lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 augustus 2012
SS. Pontiani, papæ et Hippolyti, presbyteri, martyrum, memoria ad libitum


Pontianus episcopus Romæ ordinatus est anno 231; ab imperatore Maximino anno 235 una cum presbytero Hippolyto in Sardiniam relegatus est. Ibique munere se abdicavit et mortuus est. Eius corpus in cœmeterio Callisti sepultum est, corpus vero Hippolyti in cœmeterio ad viam Tiburtinam. Utrique martyri ab Ecclésia Romana iam initio sǽculi IV cultus tributus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

14,2-10
Vocatio ad conversionem. Promissio sanationis

     Hæc dicit Dóminus: «Convértere, Israel, ad Dóminum Deum tuum, quóniam corruísti in iniquitáte tua. Tóllite vobíscum verba et convertímini ad Dóminum; dícite ei: “Omnem aufer iniquitátem et áccipe bonum, et reddémus fructum labiórum nostrórum. Assýria non salvábit nos, super equum non ascendémus, nec vocábimus ultra: ‘Deos nostros!’ ópera mánuum nostrárum, quia in te misericórdiam consequétur pupíllus”. “Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, quia avérsus est furor meus ab eis. Ero quasi ros pro Israel; germinábit quasi lílium et mittet radíces suas ut Líbanus. Expandéntur rami eius; et erit quasi olíva glória eius, et odor eius ut Líbani. Converténtur sedéntes in umbra mea, colent tríticum et germinábunt quasi vínea; memoriále eius sicut vinum Líbani. Ephraim, quid ei ultra idóla? Ego exáudio et respício in eum. Ego ut ábies virens: ex me fructus tuus invenítur”. Qui sápiens est, intéllegat ista, intéllegens sciat hæc! Quia rectæ viæ Dómini, et iusti ambulábunt in eis; prævaricatóres vero córruent in eis».

RESPONSORIUM

Os 14, 5; Ioel 4, 21

R. Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, * Quia avérsus est furor meus ab eis.
V. Vindicábo sánguinem eórum quem non relínquam impunítum et Dóminus commorátur in Sion. * Quia avérsus est furor meus ab eis.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 10, 2-3.5: CSEL 3, 491-492.494-495)

Fides inexpugnabilis

     Quibus vos láudibus prǽdicem, fortíssimi fratres? Robur péctoris vestri et perseverántiam fídei quo præcónio vocis exórnem? Tolerástis usque ad consummatiónem glóriæ duríssimam quæstiónem, nec cessístis supplíciis, sed vobis pótius supplícia cessérunt. Finem dolóribus quem torménta non dabant corónæ dedérunt. Laniéna grávior ad hoc diu perseverávit, non ut stantem fidem deíceret, sed ut hómines Dei ad Dóminum velócius mítteret.
     Vidit admírans præséntium multitúdo cæléste certámen Dei et spiritále prœlium Christi, stetísse servos eius voce líbera, mente incorrúpta, virtúte divína, telis quidem sæculáribus nudos, sed armis fídei credéntes armátos. Stetérunt torti torquéntibus fortióres et pulsántes ac laniántes úngulas pulsáta ac laniáta membra vicérunt.
     Inexpugnábilem fidem superáre non pótuit sǽviens diu plaga repetíta, quamvis rupta compáge víscerum torqueréntur in servis Dei iam non membra sed vúlnera. Fluébat sanguis qui incéndium persecutiónis exstíngueret, qui flammas et ignes gehénnæ glorióso cruóre sopíret. O quale illud fuit spectáculum Dómini, quam sublíme, quam magnum, quam Dei óculis sacraménto ac devotióne mílitis eius accéptum, sicut scriptum est in psalmis, Spíritu Sancto loquénte ad nos páriter et monénte: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Pretiósa mors hæc est quæ emit immortalitátem prétio sui sánguinis, quæ accépit corónam Dei consummatióne virtútis.
     Quam lætus illic Christus fuit, quam libens in tálibus servis suis et pugnávit et vicit, protéctor fídei et dans credéntibus tantum quantum se credit cápere qui sumit. Certámini suo ádfuit, prœliatóres atque assertóres sui nóminis eréxit, corroborávit, animávit. Et qui pro nobis mortem semel vicit, semper vincit in nobis.
     O beátam Ecclésiam nostram, quam sic honor divínæ dignatiónis illúminat, quam tempóribus nostris gloriósus mártyrum sanguis illústrat. Erat ante in opéribus fratrum cándida: nunc facta est in mártyrum cruóre purpúrea. Flóribus eius nec lília nec rosæ desunt. Certent nunc sínguli ad utriúsque honóris amplíssimam dignitátem. Accípiant corónas vel de ópere cándidas vel de passióne purpúreas.

RESPONSORIUM

_

R. Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V. Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

ORATIO

Orémus:
Patiéntia pretiósa iustórum tuæ nobis, Dómine, quǽsumus, afféctum dilectiónis accúmulet, et in córdibus nostris sacræ fídei semper exérceat firmitátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)