Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVII
S. Petri Chrysologi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me. –
3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.
4 Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo? –
5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi? –
7 Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos. –
9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit. –
11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I
2 Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
3 Lætábor et exsultábo in te *
psallam nómini tuo, Altíssime. –
4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –
8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum.
9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
13 Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum. –
14 Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo. –
16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –
18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –
20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –
21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
V.
Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R.
Et custódiam illam in toto corde meo.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
Notam fácimus vobis, fratres, grátiam Dei, quæ data est in ecclésiis Macedóniæ, quod in multo
experiménto tribulatiónis abundántia gáudii ipsórum et altíssima paupértas eórum abundávit in divítias simplicitátis eórum; quia secúndum virtútem,
testimónium reddo, et supra virtútem, voluntárii fuérunt cum multa exhortatióne obsecrántes nos grátiam et communicatiónem ministérii, quod fit in
sanctos. Et non sicut sperávimus, sed semetípsos dedérunt primum Dómino, deínde nobis per voluntátem Dei, ita ut rogarémus Titum, ut, quemádmodum
cœpit, ita et perfíciat in vos étiam grátiam istam.
Sed sicut in ómnibus abundátis, fide et sermóne et sciéntia et omni sollicitúdine et caritáte ex nobis in vobis, ut et in hac grátia abundétis. Non
quasi ímperans dico, sed per aliórum sollicitúdinem étiam vestræ caritátis ingénitum bonum cómprobans; scitis enim grátiam Dómini nostri Iesu Christi,
quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis. Et consílium in hoc do. Hoc enim vobis útile est, qui
non solum fácere sed et velle cœpístis ab anno prióre; nunc vero et facto perfícite, ut, quemádmodum promptus est ánimus velle, ita sit et perfícere
ex eo, quod habétis. Si enim volúntas prompta est, secúndum id, quod habet, accépta est, non secúndum quod non habet. Non enim, ut áliis sit remíssio,
vobis autem tribulátio; sed ex æqualitáte in præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat, ut et illórum abundántia vestram inópiam
súppleat, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est: «Qui multum non abundávit, et qui módicum non minorávit».
Grátias autem Deo, qui dedit eándem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi, quóniam exhortatiónem quidem suscépit, sed, cum sollicítior esset, sua
voluntáte proféctus est ad vos. Mísimus étiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangélio per omnes ecclésias — non solum autem sed et ordinátus
ab ecclésiis comes noster cum hac grátia, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam et destinátam voluntátem nostram — devitántes hoc, ne quis nos
vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis; providémus enim bona non solum coram Dómino sed étiam coram homínibus. Mísimus autem cum
illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse, nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos.
Sive pro Tito, est sócius meus et in vos adiútor; sive fratres nostri, apóstoli ecclesiárum, glória Christi. Ostensiónem ergo, quæ est caritátis
vestræ et nostræ gloriatiónis pro vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi
Quando cóncipit Virgo, virgo parit, manet virgo, non est consuetúdo, sed signum; non est rátio, sed virtus; auctor est, non natúra; non est commúne, sed solum;
divínum est, non humánum. Nasci Christum non fuit necéssitas, sed potéstas; fuit sacraméntum pietátis, reparátio salútis humánæ. Qui non nascéndo ex intácto limo
fecit hóminem, nascéndo ipse hóminem de córpore fecit intácto; manus quæ in nostrum plasma lutum dignánter assúmpsit, ad reparatiónem nostram dignánter assúmpsit
et carnem. Ergo quod Creátor in creatúra sua, quod Deus invenítur in carne, creatúræ honor est, non est Creatóris iniúria.
Homo, quare tibi tam vilis es, qui tam pretiósus es Deo? Quare sic honorátus a Deo teípsum táliter inhonóras? Quare quæris unde factus sis, et ad quid factus sis non
requíris? Nonne tota ista quam vides tibi facta est mundi domus? Tibi infúsa lux circumfúsas rémovet ténebras, tibi est temperáta nox, tibi diménsus est dies: tibi
cælum solis, lunæ, stellárum vário fulgóre radiátum est; tibi terra flóribus, nemóribus, frúctibus est depícta; tibi creáta est in áere, campis, in qua speciósa
cóntinens mirábilis animántium multitúdo, ne gáudium novi sǽculi tristis solitúdo confúnderet.
Adhuc tamen quid adíciat ad honórem tuum tuus Creátor excógitat: in te imáginem suam ponit, ut terris invisíbilem conditórem visíbilis imágo præséntem póneret, et in
terrénis dedit tibi vices suas, ut non fraudarétur Dómini vicário mundi tam larga posséssio. Deus quod per se fecit in te, in se cleménter excépit, et in hómine se
vere vidéri vóluit in quo ante imaginário vóluit se vidéri; dedítque ut propríetas esset ipse, qui ante ut similitúdo esset accéperat.
Náscitur ergo Christus, ut nascéndo corrúptam redíntegret natúram; infántiam suscépit ille, pátitur nutriménta, percúrrit ætátes, ut unam perféctam, manéntem, quam
ipse fécerat, instauráret ætátem: portat hóminem, ne iam cádere homo possit; quem terrénum fécerat, fecit esse cæléstem; animátum humáno spíritu, spíritum vivíficat
in divínum: et sic eum totum tollit in Deum, ut in eo quod peccáti, quod mortis, quod labóris, quod dolóris, quod terræ est, nil relínquat, præstánte Dómino nostro
Iesu Christo, qui cum Patre vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, nunc et semper et per immortália sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Petrum Chrysólogum epíscopum Verbi tui incarnáti præcónem egrégium effecísti, eius nobis intercessióne concéde,
ut tuæ salútis mystéria et iúgiter scrutémur in corde, et fidéliter significémus in ópere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)