lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 iunius 2013
Pro O.P.: S. Petri de Verona, presbyteri et martyris, memoria


Saeculo xu exeunte Veronae in Italia, parentibus Manichaeorum asseclis natus, puerulus ad fidem catholicam conversus est. Adulescens, studiorum causa, Bononiam petiit et Ordinem amplexus est, praedicatione sancti Dominici — a quo habitum accepit — impulsus. Inde praedicationi dedi¬tus est praecipue apud Catharos ac, Magistro sancto Domi¬nico, evangelica regula dialogo utens, Evangelii salutis praeco et testis praeclarus effectus.
Spiritus Sancti donis mirifice suffultus, in verae fidei propagationem et defensionem impense adlaboravit, de cuius promotione in populo sollicitus, «Consociationes fidei» et « Confraternitates laudum B. V. Mariæ » instituit. Fraternitatis amator et sectator, communitariam vitam ferventer promovit, sapienter ut prior ordinavit strenueque defendit. De bono quoque spirituali Sororum valde sollicitus, illis peramanter astitit consilio et adhortatione atque ut moderator spiritus plurimum profuit.
Postremo vitæ tempore, inquisitoris officio auctus, medietate anni 1251, apostolicam missionem summa cum humanitate efficaciter implevit. Die 6 aprilis 1252 Como Mediolanum revertens haereticorum gladio occubuit « pro fidei pietate et oboedientia romanæ Ecclesiae», suprema voce symbolum Credo confitens et sanguine firmans. Unus ex sicariis, Carinus, postea Ordinem amplexus est. Die 9 martii 1253 Innocentius IV Petrum in sanctorum catalogum adscripsit et festum die 29 aprilis statuit. Post novissimam instaurationem liturgicam eius festum hodierno celebratur die translationis reliquiarum anniversario (1340).


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Adest dies célebris,
quo lumen de ténebris
exórtum emícuit.

Nam ab infidélibus
Petrus dispar móribus
ortus mundo cláruit.

Mundum mundus ábicit,
Ordini se súbicit
evangelizántium.

Fit salútis spéculum
morum et spectáculum,
vas virtútum ómnium.

Verbi semen séminat,
erróres extérminat,
Verbo pugnans fórtiter.

A profánis mánibus,
Sanctus diris íctibus
procúmbit viríliter.

Christi factus hóstia,
cæli transit óstia
cum palma martýrii.

Sempitérna gáudia
póssidet cum glória
trecenténi prǽmii.

Nobis ergo véniam
det Deus et grátiam
Petri prece sédula.

Et post hanc misériam
largiátur glóriam
per ætérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Venit hora ut omnis qui intérficit vos arbitrétur obséquium se præstáre Deo.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Venit hora ut omnis qui intérficit vos arbitrétur obséquium se præstáre Deo.

Ant. 2 Si quis mihi minístrat me sequátur, et ubi sum ego, illic et miníster meus erit.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Si quis mihi minístrat me sequátur, et ubi sum ego, illic et miníster meus erit.

Ant. 3 Ego sum via, véritas et vita: nemo venit ad Patrem nisi per me.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego sum via, véritas et vita: nemo venit ad Patrem nisi per me.

V. Glória et honóre coronásti eum, Dómine.
R. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Timótheum

3, 10 - 4, 5

Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur

     Caríssime, tu assecútus es meam doctrínam, in¬stitutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes, quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii, Lystris, quales persecutiónes sustínui; et ex ómnibus me erípuit Dóminus. Et omnes qui volunt pie vívere in Christo Iesu, persecutiónem patiéntur; mali autem hómines et seductóres profícient in peius in errórem mitténtes et errántes.
     Tu vero pérmane in his, quæ didicísti et crédita sunt tibi, sciens a quibus didíceris, et quia ab infántia Sacras Lítteras nosti, quæ te possunt instrúere ad salútem per fidem quæ est in Christo Iesu. Omnis Scriptúra divínitus inspiráta est et útilis ad docéndum, ad arguéndum, ad corrigéndum, ad erudiéndum in iustítia, ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.
     Testíficor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicatúrus est vivos ac mórtuos, per advéntum ipsíus et Regnum eius: prædica verbum, insta opportúne importúne, árgue, íncrepa, óbsecra, in omni patiéntia et doctrína. Erit enim tempus cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila in ómnibus, labóra, opus fac evangelístæ, ministérium tuum imple.

