Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVII
S. Eusebii Vercellensis, episcopi, memoria ad libitum
S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioanne, matris S. P. Dominici, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)
IV
31 Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
35 qui docet manus meas ad prœlium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
45 in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
48 Deus qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me. –
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
51 magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
V.
Revéla, Dómine, óculos meos.
R.
Et considerábo mirabília de lege tua.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
Fratres: Numquid peccátum feci meípsum humílians, ut vos exaltémini, quóniam gratis
evangélium Dei evangelizávi vobis? Alias ecclésias exspoliávi accípiens stipéndium ad ministérium vestrum, et cum essem apud vos et egérem,
nulli onerósus fui; nam, quod mihi déerat, supplevérunt fratres, qui venérunt a Macedónia; et in ómnibus sine ónere me vobis servávi et servábo.
Est véritas Christi in me, quóniam hæc glória non infringétur in me in regiónibus Acháiæ.
Quare? Quia non díligo vos? Deus scit! Quod autem fácio et fáciam, ut ámputem occasiónem eórum, qui volunt occasiónem, ut in quo gloriántur,
inveniántur sicut et nos. Nam eiúsmodi pseudoapóstoli, operárii súbdoli, transfigurántes se in apóstolos Christi. Et non mirum, ipse enim
Sátanas transfigúrat se in ángelum lucis; non est ergo magnum, si et minístri eius transfiguréntur velut minístri iustítiæ, quorum finis erit secúndum ópera ipsórum.
Iterum dico, ne quis me putet insipiéntem esse; alióquin velut insipiéntem accípite me, ut et ego módicum quid glórier. Quod loquor, non
loquor secúndum Dóminum, sed quasi in insipiéntia in hac substántia gloriatiónis. Quóniam multi gloriántur secúndum carnem, et ego gloriábor.
Libénter enim suffértis insipiéntes, cum sitis ipsi sapiéntes; sustinétis enim, si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis
áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit.
Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus; in quo quis audet, in insipiéntia dico, áudeo et ego. Hebrǽi sunt? Et ego. Israelítæ
sunt? Et ego. Semen Abrahæ sunt? Et ego. Minístri Christi sunt? Minus sápiens dico, plus ego: in labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius,
in plagis supra modum, in mórtibus frequénter; a Iudǽis quínquies quadragénas una minus accépi, ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum, ter
naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui; in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis
ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus, in labóre et ærúmna, in vigíliis
sæpe, in fame et siti, in ieiúniis frequénter, in frígore et nuditáte; præter illa, quæ extrínsecus sunt, instántia mea cotidiána, sollicitúdo
ómnium ecclesiárum. Quis infirmátur et non infírmor? Quis scandalizátur et ego non uror?
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Eusébii Vercellénsis epíscopi
Agnóvi, fratres caríssimi, vos, ut desiderábam, esse incólumes, et quasi súbito raptum omni longinquitáte terrárum,
ut Hábacuc factum est, qui per ángelum portátus fuit usque ad Daniélem, sic me iudicávi ad vos pervenísse. Dum singulórum lítteras accípio,
dumque sanctos ánimos vestros et amórem in scriptis vestris percúrro, miscebántur mihi cum gáudio lácrimæ et ávidus ad legéndum ánimus
occupatióne lacrimárum tenebátur; et erant utráque necessária, ut sínguli sensus in hoc compleméntum desidérii sua dilectiónis offícia
cúperent præveníre. Sic per dies in hoc occupátus vobíscum me fabulári iúdicans prætéritos labóres obliviscébar; ita enim úndique circúmdabant
me gáudia, hinc stábilem fidem, hinc dilectiónem, hinc fructum porrigéntia, ut in tot tantísque constitútus bonis súbito me, non in exsílio,
sed vobíscum esse iudicárem.
Gáudeo ítaque, fratres caríssimi, de fide vestra, gáudeo de salúte quæ fidem séquitur, gáudeo de frúctibus, quos non solum illic constitútis,
sed et longe porrígitis; ut enim agrícola árbori bonæ insérvit illi, quæ frúctuum causa non secúrim pátitur, non ígnibus mancipátur, ita et
nos vestræ sanctitáti non solum servítium secúndum carnem vólumus et cúpimus exhibére, sed ánimas nostras pro vestra salúte impéndere.
Céterum vix hanc epístolam quomodocúmque conscrípsimus, Deum semper postulántes ut custódes in horas refrenáret, et concéderet ne ad vos diáconus
núntium magis labóris nostri quam qualescúmque salutatiónis lítteras ferret. Propter quod satis vos peto, ut cum omni vigilántia custodiátis
fidem, servétis concórdiam, oratiónibus incumbátis, nostri mémores sine intermissióne sitis, ut dignétur Dóminus Ecclésiam suam liberáre, quæ per
univérsum orbem labórat, et ut nos, qui deprímimur, possímus vobíscum liberáti gaudére.
Item peto et vos per misericórdiam Dei rogo, ut unusquísque in hac epístola salutatiónem suam núncupet; quia síngulis, ut solébam, faciénte
necessitáte scríbere non pótui, ita in hac vos omnes fratres, sed et sanctæ soróres, fílii et fíliæ, omnem sexum appéllo, omnem ætátem peto,
ut hac conténti salutatióne nostro obséquio étiam hos, qui foris sunt et nos dignántur dilígere, salutáre dignémini.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Fac nos, Dómine Deus, in asserénda Fílii tui divinitáte, sancti Eusébii epíscopi constántiam imitári, ut, fidem servántes quam ipse dócuit,
eiúsdem Fílii tui vitæ partícipes esse mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)