lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 augustus 2012
S. Stephani Hungariæ, memoria ad libitum


Natus est in Pannonia circa annum 969; baptismate suscepto, rex Hungariæ coronatus est anno 1000. In subditis regendis iustus, pacificus, pius fuit, leges Ecclesiæ ad amussim servans et bonum subditorum quǽrens. Plures episcopatus fundavit et vitam Ecclesiæ maxime fovit. Mortuus est apud Albam Regalem (Szekesfehérvar), anno 1038.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De libro Michǽæ prophétæ

4,14-5,7
Messias erit pax

     Hæc dicit Dóminus: «Nunc incíde te, fília incisiónis! Obsidiónem posuérunt super nos; in virga percútiunt maxíllam iúdicis Israel. Sed tu, Béthlehem Ephratha, párvulus in mílibus Iudæ, ex te mihi egrediétur, qui sit dominátor in Israel; et egréssus eius a tempóribus antíquis, a diébus æternitátis. Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo partúriens páriet; et relíquiæ fratrum eius converténtur ad fílios Israel. Et stabit et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui; et habitábunt secúre, quia nunc magnus erit usque ad términos terræ, et erit iste pax. Assýrius cum vénerit in terram nostram et quando calcáverit in dómibus nostris, suscitábimus super eum septem pastóres et octo primátes hóminum. Et pascent terram Assýriæ in gládio et terram Nemrod in lánceis; et liberábit ab Assýrio, cum vénerit in terram nostram et cum calcáverit in fínibus nostris. Et erunt relíquiæ Iacob in médio populórum multórum quasi ros a Dómino et quasi imbres super herbam, quæ non exspéctat virum et non præstolátur fílios hóminum. Et erunt relíquiæ Iacob in géntibus, in médio populórum multórum, quasi leo in iuméntis silvárum et quasi cátulus leónis in grégibus pécorum; qui, cum transíerit et conculcáverit et céperit, non est qui éruat»."

RESPONSORIUM

Cf. Mic 5, 1. 3. 4; Zac 9, 10bc

R. Béthlehem, cívitas Dei summi, ex te éxiet Dominátor Israel, et egréssus eius sicut a princípio diérum æternitátis, et magnificábitur in médio univérsæ terræ: * Et pax erit in terra nostra.
V. Loquétur pacem géntibus, et impérium eius a mari usque ad mare. * Et pax erit in terra nostra.

LECTIO ALTERA

Ex Mónitis sancti Stéphani ad fílium

(Cap. 1.2.10: PL 151, 1236-1237. 1242-1244)

Audi, fili mi, patris tui disciplinam

     In primis præcípio, cónsulo, suádeo, fili caríssime, si regálem cupis honestáre corónam, ut fidem cathólicam et apostólicam tali diligéntia et custódia consérves, ut ómnibus tibi a Deo subiéctis exémplum prǽbeas, cunctíque ecclesiástici viri mérito te verum christiánæ professiónis nóminent virum, sine qua, pro certo scias, christiánus non díceris vel Ecclésiæ fílius. In regáli quidem palátio post fidem Ecclésia secúndum tenet locum, a cápite nostro, scílicet Christo, prius semináta; deínde per eius membra, útique Apóstolos sanctósque patres transplantáta et fírmiter ædificáta, atque per totum orbem diffúsa. Et quamvis semper novam páriat prolem, in certis tamen locis quasi antíqua habétur.
     Hæc autem, fili caríssime, in nostra monarchía adhuc quasi iúvenis et novélla prædicátur; atque idcírco cautióribus evidentioribúsque eget custódibus; ne bonum, quod divína cleméntia nobis concéssit imméritis, per tuam desídiam et pigrítiam atque neglegéntiam destruátur et annihilétur.
     Fili mi amabilíssime, dulcédo cordis mei, spes futúræ sóbolis, precor, iúbeo, ut per ómnia et in ómnibus pietáte fultus, non solum parentélæ et cognatióni, vel princípibus, sive dúcibus, sive divítibus, seu vicínis et íncolis sis propítius; verum étiam extráneis et cunctis ad te veniéntibus. Nam opus pietátis ad summam te ducit beatitúdinem. Sis miséricors ómnibus vim patiéntibus, semper illud Dómini in tuis præcórdiis habens exémplum: Misericórdiam volo et non sacrifícium. Pátiens esto ad omnes, non tantum poténtes, sed étiam potestáte caréntes.
     Sis dénique fortis, ne te prospéritas nimis élevet, aut advérsitas deíciat. Sis quoque húmilis, ut Deus te altum fáciat, hic et in futúro. Sis vero modéstus, et ultra modum néminem púnias vel damnes. Sis mitis, ut numquam iustítiæ repúgnes. Sis honéstus, ut numquam alícui spontáneum ínferas dédecus. Sis pudícus, ut cunctos libídinis fœtóres, sicut stímulum mortis, evítes.
     Hæc ómnia supérius libáta regálem compónunt corónam, sine quibus valet nullus hic regnáre, nec ad ætérnum pertíngere regnum.

RESPONSORIUM

Tob 4, 8; Sir 35, 11a. 12a

R. Quómodo habúeris, fac eleemósynam. * Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.
V. In omni dato, hílarem fac vultum tuum; da Altíssimo secúndum datum eius. * Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ, omnípotens Deus, ut beátum Stéphanum, quem regnántem in terris propagatórem hábuit, propugnatórem habére mereátur gloriósum in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)