto, copiósius quidem in superióra proflúxit, sed non parce étiam in inferióra descéndit.
     Cum ítaque, dilectíssimi, de consórtio istíus múneris magna sit nobis matéria commúnium gaudiórum, vérior tamen nobis et excelléntior erit causa lætándi, si non in nostræ humilitátis consideratióne remorémini; cum multo utílius multóque sit dígnius ad beatíssimi Petri apóstoli glóriam contemplándam áciem mentis attóllere et hunc diem in illíus potíssimum veneratióne celebráre, qui ab ipso ómnium charísmatum fonte tam copiósis est irrigatiónibus inundátus, ut cum multa solus accéperit, nihil in quemquam sine ipsíus participatióne transíerit. Verbum caro factum iam habitábat in nobis, et reparándo humáno géneri totum se Christus impénderat.

RESPONSORIUM

Mt 16, 18; Ps 47 (48), 9d

R. Dixit Iesus Simóni: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam; * et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
V. Deus fundávit eam in ætérnum. * Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui advérsus Ecclésiam tuam, in apostólicæ petræ soliditáte fundátam, portas ínferi numquam prævalére permíttis, da ei, quǽsumus, ut, intercedénte beáto Leóne papa, in tua veritáte consístens, pace contínua muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)