RESPONSORIUM

Mt 5, 11-12; Io 15, 21

R. Beáti estis cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint propter me. * Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
V. Hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum, quia nésciunt eum qui misit me. * Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.

LECTIO ALTERA

E Bulla canonizatiónis sancti Petri, presbýteri et mártyris

(E Bullario Sacri Ordinis Praedicatorum, Romae, 1729, pp. 228-230)

Petrus ad petram Christum digne laureandus ascendit

     Vox fusi sánguinis íntonat, ínclyti martýrii tuba clangit, terra non silet sudans aspersióne cruóris. Hæc sunt certe, certa fídei sacræ indícia. Propter quod lætáti sunt cæli; et terra in tanti perceptióne gáudii páriter exsultávit. Grandis adest matri Ecclésiæ causa lætítiæ; multa ei matéria iucunditátis advénit.
     Habet unde Dómino cánticum novum cantet, unde imménsæ laudis hymnum réferat Deo suo. Habet plebs cathólica unde plaudat levátis Altíssimo mánibus, sonóris iúbilet vócibus, et lætis ánimis iucundétur; habet christiána cóntio, unde devótas Conditóri cóncinat cantiónes. De orto síquidem fídei, nuper in mensam Regis ætérni, dulcis allátus est fructus. De vínea Ecclésiæ in régium cálicem áffluens nóviter liquor inflúxit; quóniam fecúndus palmes hostíli mucróne concísus hábuit plus humóris, quia cohǽsit préssius vivæ viti.
     De Praedicatorum Ordine flórido pródiit rosa rubens. De huius Ecclésiæ fábrica eléctus est lapis, qui pressúra et tunsióne polítus decénter supérnis ǽdibus est insértus. Unde factum est magnum in cælo gáudium, exsultántibus sanctis ómnibus, et sollemnitátem agéntibus tanti festi.
     Sane beátus Petrus de Ordine Fratrum prædicatórum, vitæ sémitam éligens tutiórem, ad divína obséquia se totáliter tránstulit, in evangélicæ institutiónis observántiam cuncta sua convértens stúdia, et univérsas dírigens actiónes, rectum ac lúcidum callem sequens, salúbrem vidélicet ipsíus Ordinis régulam, per quam regi valéret, et dírigi, duci étiam, et indúci ad sperátam réquiem post labórem. In qua útique trigínta fere annórum spátio, fide præámbula, cómite caritáte, sic præváluit et profécit, circa ipsíus máxime defensiónem fídei, pro qua totus ardébat. Et sic ipse Petrus, firmus in petra fídei, petra demum passiónis allísus, ad petram Christum digne laureándus ascéndit.
     Pro fide mortem subíre cúpiens, hoc principáliter a Dómino atténtis, et crebris supplicatiónibus postulásse probátur, quod non síneret, eum ex hac luce migráre, nisi sumpto pro illa cálice passiónis. Ipso sacrílego, percussúras in Christi minístrum géminas inculcánte, ille non querulósa voce múrmurans, sed súfferens ómnia patiénter, suum Dómino spíritum commendábat, dicens: In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum. Sýmbolum étiam cœpit dícere fídei, cuius nec in hoc artículo désiit esse præco.
     Sic granum fruménti cadens in terram, et infidélium mánibus compréssum, et mórtuum, úberem consúrgit in spicam; sic botrus in torculári calcátus, liquóris redúndat in cópiam; sic tríticum attrítum in área, in Domínicum hórreum, excússa pálea, deportátur; sic arómata pilo contúsa, odórem plénius circumfúndunt; sic regnum cælórum a violéntis percípitur; sic per fidem a sanctis regna sublímia devincúntur.

