lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 iunius 2012
Pro O.P.: Bb. Dianæ et Cæciliæ, virginum, memoria ad libitum


Diana de Andaló, Bononiae ineunte sǽculo xiii nata, B. Reginaldum in conventu Bononiensi aedificando adiuvit. Anno 1219 petente Dominico Bononiam, Diana cum aliis puellis propositum vitae religiosae in manibus beati Patriarchae emisit. Superatis molestiis familiarium qui étiam costam ei fregerunt, monasterium S. Agnetis a B. Iordano de Saxonia erectum adiit, ac vera mater sororibus exsistens, anno 1236 obiit. Extant quinquaginta epistolae a Iordano de Saxonia illi scriptae quæ pulchrum sunt documentum spiritualitatis Dominicanæ Familiae ac fraternitatis fratrum sororumque. Eius cultus die 8 augusti 1888 a Leone XIII confirmatus fuit.
Caecilia, quae ineunte saeculo xiu Romæ ortum habuit, a S. Maria in Tempulo anno 1221 in monasterium S. Xisti se transtulit, ubi S. Dominicum cognovit eiusque vultus et spiritus testis fuit fidelissima. Postea, exeunte anno 1223 vel ineunte anno 1224, cum tribus aliis sororibus a papa Honorio III Bononiam missa est ad spiritum S. P. Dominici in monasterium S. Agnetis a B. Diana conditum inferendum. Ibidem obiit anno 1290. Eius cultus a Leone XIII die 24 decembris 1891 approbatus fuit.


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Gaudéntes festum cólimus
sanctárum Christi vírginum,
quæ puro corde Dóminum
secútæ sunt in láudibus.

O castitátis lílium,
rex vírginum sanctíssime,
tu, custos pudicítiæ,
fraudes repélle dǽmonum.

Qui castis in viscéribus
placáris clementíssime,
nostros reátus dílue,
dimíttens quæ peccávimus.

Grates precántes ágimus;
errámus, viam dírige;
tu, pater indulgéntiæ,
nobis succúrre, quǽsumus.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

40, 1-14; 42, 1-6
Maiestati divinæ Iob se subicit

     Dóminus locútus est ad Iob: «Numquid conténdit cum Omnipoténte reprehénsor? Qui árguit Deum, debet respondére ad ea». Respóndens autem Iob Dómino dixit: «Ecce léviter locútus sum; quid respondébo tibi? Manum meam ponam super os meum. Unum locútus sum, quod non répetam, et álterum, quibus ultra non addam». Respóndens autem Dóminus Iob de túrbine dixit: «Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et édoce me. Numquid írritum fácies iudícium meum et condemnábis me, ut tu iustificéris? Et si habes bráchium sicut Deus et si voce símili tonas? Circúmda tibi decórem et sublimitátem; glória et decóre indúere. Effúnde veheméntiam furóris tui et respíciens omnem arrogántem humília. Réspice cunctos supérbos et confúnde eos et cóntere ímpios in loco suo. Abscónde eos in púlvere simul, et fácies eórum claude in fóvea; et ego confitébor quod salváre te possit déxtera tua». Respóndens autem Iob Dómino dixit: «Scio quia ómnia potes, et nulla te latet cogitátio. Quis est iste, qui celat consílium absque sciéntia? ídeo insipiénter locútus sum et mirabília, quæ excéderent sciéntiam meam. Audi, et ego loquar; interrogábo te, et respónde mihi. Audítu auris audívi te; nunc autem óculus meus videt te. Idcírco ipse me reprehéndo et ago pæniténtiam in favílla et cínere».

RESPONSORIUM

Iob 42, 5-6; 40, 5. 4b

R. Audítu auris audívi te, Dómine; nunc autem óculus meus videt te; idcírco ipse me reprehéndo * Et ago pæniténtiam in favílla et cínere.
V. Unum locútus sum, quod non répetam et álterum, quibus ultra non addam. Manum meam ponam super os meum. * Et ago pæniténtiam in favílla et cínere.

