Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 |
PER ANNUM, hebd. VI
Pro O.P.: B. Iordani de Saxonia, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)
I
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias. –
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea. –
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt. –
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt. -
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: "Deus meus es tu, *
16 in mánibus tuis sortes meæ."
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
V.
Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R.
Quia tu es Deus salútis meæ.
LECTIO PRIOR
De libro Proverbiórum
Fili mi, ne obliviscáris legis meæ, et præcépta mea cor tuum custódiat; longitúdinem enim diérum et annos vitæ et pacem appónent tibi.
Misericórdia et véritas te non déserant; circúmda eas gútturi tuo et descríbe in tábulis cordis tui, et invénies
grátiam et succéssum bonum coram Deo et homínibus. Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo et ne innitáris prudéntiæ
tuæ. In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos. Ne sis sápiens apud temetípsum; time Dóminum
et recéde a malo. Sánitas quippe erit umbilíco tuo et irrigátio óssibus tuis.
Honóra Dóminum de tua substántia et de primítiis ómnium frugum tuárum, et implebúntur hórrea tua fruménto, et vino torculária tua redundábunt.
Disciplínam Dómini, fili mi, ne abícias, nec aspernéris, cum ab eo corríperis: quem enim díligit, Dóminus córripit,
et quasi pater in fílio cómplacet sibi.
Beátus homo, qui invénit sapiéntiam et qui áffluit prudéntia: mélior est acquisítio eius negotiatióne argénti, et
auro primo fructus eius. Pretiósior est cunctis gemmis, et ómnia pretiósa tua huic non valent comparári; longitúdo
diérum in déxtera eius, et in sinístra illíus divítiæ et glória. Viæ eius viæ pulchræ, et omnes sémitæ illíus
pacíficæ. Lignum vitæ est his, qui apprehénderint eam, et, qui tenúerit eam, beátus.
Dóminus sapiéntia fundávit terram, stabilívit cælos prudéntia; sapiéntia illíus erupérunt abýssi, et nubes rorem stillant.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Líbello de princípiis Ordinis Prædicatórum beáti Iordáni de Saxónia presbýteri
Fratre Regináldo felícis recordatiónis veniénte Parísios et strénue prædicánte, ego divína prævéntus grátia concépi et vovi intra
memetípsum Ordinem istum assúmere, árbitrans secúram me reperísse salútis sémitam, qualem et ante fratrum cognitiónem in ánimo
meo sæpe deliberándo concéperam. Firmáto ígitur cordis mei propósito laboráre cœpi tota sollicitúdine, quáliter sócium et amícum
ánimæ meæ pari mecum voto pertráherem, videns eum natúra simul et gratúita dispositióne ad ministérium prædicatiónis perútilem.
Renuébat ipse et ego magis instáre non désii.
Veniénte die, quo cínerum impositióne suæ fidéles admonéntur oríginis et reversiónis in cínerem, disposúimus et nos cóngruo ad
pæniténdum exórdio, quod Dómino voverámus, implére, ignorántibus tamen adhuc sóciis eiúsdem nobíscum hospítii. Unde cum frater
Henrícus egrederétur hospítio et unus sociórum requíreret: « Dómine Henríce, quo itis? », « Vado, inquit, in Bethániam». Quod
verbum ille non tunc quidem, sed facti póstmodum explicatióne, quid sibi volúerit, intelléxit, cum ipsum Bethániam, quod est
interpretátum domus oboediéntiæ, vidéret ingréssum. Conveniéntes ígitur nos tres ad Sanctum Iacóbum, frátribus iam decantántibus:
Immutémur hábitu, nos in médium eórum improvíse quidem sed opportúne advénimus, conféstim véterem hóminem exuéntes ibídem novum
indúimus, ut, quod illi voce psallébant, in nobis ópere complerétur.
Anno Dómini millésimo ducentésimo vicésimo, primum Capítulum generále huius Ordinis Bonóniæ celebrátum est, cui ipse ego intérfui,
missus de Parísiis cum tribus frátribus, eo quod Magíster Domínicus mandásset per lítteras suas, quáttuor fratres de eádem domo
Parisiénsi ad Bononiénse capítulum sibi mitti. Sed cum mítterer necdum adhuc duos menses in Ordine perégeram. In eódem capítulo de
commúni fratrum consénsu statútum est, generále capítulum uno anno Bonóniæ, áltero vero Parísiis celebrári, ita tamen ut próximum
futúro anno apud Bonóniam agerétur.
Anno Dómini millésimo ducentésimo vicésimo primo, in Bononiénsi generáli Capítulo visum est eis, mihi offícium priorátus super
Provínciam Lombardíæ primum impónere, cum anni spátium peregíssem in Ordine, nondum fixis quantum oportúerat in altum
radícibus, ut regéndis áliis præfícerer ante quam meam imperfectiónem régere didicíssem. Huic ergo capítulo mínime præsens intérfui.
[Post mortem Magístri Domínici erat quidam frater Bernárdus Bononiénsis, qui obséssus acérrimo cruciabátur dæmónio in tantum, ut
die noctúque fúriis exagitarétur horréndis et supra modum omne fratrum exturbáret collégium; quam tribulatiónem haud dúbium operándæ
patiéntiæ servórum suórum misericórdia divína províderat.
Huius prædícti fratris Bernárdi tam fera vexátio prima fuit occásio, qua permóti antíphonam Salve Regína post Completórium decantándam
institúimus apud Bonóniam; qua de domo éadem per omnem póstmodum cœpit Lombardíæ frequentári Provínciam, et sic demum in univérsum
Ordinem hæc pia salutáris inváluit consuetúdo. Rétulit mihi vir quidam religiósus et fide dignus frequénter se vidísse in spíritu,
dum fratres cánerent Eia ergo advocáta nostra, ipsam Matrem Dómini ante Fílii sui prostérni præséntiam et pro totíus Ordinis
conservatióne precári. Quod idcírco commemorátum sit, ut legéntium fratrum devótio magis iam deínceps in laudem Vírginis animétur!]
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beátum Iordánum presbýterum fecísti animárum zelo et ampliándæ grátia religiónis insígnem, da nobis, eius méritis et
exémplis, viam salútis fidéliter nuntiáre et in eódem spíritu vívere ut regnum Christi iúgiter dilatáre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)