lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 ianuarius 2012
Pro O.P.: S. Margaritæ de Hungaria, virginis, memoria


Filia Belæ IV, Hungarorum regis, et Mariæ Láscaris, filiæ imperatoris Constantinopolitani, Margarita antequam nasceretur (1242) a parentibus Deo oblata fuit pro patriæ liberatione. Ante annum ætatis quartum credita est ad Vesprimienses sanctimoniales Ordinis Prædicatorum. Adhuc duodennis Budæ, in novo monasterio pro ipsa a rege ædificato, religiosa professione in manibus Magistri Humberti de Romans emissa, mira alacritate profecit ac totaliter Christo Crucifixo se mancipavit.

Monasticæ asceseos ac misericordiæ operibus insistens, zelo pro pace instauranda et invictæ fortitudini in denuntiandis iniustitiis magnam suavitatem erga sorores coniunxit, quibus humillima præstare servitia cupiebat. Erga Eucharisticum mysterium et Redemptoris passionem mira flagrans caritate, in Spiritum Sanctum et B. V. Mariam pietate enituit, propitiationis victima exstans pro suæ gentis libeatione a Tartarorum incursionibus. Obiit die 18 ianuarii 1270 et a Pio XII inter sanctas relata est die 19 novembris 1943. Eius sepulcrum sæculo XVII disparuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hac Margaríta Pánnonis
ornáta tellus géstiat,
patrísque Guzman ádsonet
lætánter ordo pláusibus.

Periclitánte pátria,
sacris Deo recéssibus
piaculáris hóstia,
dicánda, voto expóscitur.

Recépta claustris, ócculit
ortum decúsque régium,
et corpus insons hórridis
flagris faméque mácerat.

Amóre Christi férvida,
inhǽret ipsi iúgiter,
eiúsque membris ímpigra
servíre tendit lánguidis.

Laus et perénnis glória
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

7, 6-14; 8, 1-6
Israel, populus electus

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram. Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis iunctus est Dóminus et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres, sed quia diléxit vos Dóminus et custodívit iuraméntum, quod iurávit pátribus vestris, edúxit vos in manu forti et redémit te de domo servitútis, de manu pharaónis regis Ægýpti. Et scies quia Dóminus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se et his, qui custódiunt mandáta eius, in mille generatiónes et reddens odiéntibus se prótinus, ita ut dispérdat eos et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens, quod meréntur. Custódi ergo mandáta et præcépta atque iudícia, quæ ego mando tibi hódie, ut fácias.
     Si audiéritis hæc iudícia et custodiéritis ea et fecéritis, custódiet et Dóminus Deus tuus tibi pactum et misericórdiam, quam iurávit pátribus tuis, et díliget te et benedícet tibi ac multiplicábit te benedicétque frúctui ventris tui et frúctui terræ tuæ, fruménto tuo atque vindémiæ, óleo et pártui armentórum et increménto óvium tuárum super terram, pro qua iurávit pátribus tuis, ut daret eam tibi. Benedíctus eris præ ómnibus pópulis. Non erit apud te stérilis utriúsque sexus, tam in homínibus quam in grégibus tuis.
     Omne mandátum, quod ego præcípio tibi hódie, cave diligénter ut fácias, ut possítis vívere et multiplicémini ingressíque possideátis terram, pro qua iurávit Dóminus pátribus vestris. Et recordáberis cuncti itíneris, per quod addúxit te Dóminus Deus tuus his quadragínta annis per desértum, ut afflígeret te atque tentáret, et nota fíerent, quæ in tuo ánimo versabántur, utrum custodíres mandáta illíus an non. Afflíxit te penúria et dedit tibi cibum manna, quem ignorábas tu et patres tui, ut osténderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egréditur de ore Dómini. Vestiméntum tuum, quo operiebáris, nequáquam defécit, et pes tuus non intúmuit his quadragínta annis. Recógites ergo in corde tuo quia, sicut érudit homo fílium suum, sic Dóminus Deus tuus erudívit te, ut custódias mandáta Dómini Dei tui et ámbules in viis eius et tímeas eum».

RESPONSORIUM

1 Io 4, 10b.16a; Is 63, 8b.9b

R. Deus diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris; * Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.
V. Dóminus factus est nobis salvátor; in dilectióne sua ipse redémit nos. * Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.