LECTIO ALTERA

Ex Epistolis beáti Iordáni de Saxónia presbýteri

(Epist. 34: ed. A. Walz, MOPH 23, Romæ 1951, pp. 40-41)

Da operam pietati

     [Frater Iordánis Ordinis prædicatórum, servus inútilis, caríssimæ in Christo soróri Diánæ deliciári iúgiter in gáudio et delíciis paradísi.]
     Ecce, caríssima, prǽvia Dei grátia comitántibus et nihilóminus prosequéntibus tuis ac filiárum meárum oratiónibus próspere veni Parísios sanus et incólumis competénter. Et tunc præséntes tibi curávi destináre lítteras, ut saltem ex litterárum salutatióne aliquále tibi generétur solátium, cui subláta est ad tempus corporális præséntia et allocútio personális et ex his duóbus consolátio qualiscúmque.
     Tu vero, fília, una cum filiábus tuis et meis in Dómino non corporálibus tantum afflictiónibus, in quibus ratiónis et discretiónis mensúra fácile quidem excéditur, studére summópere sátagas, sed virtúti pótius, sed et quæ secúndum Apóstolum valet ad ómnia, inténde et da óperam pietáti. Sit iúgiter in corde, fervénter in desidério beáta cívium supernórum régio, gloriósum illud gáudii et exsultatiónis univérsæ promptuárium, locus vere replétus lúmine pulchritúdinis univérsæ, omnem humánam superexcédens intellegéntiam, divína vere régio et digna ad conversándum ei qui secúndum Dei imáginem est creátus.
     Sit frequens et devóta in sponsárum méntibus sponsi memória, ad cuius intúitum, quidquid deformitátis est aut máculæ, stúdio pulchritúdinis excolátur, ne, quod absit, vel in módico Sponsi sacer óculus offendátur. Sit cordis púritas, sit vitæ innocéntia, sit morum únitas, sit pax et concórdia, sit cáritas inconcússa, sit et pia humílitas bonórum ómnium conservátrix, ut, dum in virtútum delíciis iúgiter deliciátur ánima, et in ánima delícias sibi fáciat Dei Fílius benedíctus in sǽcula sæculórum. Amen. Valéte.
     Ora pro me. Salúta soróres, fílias in Dómino diléctas et oráre móneas pro scholáribus Parisiénsibus, ut Dóminus adapériat corda ipsórum, ut ad conversiónem efficiántur fáciles, et ii, qui bonæ voluntátis propósitum concepérunt, inveniántur in ópere efficáces et ad vitam perseveránter profíciant sempitérnam. Valéte.
     Salútant te frater Archángelus et frater Ioánnes. Salúta étiam convérsas Sanctæ Agnétis, familiáres illas, dico, dóminas et amícas. Vale.

RESPONSORIUM

1 Petr 3, 8. 9; Rom 12, 10. 11

R. Sitis omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles;* quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis.
V. Caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, Dómino serviéntes. * Quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis.

Vel alia, ut infra: quæ tamen, brevitati consulendi gratia, membratim legi potest, nempe una [A] vel alia [B] ex duabus sectis partibus, sub unica conclusiva sectione [C].

Ex Chrónica de fundatióne monastérii Bononiénsis Sanctæ Agnétis ab auctóre coǽvo conscrípta

(H.-M. Cormier, La bienheureuse Diane d'Andalò et les bienheureuses Cécile et Aimée fondatrices du couvent de Sainte-Agnès de l'Ordre des Frères Prêcheurs à Bologne, Rome 1892, pp. 149 sqq.)

Beatum Dominicum tota animi affectione Diana diligere cœpit

[A]

     Anno Dómini 1218, missi sunt a Roma Bonóniam per sanctum Domínicum Fratres prædicatóres. Qui veniéntes, a fratre Rodúlfo Ecclésiam Beáti Nicolái petivérunt. Erat prædíctus frater, sacérdos illíus ecclésiæ, quæ sita erat in loco, qui dicebátur ad Víneas. Locus vero ille erat dómini Andalótis, patris vidélicet illustríssimæ féminæ dóminæ Diánæ. Prædíctus dóminus Andalò nolébat locum præmemorátum frátribus dare: sed ad petitiónem dóminæ Diánæ, fundatrícis póstea domus Sanctæ Agnétis, assénsum dedit, eísque locum concéssit. Qui fratres ædificavérunt ibídem domum et claustrum, et per grátiam Christi cœpérunt multiplicári.
     Intérea magístro Regináldo veniénte Bonóniam et prædicánte verbum Dei cum magno fervóre, prædícta dómina Diána divíno spíritu attrácta, cœpit pompas et vanitátes sǽculi contémnere et cum suis Frátribus prædicatóribus familiaritátem et collóquium habére frequéntius. Proptérea cum beátus Domínicus advenísset Bonóniam, ipsum tota ánimi affectióne dilígere cœpit, ac cum ipso de ánimæ suæ salúte tractáre. Tandem non multum post in mánibus ipsíus se misit ac professiónem fecit.
     Cœpérunt prætérea multæ nóbiles dóminæ et illústres matrónæ de civitáte Bonóniæ ipsíus exémplo cum Frátribus prædicatóribus familiaritátem et collóquium habére de salúte ánimæ. Exínde expergefácta est devótio mílitum nobílium et consanguineórum dominárum, qui cœpérunt Fratres adiuváre et venerári.
     Interim Diána voti sui non ímmemor, cum beáto Domínico cœpit tractáre quáliter votum suum possit dúcere ad efféctum. Quadam ígitur die beátus Domínicus coadúnans fratres suos ac requírens beneplácitum ipsórum, vidélicet de ædificánda domo dominárum quæ Ordinis dicerétur et esset; cum fratres respondíssent prout sibi videbátur, ipse beátus more sólito ad oratiónis stúdium se convértit. Alia vero die post oratiónem résidens in capítulo, dixit: «Opórtet, fratres, omníno ut domus dominárum ædificétur, etiámsi domus hæc nostra oportéret intermítti ».
     Intérea beátus Domínicus recessúrus a Bonónia commísit hoc negótium quáttuor frátribus, vidélicet magístro Paulo de Ungária, Gualæ qui póstmodum epíscopus Brixiénsis fuit, Ventúræ Veronénsi qui póstmodum Prior provinciális éxstitit, ac Rodúlfo Favénsi. (Sequitur [C]).

