Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II
S. Franciscæ Romanæ, religiosæ, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.
Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.
Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.
Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R.
Quia benígnus et miséricors est.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
Mense tértio egressiónis Israel de terra Ægýpti, in die hac venérunt in solitúdinem Sínai. Nam profécti de Ráphidim et perveniéntes
usque in desértum Sínai, castrametáti sunt in eódem loco, ibíque Israel fixit tentória e regióne montis.
Móyses autem ascéndit ad Deum, vocavítque eum Dóminus de monte et ait: «Hæc dices dómui Iacob et annuntiábis fíliis Israel: Vos ipsi
vidístis, quæ fécerim Ægýptiis, quómodo portáverim vos super alas aquilárum et addúxerim ad me. Si ergo audiéritis vocem meam et
custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis, mea est enim omnis terra. Et vos éritis mihi regnum sacerdótum
et gens sancta. Hæc sunt verba, quæ loquéris ad fílios Israel».
Venit Móyses et, convocátis maióribus natu pópuli, expósuit omnes sermónes, quos mandáverat Dóminus. Respondítque univérsus pópulus
simul: «Cuncta, quæ locútus est Dóminus, faciémus». Cumque rettulísset Móyses verba pópuli ad Dóminum ait ei Dóminus: «Ecce ego véniam
ad te in calígine nubis, ut áudiat me pópulus loquéntem ad te et tibi quoque credat in perpétuum».
Nuntiávit ergo Móyses verba pópuli ad Dóminum, qui dixit ei: «Vade ad pópulum et sanctífica illos hódie et cras; lavéntque vestiménta
sua et sint paráti in diem tértium. In die enim tértio descéndet Dóminus coram omni plebe super montem Sínai. Constituésque términos
pópulo per circúitum et dices: Cavéte, ne ascendátis in montem, nec tangátis fines illíus; omnis, qui tetígerit montem, morte moriétur.
Manus non tanget eum, sed lapídibus opprimétur aut confodiétur iáculis; sive iuméntum fúerit, sive homo, non vivet. Cum cœperit clángere
búcina, tunc ascéndant in montem». Descendítque Móyses de monte ad pópulum et sanctificávit eum; cumque lavíssent vestiménta sua, ait
ad eos: «Estóte paráti in diem tértium; ne appropinquétis uxóribus vestris».
Iamque advénerat tértius dies, et mane inclarúerat; et ecce cœpérunt audíri tonítrua ac micáre fúlgura et nubes densíssima operíre montem,
clangórque búcinæ veheméntius perstrepébat; et tímuit pópulus, qui erat in castris. Cumque eduxísset eos Móyses in occúrsum Dei de loco
castrórum, stetérunt ad radíces montis. Totus autem mons Sínai fumábat, eo quod descendísset Dóminus super eum in igne, et ascénderet
fumus ex eo quasi de fornáce. Et trémuit omnis mons veheménter. Et sónitus búcinæ paulátim crescébat in maius; Móyses loquebátur, et Deus respondébat ei cum voce.
Cunctus autem pópulus vidébat voces et lámpades et sónitum búcinæ montémque fumántem; et pertérriti ac pavóre concússi stetérunt procul
dicéntes Móysi: «Lóquere tu nobis, et audiémus; non loquátur nobis Deus, ne moriámur». Et ait Móyses ad pópulum: «Nolíte timére; ut enim
probáret vos, venit Deus, et ut timor illíus esset in vobis, ne peccarétis». Stetítque pópulus de longe; Móyses autem accéssit ad calíginem, in qua erat Deus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses
RESPONSORIUM
R. Móyses, fámulus Dómini, ieiunávit quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, *
ut legem Dómini mererétur accípere.
V. Ascéndens Móyses in montem Sínai ad Dóminum, fuit ibi quadragínta diébus et quadragínta nóctibus.
* Ut legem Dómini mererétur accípere.
LECTIO TERTIA
E Vita sanctæ Francíscæ Románæ a María Magdaléna Anguillária prǽside Oblatárum Turris Speculórum conscrípta
Non in extérnis tantum fortúnæ bonis probávit Francíscæ patiéntiam Deus, sed in ipso quoque illíus córpore múltiplex súmere vóluit experiméntum
per morbos, quibus diutúrnis gravibúsque, ut dictum est dicetúrque deínceps, fuit exércita; sic tamen ut nullus impatiéntiæ motus in ea observátus
sit umquam, nulla displicéntia alicúius obséquii quantúmvis inépte sibi exhíbiti.