RESPONSORIUM


R. Prædicátor férvidus, fídei zelátor, * veritátis lúcidus doctor et amátor.
V. Verbo, vita prǽdicat, signis crebris émicat legis æmulátor. * Veritátis lúcidus doctor et amátor.
Vel, præsertim in cantu:
Cf. Sir 4, 33; Mt 7, 25 (Lc 6, 48)

R. Iste sanctus pro lege Dei sur certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit: * Fundátus enim erat supra firmam petram.
V. Munímine régio septus, nullátenus est ab adversáriis superátus. * Fundátus enim erat supra firmam petram.

Vel alia:

E Lítteris cuiúsdam fratris Romǽi vel Roderíci de Aténcia ad Sanctum Raimúndum de Pényafort

(Année dominicaine ou Vie des saints, bienheureux, martyrs O.P., vol. 4, Lyon 1889, pp. 901-903)

Victimæ paschali laudes vitamque immolavit

     Domínica in octáva Paschæ cum pro causa fídei oportéret ipsum fratrem Petrum Mediolánum veníre de Como, iter arrípuit sábbato præcedénti. Cumque summo mane accépta benedictióne iter arrípere vellet, súbito venit in cor eius, ut ántea Missam de resurrectióne celebráret, et cuiúsdam fratris qui secum ire debébat pédibus provolútus, ut frequénter confitéri consuéverat, sólito morósius et curátius est conféssus, ut dictus frater rétulit viva voce et, sic Missa devóte celebráta, una cum tribus frátribus iter fecit et, ut póstmodum fratres dixérunt, dum irent per totam illam viam nihil áliud fecit quam narráre devóte quorúndam mártyrum fortíssimas passiónes; qua sic longa narratióne finíta, contra morem suum cœpit alta voce cantáre «Víctimæ pascháli laudes » et statim iuvit eum frater Domínicus, futúrus sócius próximæ passiónis. Cum vero álius frater, Conrádus nómine, eúndem cantum in quinta voce cantáre cum quadam consonántia niterétur, frater Petrus ad fratrem benígne convérsus ait: « Rogo vos quod permittátis me cantáre solum et fratrem Domínicum, quia vos discordátis in cantu », et sic fratre tacénte ipsi duo alta voce totam sequéntiam cantavérunt.
     Qua finíta, iam hora prándii quendam burgum qui Meda dícitur, Mediolanénsis diœcésis, intravérunt et, ne hóspites gravaréntur, se ad prándium divisérunt: duo namque ivérunt ad unum locum, frater vero Petrus cum fratre Domínico ad quoddam monastérium declinavérunt, ubi prándium parátum inveniéntes celériter manducavérunt et, misso ad álios fratres núntio ut suum eis nuntiáret recéssum et díceret eis quod sumpto prándio sequeréntur, iter arrípuit próperans celériter ad corónam.
     Cum autem in quodam montículo a burgo per duo miliária essent longe, duo conductítii prétii, idest minístri Sátanæ latitábant, qui fratres vidéntes a longe de ipsórum nece collóquium habuérunt; sed unus illórum pœniténtia ductus, horrens tanto scéleri consentíre, ab áltero recédens versus prædíctum burgum cursu céleri properábat et habens óbvios álios duos fratres totum iníquum consílium cum lácrimis propalávit; et tunc fratres fórtiter cúrrere cœpérunt ubi fratri Petro fíerent in salútem, sed cum pervenérunt, alter miníster Sátanæ cum quodam falcástro quinque íctibus fratrem Petrum crudéliter trucidávit.
     Qui, cum ferirétur, ut sócius eius testátus est qui per dies sex póstmodum supervíxit, exémplo Salvatóris non múrmurans, non se deféndens, non fúgiens, sed constánter sústinens benígne feriénti remisit iniúriam et pro eo rogans proténsis in cælum mánibus clara voce dicéndo: In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, Christo crucifíxo et resurgénti, témpore nonis, hora sexta spíritum réddidit impollútum.