LECTIO ALTERA

[**]

E Lítteris canonizatiónis Pii papæ Décimi secúndi

(AAS 36, 1944, pp. 3340)

Virginum Sponso consecrata Regi ipsi martyrum impigre studuit assimilari

     [ E régia Arpadénsium Hungárica família, quæ sola uno eodémque tértio décimo sǽculo quáttuor quidem álias præcláras vitæ sanctitáte féminas Ecclésiæ Dei génuit, vidélicet sanctam Elísabeth, beátam Agnétem Pragénsem, eius sobrínam, et Belæ Quarti regis fílias Cunecúndem et Ioléntam, quarum cultus ab Apostólica Sede confirmátus est, oríginem duxit Margaríta.
     Ex piis paréntibus Bela Quarto, Hungarórum rege, et Maria Láscaris regína, nata est. Concéptam prolem genitóres pro regni liberatióne suáque salúte, quasi piáculum quoddam, si fília nascerétur, eam Deo consecrárunt; eorúmque preces et vota exaudíta sunt. Parens óptima, promíssi et benefícii memor, eam ad Vesprimiénse sanctimoniálium monastérium Ordinis sancti Domínici, ante annum ætátis quartum dedúxit, ut ab ipsa iam ténera ætáte reguláribus imbuerétur consuetudínibus et Deo áptius servíret.]
     Crucis [ibi] discípula ex corde effécta, domúmque régiam prorsus oblíta, Margaríta dócili obœdientíque ánimo ita flóruit, ut moniáles tenérrima eam dilectióne prosequeréntur; atque præter ætátem, angélicam in Iesum Christum ac Deíparam Vírginem pietátem colébat; ingénuos osténdit mores animíque candórem.
     Quare, rex pater eius, ut secúrius efficaciúsque sibi suóque regno divínum auxílium conciliáret, in Danúbii ínsula ad Beatíssimæ Vírginis Maríæ honórem quoddam monastérium ædificávit, in quo nedum pias sacras vírgines collocándas curávit, sed suam étiam fíliam, Margarítam, « quam inter álios suos líberos eo tenerióri amplexabátur afféctu, quo certióra piæ et Deo plácitæ conversatiónis in ea primórdia cernébat ».
     Interim honésti cuiúsdam Polóniæ príncipis recusátis núptiis, duodénnis vota sollémnia coram venerábili Magístro Ordinis Humbérto nuncupávit. Adhuc autem a Bohémiæ rege, sério expetíta, ut suam Divíno Sponso fidem datam totis víribus intáctam serváret, ad illam et quamvis áliam occasiónem importúnæ sponsálium instántiæ auferéndam, se Christo palam desponsátam pródere vóluit, et sacrum cápitis velámen enixe postulávit et ab Archiepíscopo Strigoniénsi máximo cum gáudio obtínuit.
     Vírginum Spónso ita consecráta, mundi suíque contémptu et carnis maceratióne, Regi ipsi mártyrum ímpigre stúduit assimilári. Detérrimis semper amícta véstibus, abiectísque munéribus ínhians, vérrere domum, sordes abstérgere, paráre cibos et gravi sæpe póndere onerári in deliciis hábuit. Ægrótis soróribus et ancíllis ipsis, quarum aliquándo morbo ínfici céteræ timérent, tali inserviébat caritáte et abiectiónis desidério, ut grávia cuncta et ínfima offícia erga ipsas sibi únice arrogáret.
     Passiónis mystéria cum singúltu recolébat, et martýrii æstu flagrábat. Coram Christo Iesu velis eucharísticis abscóndito, aut ad crucem depícto, libéntius cor suum effúndens, ubíque tamen et fere sine intermissióne orábat, præscríptæ divínæ laudi íntegrum non raro addens psaltérium, ad Deum Patrem oratiónes, vel ad Paráclitum Spíritum, aut dilectíssimæ sibi Dei Parénti Vírgini salutatiónes.
     Ut omnipoténtis Dei iram placáret suǽque genti divínam conciliáret cleméntiam, « ubérius ipsa flebat suúmque corpus macerábat ieiúniis, vestíta cilício, quasi ómnium tam iníque circa Deum agéntium lugens peccáta et oppressórum deflens calamitátes tótaque précibus apud Deum instábat, ut déxtera suæ poténtiæ, defénderet innocéntes sanctámque matrem Ecclésiam, suo pretióso sánguine congregátam, Dóminus Iesus Christus ».
     Porro Margaríta actiónem suam non coércuit tantum intra incensíssimas ad Deum precatiónes et duríssimam pæniténtiam, verum étiam, apostólico zelo inflammáta et heróica fortitúdine roboráta, non dubitávit apertíssime exprobráre iniquitátem a quocúmque, altíssima étiam auctoritáte aut dignitáte insigníto, patrátam.
     Tértia vice propósitas sibi núptias íllico Margaríta recusávit, líbere respóndens serváre velle virginitátem suam Dómino Iesu Christo. Et Divínus hic Sponsus, fidélis semper et generósior qui in fámulæ suæ corde dulcem fécerat mansiónem, eam supérnis donis ubérrime cumulávit, passiónis suæ sóciam atque consolatiónis et potestátis consórtem réddidit vivéntem páriter et post mortem.

