lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 maius 2012
Pro O.P.: B. Hyacinthi Mariæ Cormier, presbyteri, memoria


Natus Aureliani (Orléans) anno 1832, vix presbyter ordinatus anno 1856 inter Fratres prædicatores adscitus est, ea ætate qua Ordo S. Dominici in Francia renascebatur. De vita regulari et sacris studiis optime meritus, quinquaginta septem per annos (1859-1916) officio fratres instituendi vel regendi functus est prudenter et suaviter; ab anno quidem 1904 usque ad 1916, Magister Ordinis fuit. Multa scripsit de rebus asceticis et hagiographicis, vel ad ædificationem aliorum Ordinis sodalium. Romæ obiit die 17 decembris 1916 et sepultus est in Ecclésia Ss. Dominici et Xysti apud Pontificiam Universitatem S. Thomam de Urbe; Ioannes Paulus II, die 20 novembris anno 1994, eum inter Beatos adscripsit. Eius memoria hac die celebratur, qua in Magistrum Ordinis electus est (1904).

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

4, 1-10
Deus dilexit nos

     Caríssimi, nolíte omni spirítui crédere, sed probáte spíritus si ex Deo sint, quóniam multi pseudoprophétæ prodiérunt in mundum. In hoc cognóscitis Spíritum Dei: omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est, et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est; et hoc est antichrísti, quod audístis quóniam venit, et nunc iam in mundo est. Vos ex Deo estis, filíoli, et vicístis eos, quóniam maior est, qui in vobis est quam qui in mundo. Ipsi ex mundo sunt; ídeo ex mundo loquúntur, et mundus eos audit. Nos ex Deo sumus. Qui cognóscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.
     Caríssimi, diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est, et omnis, qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. Qui non díligit, non cognóvit Deum, quóniam Deus cáritas est. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.

RESPONSORIUM

1 Io 4, 9; Io 3,16

R. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, * ut omnis qui credit in eum, hábeat vitam ætérnam, allelúia.
V. Sic diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret. * Ut omnis qui credit in eum, hábeat vitam ætérnam, allelúia.

LECTIO ALTERA

E lítteris B. Hyacínthi Maríæ Cormier ad univérsum Ordinem Fratrum prædicatórum, die 29 iúnii 1904 post suam electiónem in Magístrum eiúsdem Ordinis diréctis

(Acta Cap. Gen. OP 1904, pp. IX-XV)

Omnia nostra instaurare in Dominico

     Quodam intérno fídei dictámine, uti sperámus, móniti ac roboráti, vota patrum capitulárium, totíus Ordinis persónam geréntium, accépimus tamquam manifestatiónem voluntátis ipsíus sancti fundatóris Domínici, cui filiáliter a iuventúte deservíre sacrum et gratíssimum habúimus. Mandátum ígitur nobis concréditum accépimus, oneríque colláto húmeros in nómine Dómini subiécimus, eam in spem erécti, obséquium illud obœdiéntiæ nostræ a Dómino nobis impetratúrum non absímile ex parte fratrum nostrórum docilitátem, ut eos cum gáudio et non geméntes (Hebr 13, 17) dúcere valeámus in sémitis vocatiónis nostræ.
     Ad opus tam pulchrum, sed simul tam árduum, felíciter exsequéndum, infirmitátem nostram ádiuvet Spíritus Sanctus, præsértim Spíritus consílii, fortitúdinis et pietátis, eníxis précibus exorátus.
     Ea síquidem mente eadémque ratióne qua Pius X ab inítio sui pontificátus ómnia instauráre in Christo (Eph 1, 10) sibi propósuit, nobis quoque nihil cordi magis est, quam ómnia nostra instauráre in Domínico: ita ut idem spíritus oratiónis, pœniténtiæ, humilitátis, paupertátis, obœdiéntiæ, misericórdiæ in próximos, ardentísque pro fídei defensióne zeli quo præstábat sanctíssimus Patriárcha, in nobis vígeat, a nobis propagétur. Hanc hereditátem custodiéntes, hoc taléntum ad usúram studióse ponéntes, iure meritóque cor nostrum in gratiárum actiónes effundémus, et cum Psalmísta canémus: Ecce quam bonum et quam iucundum abitare fratres in unum (Ps 132, 1).
     Stemus in unum, non équidem spíritus próprii, seu utilitátis privátæ consíliis indulgéntes, sed iuxta consília Dei in nos miseréntis. In unum, vidélicet cum Dómino nostro Iesu Christo, religiósæ sanctitátis primo auctóre et consummatóre (Hebr 12, 2), qui suis vulnéribus sacris, spíritus religiósi nobis fontes áperit copiósos, nosque secum vult consepúltos in mortem (Rom 6, 4), mortem autem crucis (Phil 2, 8). In unum, cum immaculáta sponsa Christi, sancta matre Ecclésia, quæ tot grátias et privilégia nobis cóntulit, quo libéntius, ipsa dirigénte, impendámus et superimpendámur (cf. 2 Cor 12, 15) ad prædicánda ubíque terrárum mystéria fídei, effundénda Redemptiónis benefícia.
     In unum, cum beatíssimo patre Domínico, cuius præcláras virtútes eximiáque exémpla scrutári, perlégere, in ómnibus étiam mínimis imitári numquam desistémus.
     In unum, inter nos, ádeo ut natiónum et linguárum divérsitas nedum unitátem labefáctet, eam pótius corróboret, suísque varietátibus mire décoret.
     Huius útique germanitátis animórum stirps semper virens erit ipsémet sanctus Patriárcha, cuius, licet immériti, propáges sumus, ipsáque pro pretiósis consectáriis habébit méntium consensiónem, morum conformitá tem, conventuális consórtii amoenitátem, in opéribus apostólicis vírium et talentórum plenam consociatiónem.
     Profécto bonum et iucúndum proínde nobis erit, non modo habitáre in unum; sed et simul oráre, simul vigíliis sacris atténdere, simul proeliári, simul contrária pati, simul tandem mortem obíre, oratiónibus et assisténtia fratrum abundánter confortáti. In hac hora supréma, ad lucem æternitátis excelléntiam vocatiónis nostræ clárius perspiciéntes, exclamáre non desistémus: Grátias Deo super inenarrábili dono eius (2 Cor 9, 15).

RESPONSORIUM

Rom 12, 5; Eph 4, 7; Ps 132, 1

R. Multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. * Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Allelúia.
V. Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum. * Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Hyacínthum Maríam Cormier consílii et pietátis donis ardentíque sacræ doctrínæ zelo claréscere voluísti, eius intercessióne et exémplo concéde, ut família tua, semper et ubíque, sapiénti et férvido regímine gubernétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)