RESPONSORIUM

Cf. Io 1, 20; Eph 5, 2

R. Gáudeo plane, quia hóstia Christi éffici mérui: accusátus non negávi nomen sanctum eius, interrogátus Christum conféssus sum, * plagátus grátias ago.
V. Ego me óbtuli sacrifícium Deo in odórem suavitátis. * Plagátus grátias ago.

Vel alia:

Epístola sancti Petri mártyris ad prioríssam Sancti Petri in Campo Sancto mediolanénsi

(Ed. A. Dondaine: AFP 23, 1953, pp. 91-93)

Pennas contemplationis desiderans, pro aliis totam vitam expendit

     Lítteras tuas desiderábiles ánimo lætabúndo suscépi et ex tenóre eárum plénius intelléxi, quod de die in diem de virtúte in virtútem profíciens claustrális milítiæ bravíum meruísti. Ascendísti in montem sacrifícii: ego adhuc in valle sollicitúdinis moror et pro áliis fere totam vitam meam expéndi. Tu, pennas contemplatiónis assúmens, hæc ómnia transcéndis: me autem glútinum aliénæ sollicitúdinis ádeo inviscávit, quod voláre non possum. Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est. Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, et volábo et requiéscam? In ómnibus réquiem quæsívi, in ómnibus labórem et dolórem invéni. Non est réquies nisi in hereditáte sanctórum, de qua scriptum est; Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi. Ego autem libertátem filiórum Dei, sicut vellem et desídero, respícere non váleo, nec ad ipsam respiráre possum.
     Adiuva me in oratiónibus tuis, soror caríssima: dies mei transiérunt, iuxta verbum Iob. Per viam qua ingrédior non revértor. Non sum longe ab illa meta quæ præfíxa est omni carni; iam canos vidímus horæ finális prænúntios. Ora ígitur, soror dulcíssima, inter secretióres lácrimas tuas ibi memóriam fácias, ófferens in conspéctu Fílii Dei: scio quod multum valet deprecátio iusti assídua, et quod própria vota non óbtinent facit intercéssio aliéna.
     Elécta es, soror amantíssima, in minístram a Christo, ut ei ministério suffragéris oratiónis, ut reddas soróres tuas Dómino acceptábiles, sectatríces bonórum óperum, ipsas verbo struens et oratiónis exémplo, et depósita omni vanitáte stúdeas móribus implére ministérium, et ut Sancto sanctórum devótæ servitútis impéndas offícium, índuas sanctitátem. Sis, quæso, in divítiis recta, in loquéndo modésta, in iubéndo discréta, in auxiliándo sollícita, in consíliis fida, in responsiónibus circumspécta, ad patiéntiam prona. Exhibe te maióribus devótam, minóribus blandam, æquálibus benígnam, rígidam supérbis, benígnam humílibus, pæniténtibus misericórdem, obstinátis inflexíbilem. Quanto áltior est títulus tui offícii, tanto gloriósius tibi erit si álios súperas sanctitáte.
     Hæc te, amantíssima soror, mea exhortatióne exhortári decrévi, non ut admonitióne mea indígeas, sed ut ad palmam et bravíum animósius curras et in domo Dei et sancti Petri, cum soróribus tuis et meis caríssimis, intráre festínes ut, cum de Capítulo ad vos vénero, consolatiónem de hábitu et religióne plenam hábeam. Veniébam ad vos, sed quibúsdam novis cásibus emergéntibus veníre non possum. Sed versus Capítulum cum fratre Ulríco pergo et vos omnes Deo recomméndo donec vénero. Véniam autem cito.
     Salútat vos frater Ulrícus in Dómino et se vestris oratiónibus recomméndat.

RESPONSORIUM

Ps 93, 18-19; 2 Cor 1, 5

R. Misericórdia tua, Dómine, sustentábat me; * in multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
V. Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra. * In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut beáti Petri mártyris tui fidem cóngrua devotióne sectémur, qui pro eiúsdem fídei dilatatióne, martýrii palmam méruit obtinére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)