Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
S. Damasi I, papæ, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
V.
Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
In illa die: confractióne confrácta est terra, contritióne contríta est terra, commotióne commóta est terra, agitatióne agitábitur terra sicut
ébrius et fluctuábit quasi tabernáculum; et gravis erit super eam iníquitas eius et córruet et non adíciet ut resúrgat. Et erit in die illa:
visitábit Dóminus super milítiam cæli in excélso et super reges terræ super terram; et congregabúntur et vinciéntur in lacu et claudéntur in
cárcere; et post multos dies visitabúntur. Et erubéscet luna et confundétur sol, quia regnávit Dóminus exercítuum in monte Sion et in Ierúsalem
et in conspéctu senum suórum glorificábitur.
Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te, confitébor nómini tuo, quóniam fecísti mirabília, cogitatiónes antíquas, fidéles, veráces. Quia posuísti
civitátem in túmulum, urbem munítam in ruínam: arx superbórum non ámplius est cívitas, in sempitérnum non reædificábitur. Super hoc glorificábit
te pópulus fortis, cívitas géntium robustárum timébit te; quia factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua, protéctio a
túrbine, umbráculum ab æstu: spíritus enim robustórum quasi imber hiemális. Sicut æstus in árida tumúltum superbórum humiliábis; sicut æstus in
umbra nubis cánticum fórtium réprimes.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Augustíni epíscopi Contra Faustum
Pópulus christiánus memórias mártyrum religiósa sollemnitáte concélebrat et ad excitándam imitatiónem et ut méritis eórum consociétur atque
oratiónibus adiuvétur, ita tamen, ut nulli mártyrum, quamvis in memóriis mártyrum, constituámus altária.
Quis enim antístitum in locis sanctórum córporum assístens altári aliquándo dixit: Offérimus tibi, Petre; aut, Paule; aut, Cypriáne? Sed, quod
offértur, offértur Deo, qui mártyres coronávit, apud memórias eórum quos coronávit, ut ex ipsórum locórum admonitióne maior afféctus exsúrgat,
ad acuéndam caritátem et in illos, quos imitári póssumus, et in illum, quo adiuvánte possímus.
Cólimus ergo mártyres eo cultu dilectiónis et societátis, quo et in hac vita colúntur sancti hómines Dei, quorum cor ad talem pro evangélica
veritáte passiónem parátum esse sentímus; sed illos tanto devótius, quanto secúrius post certámina ómnia superáta, quanto étiam fidentióre
laude prædicámus iam in vita felicióre victóres, quam in ista adhuc usque pugnántes.
At illo cultu, quæ latría dícitur, cum sit quædam próprie divinitáti débita sérvitus, nec cólimus, nec coléndum docémus, nisi unum Deum.
Cum autem ad hunc cultum pertíneat oblátio sacrifícii, unde idololatría dícitur eórum qui hoc étiam idólis éxhibent, nullo modo tale áliquid
offérimus, aut offeréndum præcípimus vel cuíquam mártyri vel cuíquam sanctæ ánimæ vel cuíquam ángelo; et quisquis in hunc errórem delábitur,
corrípitur per sanam doctrínam, sive ut corrigátur, sive ut caveátur.
étiam ipsi enim sancti, vel hómines, exhibéri sibi nolunt, quod uni Deo debéri norunt. Appáruit hoc in Paulo et Bárnaba, cum commóti miráculis,
quæ per eos facta sunt, Lycaónii tamquam diis immoláre voluérunt, conscíssis enim vestiméntis suis, confiténtes et persuadéntes se deos non esse, ista sibi fíeri vetuérunt.
Sed áliud est, quod docémus, áliud, quod sustinémus; áliud, quod præcípere iubémur, áliud, quod emendáre præcípimur et, donec emendémus, toleráre compéllimur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Præsta, quǽsumus, Dómine, ut mártyrum tuórum iúgiter mérita celebrémus, quorum éxstitit beátus Dámasus papa
cultor et amátor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)