lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 iunius 2012
S. Romualdi, abbatis, memoria ad libitum


Natus est Ravennæ circa medium sǽculum X. Vitam eremiticam aggressus, per plures annos terras peragravit, solitudinem quǽrens et parvula monasteria ædificans. Contra pravos mores monachorum illius temporis strenue est renisus, dum exercitio virtutum ad perfectionis vitam contendit. Mortuus est circa annum 1027.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R. Loquétur pacem ad plebem suam.

LECTIO PRIOR

De libro Iúdicum

6, 1-6. 11-24
Vocatio Gedeonis

     In diébus illis: Fecérunt fílii Israel malum in conspéctu Dómini, qui trádidit eos in manu Mádian septem annis. Et oppréssi sunt valde ab eis. Fecerúntque sibi antra et spelúncas in móntibus et tutíssima loca. Cumque sevísset Israel, ascendébat Mádian et Amalec ceteríque orientálium natiónum et apud eos figéntes tentória, sicut erant in herbis, cuncta vastábant usque ad intróitum Gazæ nihílque omníno ad vitam pértinens relinquébant in Israel, non oves, non boves, non ásinos. Ipsi enim et univérsi greges eórum veniébant cum tabernáculis suis et, instar locustárum, univérsa complébant innúmera multitúdo hóminum et camelórum, quidquid tetígerant, devastántes. Humiliatúsque est Israel valde in conspéctu Mádian.
     Venit autem ángelus Dómini et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra et pertinébat ad Ioas de família Abiézer. Cumque Gédeon fílius eius excúteret atque purgáret fruménta in torculári, ut abscónderet a Mádian, appáruit ei ángelus Dómini et ait: «Dóminus tecum, vir fortis!». Dixítque ei Gédeon: «Obsecro, dómine mi; si Dóminus nobíscum est, cur apprehendérunt nos hæc ómnia? Ubi sunt ómnia mirabília eius, quæ narravérunt patres nostri atque dixérunt: “De Ægýpto edúxit nos Dóminus”? Nunc autem derelíquit nos Dóminus et trádidit in manu Mádian». Respexítque ad eum Dóminus et ait: «Vade in hac fortitúdine tua et liberábis Israel de manu Mádian; scito quod míserim te». Qui respóndens ait: «Obsecro, Dómine, in quo liberábo Israel? Ecce família mea ínfima est in Manásse, et ego mínimus in domo patris mei». Dixítque ei Dóminus: «Ego ero tecum, et percúties Mádian quasi unum virum». Et ille: «Si invéni, inquit, grátiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquáris ad me; ne recédas hinc, donec revértar ad te portans oblatiónem et ófferens tibi». Qui respóndit: «Ego præstolábor advéntum tuum».
     Ingréssus est ítaque Gédeon et coxit hædum et de farínæ ephi ázymos panes; carnésque ponens in canístro et ius cárnium mittens in ollam tulit ómnia sub quercum et óbtulit ei. Cui dixit ángelus Dei: «Tolle carnes et panes ázymos et pone super petram illam et ius désuper funde». Cumque fecísset ita, exténdit ángelus Dómini summitátem virgæ, quam tenébat in manu, et tétigit carnes et ázymos panes, ascendítque ignis de petra et carnes azymósque panes consúmpsit. Angelus autem Dómini evánuit ex óculis eius. Vidénsque Gédeon quod esset ángelus Dómini ait: «Heu mihi, Dómine Deus, quia vidi ángelum Dómini fácie ad fáciem!». Dixítque ei Dóminus: «Pax tecum, ne tímeas, non moriéris!». Ædificávit ergo ibi Gédeon altáre Dómino vocavítque illud: «Dóminus pax»; usque in præséntem diem adhuc est in Ephra filiórum Abiézer.

RESPONSORIUM

Is 45, 3cd. 4ab; Iudic 6, 14b; cf. Is 45, 6

R. Ego Dóminus, qui vocávi te nómine tuo, propter servum meum Iacob et Israel eléctum meum. * Vade in hac fortitúdine tua et liberábis Israel.
V. Ut sciant omnes quia ego Dóminus, et non est alter. * Vade in hac fortitúdine tua et liberábis Israel.
 

LECTIO ALTERA

E Vita sancti Romuáldi a sancto Petro Damiáno conscrípta

(Cap. 31 et 69: PL 144, 982-983.1005-1006)

Semetipsum abnegans et Christum sequens

     Romuáldus tribus annis in Parentínæ civitátis fínibus hábitans, in uno monastérium constrúxit et abbátem in eo cum frátribus ordinávit; in duóbus vero inclúsus mansit. Ibi nempe ad magnæ perfectiónis cúmulum píetas illum divína provéxit, ita ut Sancto afflátus Spíritu et nonnúlla ventúra prospíceret et multa véteris ac novi Testaménti occúlta mystéria rádiis intellegéntiæ penetráret.
     Frequénter enim tanta illum divinitátis contemplátio rapiébat, ut quasi totus in lácrimas resolútus, æstuánte inenarrábili divíni amóris ardóre, clamáret: Care Iesu, care, mel meum dulce, desidérium ineffábile, dulcédo sanctórum, suávitas angelórum, et cétera huiúsmodi. Quæ ille Sancto Spíritu dictánte in iúbilum proferébat, nos humáno sensu exprímere non valémus.
     Ubicúmque autem vir sanctus habitáre dispóneret, oratórium cum altári prímitus in céllula fáciens, deínde se reclúdens, áditum damnábat.
     Post cuncta ígitur habitatiónum suárum loca, cum iam finem suum imminére conspíceret, tandem ad monastérium quod in Valle de Castro constrúxerat, rédiit, ibíque propinquántem óbitum indubitánter exspéctans, cellam sibi cum oratório ædificári, in qua recluderétur, et siléntium usque ad mortem serváret, instítuit.
     Facto ítaque reclusório, cum mens eius in eo esset, ut mox inclúdi debéret, cœpit corpus eius magis magísque moléstiis ingravéscere, et deórsum iam velut non tam languóre quam decrépiti longævitáte sénii declináre. Quadam ígitur die cœpit paulátim córporis virtúte destítui et ingruénte moléstia grávius fatigári. Sole ítaque iam ad occásum vergénte, præcépit duóbus frátribus qui astábant, ut foras exírent, céllulæ post se iánuam cláuderent; celebratúri vero sibi matutínos hymnos ad eum dilúculo remeárent. Cumque illi de eius fine sollíciti velut invíti exírent, non statim ad quiescéndum próperant, sed ne magístrum obíre contíngeret ánxii, pretiósi thesáuri taléntum prope céllulam laténtes obsérvant. Aliquámdiu ígitur commorántes, cum deínceps curiósis áuribus atténtius auscultárent, et neque motum córporis, neque sonum vocis audírent, iam quod evénerat veráciter opinántes, impúlsa iánua, velóciter írruunt, lumen accéndunt, et beáta ánima in cælum rapta, supínum iacére sanctum cadáver invéniunt. Iacébat ítaque velut neglécta tunc cæléstis margaríta, in summi póstmodum regis ærárium honorífice reponénda.

RESPONSORIUM

Deut 2, 7; 8, 5b

R. Benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum; novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem magnam, * hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.
V. Sicut érudit homo fílium suum, sic erudívit te. * Hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.

 

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per beátum Romuáldum in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti, concéde, ut, nosmetípsos abnegántes et Christum sequéntes, felíciter ad cæléstia regna mereámur ascéndere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)