lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 iunius 2012
SS. Marcellini et Petri, martyrum, memoria ad libitum


Eorum martyrium, in persecutione Diocletiani susceptum, testatur Damasus papa, qui rem ab ipso carnifice hausit. Capite plexi sunt in quodam nemore, sed eorum corpora translata et sepulta fuere in cœmeterio Ad duas lauros via Labicana, ubi super eorum sepulcrum basilica erecta est post pacem ab Ecclésia adeptam.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

13, 13 – 14, 6
Iob ad Dei iudicium appellat

     Respóndens Iob amícis suis ait: «Tacéte paulísper, ut loquar ipse, et tránseat super me quodcúmque. Quare sumam carnes meas déntibus meis et ánimam meam ponam in mánibus meis? Etiámsi occíderit me, in ipso sperábo; verúmtamen vias meas in conspéctu eius árguam. Et hoc erit salus mea: non enim véniet in conspéctu eius omnis ímpius. Audíte sermónem meum et explicatiónem meam percípite áuribus vestris. Ecce iudícium parávi; scio quod iustus invéniar. Quis est, qui conténdat mecum? Tunc enim tacébo et consummábor. Duo tantum ne fácias mihi, et tunc a fácie tua non abscóndar: Manum tuam longe fac a me, et formído tua non me térreat. Voca me, et ego respondébo tibi; aut ipse loquar, et tu respondébis mihi. Quantas hábeo iniquitátes et peccáta? Scélera mea et delícta osténde mihi. Cur fáciem tuam abscóndis et arbitráris me inimícum tuum? Contra fólium, quod vento rápitur, dure agis et stípulam siccam perséqueris. Scribis enim contra me amaritúdines et occupátum me vis peccátis adulescéntiæ meæ. Posuísti in nervo pedem meum et observásti omnes sémitas meas et vestígia pedum meórum considerásti. Qui quasi uter consuméndus sum, et quasi vestiméntum, quod coméditur a tínea. Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, commotióne satiátur. Qui quasi flos egréditur et aréscit et fugit velut umbra et non pérmanet. Et dignum ducis super huiuscémodi aperíre óculos tuos et addúcere eum tecum in iudícium? Quis potest fácere mundum de immúndo? Ne unus quidem! Si statúti dies hóminis sunt, et númerus ménsium eius apud te est, et constitúti sunt términi eius, quos non præteríbit, avérte óculos tuos ab eo, ut quiéscat, donec solvat, sicut mercennárius, dies suos».

RESPONSORIUM

Cf. Iob 13, 20. 21; cf. Ier 10, 24

R. Non abscóndas me, Dómine, a fácie tua; manum tuam longe fac a me, * Et formído tua non me térreat.
V. Córripe me, Dómine, in misericórdia, non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me. * Et formído tua non me térreat.

LECTIO ALTERA

Ex Exhortatióne Orígenis presbýteri ad martýrium

(Nn. 41-42: PG 11, 618-619)

Socii passionum Christi, socii erunt et consolationis

     Si a morte transívimus ad vitam, eo quod ab infidelitáte ad fidem transiérimus, ne mirémur si nos odit mundus. Nemo enim qui a morte ad vitam non transíerit, sed remánserit in morte, eos amáre potest qui transiérunt a tenebrósa mortis, ut ita dicam, domo ad ædifícia lucis vitæ, vivis ex lapídibus compléta.
     Pro nobis pósuit ánimam suam Iesus, et nos ígitur ponámus eam, non dicam pro ipso, sed pro nobis, opínor autem pro iis qui martýrio nostro ædificándi sunt.
     Adest nobis tempus, christiáne, gloriándi. Ait enim: Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus, sciéntes quia tribulátio patiéntiam operátur; patiéntia autem probatiónem; probátio autem spem; spes vero non confúndit. Tantum cáritas Dei diffúsa sit in córdibus nostris per Spíritum Sanctum.
     Si, sicut abúndant passiónes Christi, ita per Christum abúndat consolátio, summa alacritáte passiónes Christi suscipiámus, et abúndent illæ in nobis, si abundántem consolatiónem appétimus, quam consequéntur omnes qui lugent; forte non ex æquo: si enim æquális consolátio esset, non esset scriptum: Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, sic abúndat et consolátio nostra.
     Qui sócii passiónum sunt, proportióne passiónum quas cum Christo partiúntur, sócii erunt et consolatiónis. Hæc ab illo díscitis, qui confidénter dixit: Sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
     Ait autem per Prophétam Deus: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Quodnam ígitur áliud tempus accéptius quam cum, propter nostram erga Deum in Christo pietátem, sub custódiam in pompa incedéntes in mundo, sed triumphántes pótius quam triumpháti, abdúcimur?
     Mártyres enim Christi cum ipso exspóliant principátus et potestátes, cum ipso triúmphant illos, ut cum sócii fúerint passiónum eius, et sic in iis quæ patiéndo fórtiter gessit, partem hábeant. Quæ autem ália perínde dies salútis est ac illa qua hinc tali modo excéditis?
     Sed, óbsecro, némini date ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum, sed in ómnibus exhibeátis vosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, dicéntes: Et nunc quæ est exspectátio mea, nonne Dóminus?

RESPONSORIUM

Eph 6, 12. 14a. 13

R. Non est nobis colluctátio advérsus sánguinem et carnem, sed advérsus principátus et potestátes, contra spiritália nequítiæ in cæléstibus; * state ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.
V. Accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et, ómnibus perféctis, stare. * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos sanctórum mártyrum Marcellíni et Petri confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, præsta nobis ex eórum imitatióne profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)