| Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
|---|---|---|---|---|---|---|
| 1 | 2 | 3 | 4 | |||
| 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
| 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
| 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
| 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | |
PER ANNUM, hebd. VIII
S. Augustini Cantuariensis, episcopi, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Andreæ Franchi, episcopi, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
V.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R.
Super mel ori meo.
LECTIO PRIOR
De libro Iob
Factum est autem, cum quadam die veníssent fílii Dei, ut starent coram Dómino, venit quoque Satan
inter eos, ut staret in conspéctu eius. Dixit Dóminus ad Satan: «Unde venis?». Qui respóndens ait:
«Circuívi terram et perambulávi eam».
Et dixit Dóminus ad Satan: «Numquid considerásti servum meum Iob quod non sit ei símilis in terra,
vir simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo et adhuc rétinens innocéntiam? Tu autem
commovísti me advérsus eum, ut afflígerem eum frustra». Cui respóndens Satan ait: «Pellem pro pelle
et cuncta, quæ habet, homo dabit pro ánima sua. Alióquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem;
et tunc vidébis si in fáciem benedícet tibi». Dixit ergo Dóminus ad Satan: «Ecce, in manu tua est;
verúmtamen ánimam illíus serva». Egréssus ígitur Satan a fácie Dómini, percússit Iob úlcere péssimo
a planta pedis usque ad vérticem eius. Qui testa sániem radébat, sedens in sterquilínio. Dixit autem
illi uxor sua: «Adhuc tu pérmanes in simplicitáte tua? Bénedic Deo et mórere». Qui ait ad illam: «Quasi
una de stultis muliéribus locúta es! Si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus?».
In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis.
Igitur, audiéntes tres amíci Iob omne malum, quod accidísset ei, venérunt sínguli de loco suo, Eliphaz
Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes. Condíxerant enim, ut páriter veniéntes visitárent
eum et consolaréntur. Cumque elevássent procul óculos suos, non cognovérunt eum et exclamántes ploravérunt;
scissísque véstibus, sparsérunt púlverem super caput suum et cælum. Et sedérunt cum eo in terra septem
diébus et septem nóctibus, et nemo loquebátur ei verbum; vidébant enim dolórem esse veheméntem.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi
Servórum, quos pópulo suo præpósuit, Dóminus speciále volens offícium demonstráre, ait: Quis, putas est fidélis dispensátor et prudens,
quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem.
Quis est iste dóminus, fratres? Christus sine dúbio, qui suis discípulis ait: Vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis, sum étenim.
Quæ est étiam huius dómini família? Nimírum illa est, quam ipse Dóminus de manu inimíci redémit et suo domínio mancipávit. Hæc autem
família sancta est Ecclésia cathólica, quæ per orbem terræ copiósa fertilitáte diffúnditur et redémptam se pretióso sui Dómini sánguine
gloriátur. Fílius enim hóminis, sicut ipse ait, non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
Ipse est étiam pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis. Grex ergo boni pastóris ipsa est família Redemptóris.
Dispensátor vero quis sit, quem opórtet esse fidélem páriter et prudéntem, Paulus nobis osténdat apóstolus, qui de se suísque sóciis loquens
ait: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.
Ne quis autem nostrum solos Apóstolos dispensatóres factos exístimet, neglectóque milítiæ spiritális offício, servus piger infidéliter
imprudentérque dormítet, ipse beátus Apóstolus, epíscopos quoque dispensatóres esse osténdens, ait: Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem.
Servi ergo patrisfamílias sumus, dispensatóres Dómini sumus, mensúram trítici, quam vobis erogémus, accépimus.
Quæ vero sit ista mensúra trítici si quærámus, ipsam quoque nobis beátus Paulus apóstolus osténdit, dicens: Unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.
Quam ergo mensúram trítici Christus núncupat, ipsam mensúram fídei Paulus appéllat, ut agnoscámus non áliud esse spiritále tríticum
quam christiánæ fídei venerábile sacraméntum. Huius trítici mensúram vobis in nómine Dómini damus, quóties, illumináti dono grátiæ spiritális,
secúndum régulam veræ fídei disputámus; et eándem trítici mensúram per domínicos dispensatóres accípitis, cum cotídie per Dei fámulos verbum veritátis audítis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beátum Andréam epíscopum in verbi tui prædicatióne et boni pastóris múnere, pietáte ac doctrína excéllere voluísti,
eius intercessióne nobis præsta ut, animóse in tuo sancto servítio certántes, copiósunr fructum inde reférre mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)