lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 october 2012
S. Antonii Mariæ Claret, episcopi, memoria ad libitum


Natus est Sallentii (Sallent) in Hispania anno 1807. Sacerdotio initiatus, per plures annos Catalauniam peragravit populo prǽdicans. Societatem instituit Missionariorum et, episcopus factus in insula Cubana, de salute animarum optime meritus est. In Hispaniam reversus, adhuc multa sustinuit pro Ecclésia. Mortuus est apud Fontem Frigidum (Fontfroide) in Gallia, anno 1870.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Esther

4,17m-17kk
Oratio Esther reginæ

     In diébus illis: Omnis Israel ex totis víribus clamávit ad Dóminum, eo quod eis certa mors impénderet.
     Esther quoque regína confúgit ad Dóminum pavens perículum mortis, quod imminébat. Cumque deposuísset vestes glóriæ, suscépit induménta luctus et pro unguéntis supérbiæ implévit caput suum cínere et corpus suum humiliávit ieiúniis valde. Et cécidit super terram cum ancíllis suis a mane usque ad vésperam et dixit: «Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedíctus es. Suffrága mihi soli et non habénti defensórem præter te, Dómine, quóniam perículum in manu mea est. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Noe in aqua dilúvii conservásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Abrahæ in trecéntis et decem octo viris novem reges tradidísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ionam de ventre ceti liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ananíam, Azaríam et Mísael de camíno ignis liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Dániel de lacu leónum eruísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ezechíæ, regi Iudæórum, morte damnáto et oránti pro vita misértus es et donásti ei vitæ annos quíndecim. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Annæ peténti in desidério ánimæ fílii generatiónem donásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu omnes complacéntes tibi líberas, Dómine, usque in finem. Et nunc ádiuva me solitáriam et néminem habéntem nisi te, Dómine, Deus meus. Tu nosti quóniam abomináta est ancílla tua concúbitum incircumcisórum, quóniam non manducávi de mensa exsecratiónum et vinum libatiónum eórum non bibi. Tu nosti quóniam a die translatiónis meæ non sum lætáta, Dómine, nisi in te solo. Tu scis, Deus, quóniam ex quo vestiméntum hoc super caput meum est, éxsecror illud tamquam pannum menstruátæ et non índui illud in die bona. Et nunc súbveni órphanæ mihi et verbum concínnum da in os meum in conspéctu leónis et gratam me fac coram eo et convérte cor eius in ódium oppugnántis nos, in perditiónem eius et eórum, qui conséntiunt ei. Nos autem líbera de manu inimicórum nostrórum; convérte luctum nostrum in lætítiam et dolóres nostros in sanitátem. Surgéntes autem supra partem tuam, Deus, fac in exémplum. Appáre, Dómine; manifestáre, Dómine!

RESPONSORIUM

Cf. Est 14, 12. 13. 9 (Vg); Iob 24, 23 (Vg)

R. Confórta me, Rex sanctórum, principátum tenens, * Et da sermónem rectum et bene sonántem in os meum.
V. Da nobis, Dómine, locum pæniténtiæ et ne claudas ora canéntium te, Dómine. * Et da sermónem rectum et bene sonántem in os meum.

LECTIO ALTERA

Ex Opéribus sancti Antónii Maríæ Claret epíscopi

(L’Egoismo vinto, Romae 1869, 60)

Caritas Christi urget nos

     Igne Sancti Spíritus compúlsi, sancti Apóstoli orbem terræ percurrérunt. Eódem igne accénsi missionárii apostólici pervenérunt, pervéniunt, pervénient usque ad fines mundi, ab uno in álterum terræ vérticem, ut verbum Dei núntient, ita ut verba illa apóstoli Pauli ipsi sibi dícere mérito possint: Cáritas Christi urget nos.
     Cáritas Christi stímulat, íncitat nos ut currámus et ut sancti zeli alis acti volémus. Verus amans Deum et próximum amat; verus zelátor idem est amans, sed superióre gradu, secúndum amóris gradus, ita ut quando flagrat amóre, tanto pótius impellátur zelo. Quod si quis zelum non habet, id testimónio est in eius corde amórem et caritátem exstínctam esse. Qui zelum habet, cupit atque ómnia summa facit et enítitur ut Deus semper magis cognoscátur, amétur eíque serviátur in hac et in áltera vita, cum hic sacer amor nullum hábeat finem. Quod étiam cum próximo facit; optat atque conténdit ut omnes in his terris conténti sint atque felíces et beáti in supérna pátria; ut omnes salvi fiant; ne quis in perpétuum péreat, neque Deum offéndat, neque ullo témporis puncto in peccáto permáneat: ut in sanctis Apóstolis et in ómnibus qui spíritu apostólico agúntur, conspícimus.
     Mihimetípsi ego dico: Fílius immaculáti cordis Maríæ vir est, qui caritáte flagrat et, quacúmque transit, combúrit; qui efficáciter cupit omnibúsque ópibus curat omnes hómines igne divíni amóris accéndere. Nulla re deterrétur; gaudet privatiónibus; aggréditur labóres; ampléctitur ærúmnas; in calúmniis oblectátur, lætátur in torméntis. Nihil áliud cógitat, nisi quo modo Iesum Christum sequátur atque imitétur deprecándo, laborándo, sustinéndo, Dei glóriam et salútem animárum semper ac solúmmodo curándo.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 8; Gal 4, 19

R. Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in evangelizándis pópulis beátum Antónium Maríam epíscopum mira caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, quæ tua sunt quæréntes, eníxe in Christo lucrándis frátribus incumbámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)