Per filiórum, quos tenérrime diligébat, immatúra fúnera, constántiam suam Francísca probávit, ánimo semper tranquíllo divínæ sese voluntáti aptans
et grátias agens in iis quæ accidébant. Pari constántia maledicórum ac sibi detrahéntium, deque ipsíus vivéndi modo male loquéntium linguas pértulit;
ne mínimæ quidem aversiónis indícium ab iis demónstrans persónis, quas de se suísque rebus pérperam sentíre ac loqui nóverat; sed bonum pro malo
reddens, solébat Deum pro ipsis contínuo deprecári.
Quóniam ipsam non elégerat Deus ut sibi soli sancta foret, sed ut colláta sibi divínitus dona in proximórum spiritálem ac corporálem salútem convérteret,
tanta illam amabilitáte instrúxerat, ut cuicúmque ágere cum ipsa contigísset, is íllico sentíret illíus amóre æstimationéque captum se, atque ad
omne ipsíus arbítrium fléxilem. Ea namque verbis suis divínæ virtútis efficácia ínerat, ut brevi sermóne afflíctis et ægris ánimis, solámen fáceret,
inquiétos sedáret, mitigáret irátos, reconciliáret inimícos, inveteráta ódia rancorésque exstíngueret, et meditátam paratámque vindíctam sæpe
sǽpius impedíret, verbo uno ut frenásse hóminum quorumcúmque afféctus, et eos quocúmque vellet dúcere posse viderétur.
Quare ex omni parte recurrebátur ad Francíscam, velut ad asylum tutíssimum, nec ab ea quisquam nisi consolátus recedébat, quamvis líbere ipsa et
peccáta reprehénderet, et quæ nóxia erant Deóque ingráta citra formídinem castigáret.
Grassabántur Romæ morbi várii, mortáles passim et pestíferi hábiti, in quibus non dubitávit sancta, spreto contagiónis perículo, exhibére víscera
misericórdiæ erga míseros et opis índigos aliénæ; quos fácile repértos primum ad expiánda per compassiónem inducébat, sédulo deínde iuvábat ministério,
amánter exhórtans ut de manu Dei hoc qualecúmque incómmodum libénter acceptárent, et pro eius amóre tolerárent, qui tam multa prior pro ipsis tulísset.
Non erat conténta iis, quos domi suæ collígere póterat, infírmis curándis Francísca; sed in suis illos mapálibus atque hospitálibus públicis
requirébat, ibíque invéntis refovébat sitim, componébat lectos, obligábat úlcera; quæ quanto fœtentióra erant et magis stómacho suo contrária,
tanto diligéntius accuratiúsque tractábat. Solébat étiam in Campum Sanctum iens cibos et delicatióra obsónia deférre secum, inter magis índigos
distribuénda; domum autem revértens referébat detríta indusiórum frágmina et páuperes pannos immundítia plenos, quos diligénter elútos probéque
resártos, tamquam ipsi Dómino suo servitúros, curióse complicábat atque inter odóres reponébat.
Per annos omníno trigínta hoc inserviéndi infírmis atque hospitálibus ministérium secúta Francísca est, dum scílicet in sui maríti domo esset,
frequens ad hospitália Sanctæ Maríæ et Sanctæ Cæcíliæ in Transtíberim, ad áliud Sancti Spíritus in Sáxea, quartúmque in Campo Sancto. Et quóniam
eiúsmodi contagiónum témpore non solum diffícile erat inveníre médicos, qui curárent córpora, sed étiam sacerdótes, qui necessáriam animábus
medicínam fácerent; ipsa eos requirébat adducebátque ad tales, qui iam ad suscipiénda pæniténtiæ et eucharístiæ sacraménta dispósiti erant;
quod ut pro arbítrio suo commódius fáceret, alébat suis impéndiis sacerdótem, qui ad prædícta accédens hospitália, præscríptos a se infírmos visitáret.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui nobis in beáta Francísca singuláre dedísti coniugális et monásticæ conversatiónis exémplar, fac nos tibi perseveránter deservíre,
ut in ómnibus vitæ adiúnctis te conspícere et sequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)