lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 maius 2012
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum


Hildebrandus natus est in Tuscia circa annum 1028; Romæ educatus, vitam monasticam duxit; multis legationibus Pontifices sui temporis adiuvit pro Ecclesiæ reformatione, quam ipse strenue prosecutus est, postquam Petri cathedram ascendit anno 1073 sub nomine Gregorii VII. A rege Henrico IV præsertim oppugnatus, profugus Salerni obiit anno 1085.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

Epístola secúnda beáti Ioánnis apóstoli

Qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet

     Présbyter eléctæ dóminæ et fíliis eius, quos ego díligo in veritáte, et non ego solus sed et omnes, qui novérunt veritátem, propter veritátem, quæ pérmanet in nobis et nobíscum erit in sempitérnum. Erit nobíscum grátia, misericórdia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Fílio Patris, in veritáte et caritáte.
     Gavísus sum valde quóniam invéni de fíliis tuis ambulántes in veritáte, sicut mandátum accépimus a Patre. Et nunc rogo te, dómina, non tamquam mandátum novum scribens tibi, sed quod habúimus ab inítio, ut diligámus altérutrum. Et hæc est cáritas, ut ambulémus secúndum mandáta eius; hoc mandátum est, quemádmodum audístis ab inítio, ut in eo ambulétis.
     Quóniam multi seductóres prodiérunt in mundum, qui non confiténtur Iesum Christum veniéntem in carne; hic est sedúctor et antichrístus. Vidéte vosmetípsos, ne perdátis, quæ operáti estis, sed ut mercédem plenam accipiátis. Omnis, qui ultra procédit et non manet in doctrína Christi, Deum non habet; qui pérmanet in doctrína, hic et Patrem et Fílium habet.
     Si quis venit ad vos et hanc doctrínam non affert, nolíte recípere eum in domum, nec «Ave» ei dixéritis; qui enim dicit illi: «Ave», commúnicat opéribus illíus malígnis.
     Plura habens vobis scríbere nólui per chartam et atraméntum, spero enim me futúrum apud vos et os ad os loqui, ut gáudium nostrum plenum sit.
     Salútant te fílii soróris tuæ eléctæ.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Io 5.3; Deut 5, 33

R. Hoc est mandátum, quod accépimus a Patre, non tamquam novum, sed quod habúimus ab inítio: * Ambuláte in veritáte et caritáte, allelúia.
V. Per viam quam præcépit Dóminus Deus vester ambulábitis, ut vivátis. * Ambuláte in veritáte et caritáte, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Gregórii papæ Séptimi

(Ep. 64 extra Registrum: PL 148, 709-710)

Ecclésia libera, casta, catholica

     Rogámus et obsecrámus in Dómino Iesu, qui nos sua morte redémit, ut tribulatiónes et angústias, quas pátimur ab inimícis christiánæ religiónis, cur et quáliter patiámur, diligénter investigándo intellegátis.
     Ex qua enim dispositióne divína mater Ecclésia in throno apostólico me valde indígnum et, Deo teste, invítum collocávit, summópere procurávi ut sancta Ecclésia, sponsa Dei, dómina et mater nostra, ad próprium rédiens decus, líbera et casta et cathólica permanéret. Sed, quia hosti antíquo hæc omníno dísplicent, armávit contra nos membra sua, ut ómnia in contrárium vérteret.
     ídeo in nos, immo in Apostólicam Sedem, tanta fecit, quanta fácere a témpore Constantíni Magni imperatóris nequívit. Nec valde mirum, quia quanto plus tempus appropínquat, tanto ámplius christiánam religiónem exstínguere decértat.
     Nunc autem, fratres mei caríssimi, diligénter quæ vobis dico audíte. Omnes qui in toto orbe christiáno censéntur nómine et christiánam fidem vere cognóscunt, sciunt et credunt beátum Petrum, Apostolórum príncipem, esse ómnium christianórum patrem, et primum post Christum pastórem, sanctámque Románam Ecclésiam ómnium Ecclesiárum matrem et magístram.
     Si ergo hoc créditis et indubitánter tenétis, rogo vos et præcípio ego, qualiscúmque frater et indígnus magíster vester, per omnipoténtem Deum adiuváte et succúrrite prædícto patri vestro et matri, si per eos absolutiónem ómnium peccatórum et benedictiónem atque grátiam in hoc sǽculo et in futúro habére desiderátis.
     Omnípotens Deus, a quo bona cuncta procédunt, mentem vestram semper illúminet eámque sua dilectióne ac próximi fecúndet, ut mereámini præfátum patrem vestrum et matrem certa devotióne debitóres vobis fácere, et ad eórum societátem sine verecúndia perveníre. Amen.

RESPONSORIUM

Sir 45, 3; Ps 77 (78), 70a. 71bc

R. Dóminus glorificávit illum in conspéctu regum, et ius dedit illi ad pópulum suum, * Et osténdit illi glóriam suam.
V. Elégit Dóminus servum suum páscere Israel hereditátem suam. * Et osténdit illi glóriam suam.

ORATIO

Orémus:
Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis zelúmque iustítiæ, quibus beátum Gregórium papam claréscere voluísti, ut, iniquitátem réprobans, quæcúmque recta sunt líbera exérceat caritáte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)