RESPONSORIUM
R. Beáta Margaríta indúta est víscera misericórdiæ, benignitátem et humilitátem, * omnibus ómnia facta est, nec videbátur fília regis.
V. Caritáte et humilitáte nulli sorórum secúnda apparébat.* Omnibus ómnia facta est, nec videbátur fília regis.

Vel, præsertim in cantu:
R. Exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Iesu Christi Dómini mei, * propter quem ómnia detriméntum feci, ut eum lucrifáciam.
V. Terga mundi et omnem ornátum sǽculi contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi.* Propter quem ómnia detriméntum feci, ut eum lucrifáciam.

Vel alia:

Ex Sermóne fratris Ioánnis Tauler presbýteri in Ascensióne Dómini

(4us Sermo pro Ascens., Opera omnia T. II, Ed. Tralin, pp. 440-443)

Pax vera in perturbationibus

     Quicúmque vere cupit Deum Redemptórem Dóminum Iesum Christum imitári tollat humíliter æquo ánimo crucem internórum et externórum dolórum iustórum vel iniustórum, et, sic onerátus, lætus ambulábit, sequens Dóminum suum. Nullo álio modo pervenítur ubi Christus nos antecédit.
     Non pauci profécto sunt qui testes Dómini fíeri cúpiunt in pace, dúmmodo ómnia cupiditáti suæ consentánea sint. Voluntárie sancti fíeri volunt, sed sine labóre, sine tǽdio, sine tribulatióne, sine detriménto. Deum enim cognóscere áppetunt, illum sápere, illum sentíre sed absit amaritúdo. Si ergo débeant laboráre, si íncidant in amaritúdinem, in mærórem, in ténebras, in árduas tentatiónes, si Deus se abscóndat et intérius exteriúsque destituátur solámen, statim evanéscunt consília sua bona. Non veri testes sunt, testes quos requírit Salvátor.
     Quis pacem non quærit, quis pace frui ubíque non vult, quidquid agit? Atqui huiúsmodi pacis stúdium pénitus abiciéndum est. Labóribus autem non mediócribus conténdere debémus ut pacem in omni témpore étiam in adversitátibus teneámus. Inde pax vera, stábilis, tuta oriénda est. Profécto decéptio enim sunt cuncta ália quæ quǽrimus aut dilígimus. Sin áliter studémus quantumcúmque póssumus lætítiam in tristítia serváre, tranquillitátem in perturbatiónibus, simplicitátem in multiplicatiónibus, iucunditátem in moléstiis, tunc veri testes érimus Dei et Dómini nostri Iesu Christi.
     Tálibus discípulis Christus ipse, vivens et a mórtuis resúrgens, pacem dicébat. Illi autem in hac vita numquam pacem extérnam invenérunt; sed pax essentiális data est eis, pax vera in perturbatiónibus, beatitúdo in contuméliis, vita in morte. Gaudébant et exsultábant cum hómines illos ódio habérent, in concíliis tráderent et cápite damnárent. Tales veri testes Dei.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 11; lOa; Coi 1, 24

R. Semper nos qui vívimus in mortem trádimur propter Iesum, * ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.
V. Adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi in carne mea pro córpore eius, quod est Ecclésia. * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátam Margarítam vírginem, Spíritus Sancti operánte virtúte, abnegatiónis grátia claréscere voluísti, præsta nobis ut, voluntáti tuæ numquam obsisténtes, quæ tibi sunt plácita fidéliter impleámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, virginitátis amátor et custos, cuius múnere fámula tua Margaríta illíus decórem mérito bonórum óperum sociávit, concéde quǽsumus, ut mentis integritátem spíritu salutáris pæniténtiæ restauráre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)