[B]

     Dómina Diána residébat in domo patris sui córpore, non mente. Cum autem propter timórem paréntum non posset implére quod optábat et beáto Domínico promíserat, vidélicet ædificáre domum dominárum quæ Ordinis dicerétur et esset, quadam die dixit se velle invísere monastérium, quod dícitur Ronzánum. Perréxit ígitur ad domum cum magna glória et ingénti pompa, petiítque repénte hábitum et accépit. Cum hoc multitúdo dominárum, quæ cum ea vénerant, cognovíssent misérunt cito núntium ad civitátem. Fit repénte concúrsus ingens populórum, qui veniéntes ad monastérium extraxérunt eam cum magna vi, in tantum quod costam illíus fregérunt et iácuit infírma fere per annum in domo patris sui.
     Erat tunc témporis Bonóniæ sanctus Pater Domínicus, qui postquam audívit iniúrias quas perpéssa est, condóluit valde dirigebátque ad eam lítteras occúltas; nam paréntes eius non sinébant eam loqui cum áliqua persóna, nisi præsens esset áliquis ex consanguíneis suis. Inter hæc beátus Domínicus ad extréma gáudia felíciter migrávit, et soror Diána cum páululum convaluísset fugam íniit ac monastérium præmemorátum ádiit. Desperáti ítaque paréntes ipsíus de illa, dimisérunt eam. Permánsit autem in illo monastério a festo Omnium Sanctórum usque ad hebdómadam infra octávam Ascensiónis, in cuius médium, felícis recordatiónis magíster Iordánus, qui tunc témporis erat Provinciális Lombardíæ, una cum frátribus supramemorátis, quibus hoc negótium beátus Domínicus commíserat, fidéliter adiuvábant eam dantes óperam, ut opus diu optátum possit perfícere. (Sequitur [C]).

[C]

     Ædificáta domúncula, ivérunt pro illa fratres et introduxérunt illam in domúnculam cum áliis dominábus quáttuor de Bonónia anno Dómini 1223, infra octávam dominícæ Ascensiónis. In festo autem Apostolórum Petri et Pauli suscepérunt a prædicto Patre magístro Iordáno hábitum Ordinis.
     Magíster Iordánus bonæ memóriæ accersíri vóluit quáttuor soróres de Sancto Sixto per licéntiam Summi Pontíficis, ut eas docérent órdinem et modum religiónis. Sicque quáttuor soróres, quæ proféssæ erant in mánibus beáti Domínici et ab eo hábitum suscéperant, ad monastérium Sanctæ Agnétis devenérunt. Fuerúntque in eárum collégio usque ad diem mortis suæ magno sanctitátis vigóre polléntes; quarum sorórum una éxtitit soror Cæcília, quæ adhuc súperest.

RESPONSORIUM


R. Regnum mundi et omnem ornátum sǽculi contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi, * quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.
V. Eructávit cor meum verbum bonum; dico ego ópera mea Regi. * Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.

ORATIO

Orémus:
Lætífica nos, quǽsumus, Dómine, in Beatárum vírginum Diánæ et Cæcíliæ grata festivitáte, earúmque intercessióne nobis præsta, ut fraternitátis dilectiónem ac veritátis amórem corde exhibeámus et ópere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)