lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 augustus 2012
beátæ Mariæ Virginis Reginæ, memoria




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rerum suprémo in vértice
regína, Virgo, sísteris,
exuberánter ómnium
ditáta pulchritúdine.

Princeps opus tu cétera
inter creáta prǽnites,
prædestináta Fílium,
qui prótulit te, gígnere.

Ut Christus alta ab árbore
rex purpurátus sánguine,
sic passiónis párticeps
tu mater es vivéntium.

Tantis decóra láudibus,
ad nos ovántes réspice,
tibíque sume grátulans
quod fúndimus præcónium.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

9, 7 – 10, 4
Ira Dei contra regnum Israel

     Verbum misit Dóminus in Iacob, et cécidit in Israel. Et sciet omnis pópulus Ephraim et habitántes Samaríam, in supérbia et magnitúdine cordis dicéntes: «Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus; sycómori succísæ sunt, sed cedris commutábimus».
     Et elevávit Dóminus hostes super eum et inimícos eius excitávit, Sýriam ab oriénte et Philísthim ab occidénte, qui devoravérunt Israel toto ore. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se, et Dóminum exercítuum non inquisiérunt. Et succídit Dóminus ab Israel caput et caudam, palmam et arúndinem die una: longǽvus et honorábilis vultu ipse est caput, et prophéta docens mendácium ipse est cauda; rectóres pópuli istíus seducéntes et, qui regebántur, periérunt.
     Propter hoc super adulescéntulis eius non lætábitur Dóminus et pupillórum eius et viduárum non miserébitur, quia omnis ímpius est et nequam, et univérsum os lóquitur stultítiam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Succénsa est enim quasi ignis impíetas, veprem et spinam vorat, et succénditur in densitáte saltus, et convolvúntur colúmnæ fumi. In ira Dómini exercítuum incénditur terra; et est pópulus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. Et dévorat ad déxteram et esúrit et cómedit ad sinístram et non saturátur; unusquísque carnem próximi sui vorat: Manásses Ephraim et Ephraim Manássen, simul ipsi contra Iudam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta.
     Væ, qui condunt leges iníquas et scribéntes iniustítiam scribunt, ut ópprimant in iudício páuperes et vim fáciant causæ humílium pópuli mei, ut fiant víduæ præda eórum, et pupíllos dirípiant! Quid faciétis in die visitatiónis et calamitátis de longe veniéntis? Ad cuius confugiétis auxílium et ubi derelinquétis glóriam vestram? Nam incurvabímini subter captívos et infra occísos cadétis. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta.

RESPONSORIUM

Lam 2, 1

R. Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion! * Proiécit de cælo in terram glóriam Israel.
V. Non est recordátus scabélli pedum suórum, in die furóris sui. * Proiécit de cælo in terram glóriam Israel.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Amedéi Lausannénsis epíscopi

(Hom. 2 super Exsurgens Maria: Cod. vat. lat. 1122, fol. 190 -191)

Regina mundi et pacis

     Vide quam recto órdine citra assumptiónem effúlsit admirábile nomen Maríæ in univérsa terra, et fama celebérrima eius ubíque diffúsa est, priúsquam elevarétur magnificéntia eius super cælos. Decébat enim Matrem vírginem, et ob Nati sui honórem, primo terris regnáre et ita demum cælos cum glória suscípere; dilatári in ínfimis, ut supérna in plenitúdine sancta penetráret, transláta sicut de virtúte in virtútem, sic a claritáte in claritátem a Dómini Spíritu.
     Igitur in carne præsens, futúri regni primítias prælibábat, et nunc excédens Deo ineffábili sublimitáte, nunc próximis condescéndens inenarrábili caritáte. Inde angélicis frequentabátur offíciis, hinc humáno famulátu venerabátur. Assistébat ei Gábriel cum ángelis; cui Ioánnes, gaudens sibi vírgini matrem vírginem in cruce commendátam, cum Apóstolis ministrábat. Illi regínam, isti vidére dóminam lætabántur, et utríque pio ei devotiónis afféctu obsequebántur.
     At illa résidens in arce sublimíssima virtútum, et pélago divinórum áffluens charísmatum, abýssum gratiárum, qua cunctos excésserat, credénti et sitiénti pópulo largíssima emanatióne profundébat. Salútem namque corpóribus et ánimis medélam conferébat, potens suscitáre a morte carnis et ánimæ. Quis umquam ab ea æger vel tristis aut ignárus cæléstium mysteriórum ábiit? Quis non lætus et gaudens rédiit ad própria, impetráto a matre Dómini María quod vóluit?
     Tantis bonis exúberans sponsa, sponsi mater únici, suávis et caríssima in delíciis, ut fons hortórum rationabílium, et púteus aquárum vivéntium et vivificántium, quæ fluunt ímpetu de divíno Líbano, a monte Sion usque ad circumfúsas quasque extérnas natiónes, pacis flúmina et gratiárum emanatiónes cǽlica infusióne derivábat. Igitur cum Virgo vírginum a Deo et Fílio suo rege regum, exsultántibus ángelis, cum lætántibus archángelis, et cælo láudibus acclamánte, deducerétur, impléta est prophetía Psalmístæ dicéntis ad Dóminum: Astitit regína a dextris tuis, in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 12, 1; cf. Ps 44 (45), 10b

R. Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, * Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.
V. Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto. * Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Fílii tui Genetrícem, nostram constituísti matrem atque regínam, concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti, tuórum in regno cælésti consequámur glóriam filiórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)