lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 februarius 2013
Pro O.P.: B. Reginaldi de Orléans, presbyteri, memoria ad libitum


Anno circiter 1180 in dioecesi Aurelianensi [Orléans] in Gallia natus, iuris doctor declaratus, in Parisiorum Academia canones interpretatus est. Romam transiens, loca sancta invisurus, verbis S. P. Dominici captus animo, evangelicam Ordinis paupertatem eiusdemque nisum apostolicum magni faciens, sanitate mirabiliter recepta auxiliante beata Virgine Maria, habitum Ordinis, tunc ab ipsa ei ostensum, suscepit. Virtutum exemplo et ignito eloquio, Bononiæ prius dein Parisiis, plurimos iuvenes et claræ famæ viros ad Ordinem attraxit. Vitæ communitariæ sapiens exstitit ordinator fervidusque promotor, apostolico zelo pro Christi regno instaurando flagrans. Obiit Parisiis anno 1220 et sepultus est in Ecclésia S. Mariæ de Campis [N.-D. des Champs]. Cultus ab immemorabili præstitus a Pio IX die 8 iulii 1875 confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Gálatas

2, 11 – 3, 14
Iustus ex fide vivit

     Fratres: Cum venísset Cephas Antiochíam, in fáciem ei réstiti, quia reprehensíbilis erat. Prius enim quam venírent quidam ab Iacóbo, cum géntibus comedébat; cum autem veníssent, subtrahébat et segregábat se, timens eos, qui ex circumcisióne erant. Et simulatióni eius consensérunt céteri Iudǽi, ita ut et Bárnabas simul abducerétur illórum simulatióne. Sed cum vidíssem quod non recte ambulárent ad veritátem evangélii, dixi Cephæ coram ómnibus: «Si tu, cum Iudǽus sis, gentíliter et non Iudáice vivis, quómodo gentes cogis iudaizáre?». Nos natúra Iudǽi et non ex géntibus peccatóres, sciéntes autem quod non iustificátur homo ex opéribus legis nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi et non ex opéribus legis, quóniam ex opéribus legis non iustificábitur omnis caro.
     Quodsi quæréntes iustificári in Christo, invénti sumus et ipsi peccatóres, numquid Christus peccáti miníster est? Absit! Si enim, quæ destrúxi, hæc íterum ædífico, prævaricatórem me constítuo. Ego enim per legem legi mórtuus sum, ut Deo vivam. Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me. Non írritam fácio grátiam Dei; si enim per legem iustítia, ergo Christus gratis mórtuus est.
     O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit, ante quorum óculos Iesus Christus descríptus est crucifíxus? Hoc solum volo a vobis díscere: Ex opéribus legis Spíritum accepístis an ex audítu fídei? Sic stulti estis? Cum Spíritu cœpéritis, nunc carne consummámini? Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! Qui ergo tríbuit vobis Spíritum et operátur virtútes in vobis, ex opéribus legis an ex audítu fídei?
     Sicut Abraham crédidit Deo, et reputátum est ei ad iustítiam. Cognóscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt fílii Abrahæ. Próvidens autem Scriptúra quia ex fide iustíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ: «Benedicéntur in te omnes gentes». Igitur, qui ex fide sunt, benedicúntur cum fidéli Abraham. Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto sunt; scriptum est enim: «Maledíctus omnis, qui non permánserit in ómnibus, quæ scripta sunt in libro Legis, ut fáciat ea». Quóniam autem in lege nemo iustificátur apud Deum maniféstum est, quia iustus ex fide vivet; lex autem non est ex fide, sed qui fécerit ea, vivet in illis. Christus nos redémit de maledícto legis factus pro nobis maledíctum, quia scriptum est: «Maledíctus omnis, qui pendet in ligno», ut in gentes benedíctio Abrahæ fíeret in Christo Iesu, ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.

RESPONSORIUM

Gal 2, 16.21

R. Non iustificátur homo ex opéribus legis, nisi per fidem Iesu Christi. * Nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi et non ex opéribus legis.
V. Si enim per legem iustítia, ergo Christus gratis mórtuus est. * Nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi et non ex opéribus legis.

LECTIO ALTERA

E Libéllo de princípiis Ordinis Prædicatórum beáti Iordáni de Saxónia presbýteri

(Monumenta R. P. Hist., XVI, Libellus de Principis, pp. 56-58, 63-64)

Novus insurrexisse videbatur Elias

     Anno Dómini millésimo ducentésimo duodevicésimo cum Magíster Domínicus esset Romæ, magíster Regináldus, decánus sancti Aniáni Aurelianénsis, mare transitúrus illuc usque pervénit. Erat autem vir opinióne magnus, doctus sciéntia, célebris dignitáte, qui de iure canónico réxerat Parísiis annis quinque. Hic ígitur cum venísset Romam gravi infirmitáte corrípitur; ad quem Magíster Domínicus aliquótiens, ut eum visitáret advénit et exhórtans eum ad paupertátem Christi et Ordinis sui consórtium, líberum et plenum ab eo suscipiéndæ religiónis huius consénsum elícuit ita ut se voto astríngeret.
     Relevátus est ígitur ab infirmitáte sua gravi et quasi desperáto perículo, sed non sine divíni virtúte miráculi. Nam visibíliter inter æstus fébrium suárum ad eum véniens Regína cæli, Mater Misericórdiæ, Virgo María et eius óculos, nares, aures, os, umbilícum, manus pedésque quadam salutári, quam secum detúlerat, inunctióne perúngens, huiuscémodi verba subiúnxit: «Ungo pedes tuos óleo sancto ad præparatiónem Evangélii pacis». Nihilóminus étiam ei omnem huius Ordinis hábitum demonstrávit. Conféstim ergo sanátus est et sic repénte toto córpore reparátus, ut médici, qui de eius convalescéntia quasi desperáverant, visis eius sanitátis indíciis miraréntur. Hoc insígne miráculum multis usque hódie téstibus manéntibus Magíster Domínicus póstmodum publicávit. Et cum aliquándo plúribus in collatióne recitáret Parísiis, ego ipse præsens intérfui.
     Igitur magíster Regináldus sanitáte recépta, cœpit mox prædicatióni totus insístere et ignítum erat elóquium eius veheménter. Tota tunc fervébat Bonónia quia novus insurrexísse videbátur Elías. In diébus illis multos Bononiénses recépit ad Ordinem et númerus discipulórum cœpit excréscere et plures ádditi sunt ad eos.
     Venit deínde sanctæ memóriæ frater Regináldus Parísios et indefésso mentis fervóre Christum Iesum et hunc crucifíxum verbo prædicábat et ópere. Sed cito de terra sústulit eum Deus et consummátus in brevi explévit témpora multa.
     Frater Matthǽus qui ipsum in sǽculo gloriósum delicatúmque cognóverat aliquótiens velut admírans requisívit ab eo: «Estne vobis magíster tǽdium hunc hábitum assumpsísse?». At ille vultu submísso respóndit: «Nihil in hoc Ordine meréri me réputo, quia nimis in eo mihi semper complácui».

RESPONSORIUM

Cf. Eph 4, 1. 3-4

R. Obsecro vos in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, * sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.
V. Unum corpus et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beáto Regináldo presbýtero, Matre misericórdiæ auxiliánte, in via paupertátis evangélicæ incédere et álios dedúcere tribuísti, eius intercessióne, gressus nostros dírige secúndum elóquium tuum, ut viam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)