lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 iunius 2013
Sacratissimi Cordis Iesu, sollemnitas


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Cor, arca legem cóntinens
non servitútis véteris,
sed grátiæ, sed véniæ,
sed et misericórdiæ;

Cor, sanctuárium novi
intemerátum fœderis,
templum vetústo sánctius
velúmque scisso utílius:

Te vulnerátum cáritas
ictu paténti vóluit,
amóris invisíbilis
ut venerémur vúlnera.

Hoc sub amóris sýmbolo
passus cruénta et mýstica,
utrúmque sacrifícium
Christus sacérdos óbtulit.

Quis non amántem rédamet?
quis non redémptus díligat
et caritáte iúgiter
hærére Christo géstiat?

Iesu, tibi sit glória,
qui corde fundis grátiam,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Apud te est fons vitæ; torrénte voluptátis tuæ potábis nos.

Psalmus 35 (36)
Malitia peccatoris, Domini bonitas

Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ. (Io 8, 12)

2 Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *
      non est timor Dei ante óculos eius. –

3 Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *
      ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
4 Verba oris eius iníquitas et dolus, *
      désiit intellégere, ut bene ágeret.
5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †
      ástitit omni viæ non bonæ, *
      malítiam autem non odívit. –

6 Dómine, in cælo misericórdia tua *
      et véritas tua usque ad nubes;
7 iustítia tua sicut montes Dei, †
      iudícia tua abýssus multa: *
      hómines et iuménta salvábis, Dómine. –

8 Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *
      Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;
9 inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *
      et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
10 Quóniam apud te est fons vitæ, *
       et in lúmine tuo vidébimus lumen. –

11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *
       et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non véniat mihi pes supérbiæ, *
       et manus peccatóris non móveat me.
13 Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *
       expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Apud te est fons vitæ; torrénte voluptátis tuæ potábis nos.

Ant. 2 Dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.

Psalmus 60 (61)
Exsulis oratio

Oratio iusti æterna sperantis. (S. Hilarius)

2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, *
      inténde oratióni meæ.

3 A fínibus terræ ad te clamávi, †
      dum anxiarétur cor meum. *
      In petram inaccéssam mihi deduc me! –

4 Quia factus es spes mea, *
      turris fortitúdinis a fácie inimíci.

5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula, *
      prótegar in velaménto alárum tuárum,

6 quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, *
      dedísti hereditátem timéntium nomen tuum. –

7 Dies super dies regis adícies, *
      annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.

8 Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei; *
      misericórdia et véritas servent eum. –

9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, *
      ut reddam vota mea de die in diem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.

Ant. 3 Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.

Psalmus 97 (98)
Dominus victor in iudicio

Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium. (S. Athanasius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
      quia mirabília fecit. –

   Salvávit sibi déxtera eius, *
      et bráchium sanctum eius.
2 Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
      in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
3 Recordátus est misericórdiæ suæ *
      et veritátis suæ dómui Israel.
   Vidérunt omnes términi terræ *
      salutáre Dei nostri. –

4 Iubiláte Deo, omnis terra, *
      erúmpite, exsultáte et psállite.
5 Psállite Dómino in cíthara, *
      in cíthara et voce psalmi;
6 in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
      iubiláte in conspéctu regis Dómini. –

7 Sonet mare et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
8 Flúmina plaudent manu, †
      simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
9     quóniam venit iudicáre terram.
   Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
      et pópulos in æquitáte.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.

V. Memor ero óperum Dómini.
R. Memor ero ab inítio mirabílium suórum.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

8, 28-39

Caritas Dei in Christo manifestatur

     Fratres: Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.
     Quid ergo dicémus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donábit? Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus, qui iustíficat? Quis est qui condémnet? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis?
     Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio an angústia an persecútio an fames an núditas an perículum an gládius? Sicut scriptum est:
«Propter te mortificámur tota die, æstimáti sumus ut oves occisiónis».
     Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quǽlibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro.

RESPONSORIUM

Eph 2, 4. 5. 7

R. Cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Deus Christo, * Propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos.
V. Ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ. * Propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos.

LECTIO ALTERA

Ex Opéribus sancti Bonaventúræ epíscopi

(Opusculum 3, Lignum vitae, 29-30. 47: Opera omnia 8, 79)

Apud te est fons vitæ

     Consídera et tu, homo redémpte, quis, quantus et qualis est hic, qui pro te pendet in cruce, cuius mors vivíficat mórtuos, cuiúsque tránsitum et cælum luget et terra, et lápides duri scindúntur.
     Porro ut de látere Christi dormiéntis in cruce formarétur Ecclésia, et Scriptúra implerétur quæ dicit: Vidébunt in quem transfixérunt, divína est ordinatióne indúltum, ut unus mílitum láncea latus sacrum illud aperiéndo perfóderet, quátenus sánguine cum aqua manánte, prétium effunderétur nostræ salútis, quod a fonte, scílicet cordis arcáno, profúsum, vim daret sacraméntis Ecclésiæ ad vitam grátiæ conferéndam, essétque iam in Christo vivéntibus póculum fontis vivi saliéntis in vitam ætérnam..
     Surge ígitur, ámica Christi, esto sicut colúmba nidíficans in summo ore foráminis, ibi ut passer invéniens domum, vigiláre non cesses, ibi tamquam turtur casti amóris pullos abscónde, ibi os appóne, ut háurias aquas de fóntibus Salvatóris. Hic enim est fons egrédiens de médio paradísi, qui in quáttuor divísus cápita et in corda devóta diffúsus, fecúndat et írrigat univérsam terram.
     Ad hunc fontem vitæ et lúminis curre, cum desidério vivo, quæcúmque es, ánima Deo devóta, et cordis íntima vi ad eum clama: «O ineffábilis decor Dei excélsi et puríssima cláritas lucis ætérnæ, vita omnem vitam vivíficans, lux omne lumen illúminans et consérvans in splendóre perpétuo multifórmia lúmina fulgéntia, ante thronum divinitátis tuæ a primǽvo dilúculo!
     O ætérnum et inaccessíbile, clarum et dulce proflúvium fontis abscónditi ab óculis ómnium mortálium, cuius profúndum sine fundo, cuius altum sine término, cuius amplitúdo incircumscriptíbilis, et cuius púritas imperturbábilis.
     Ex quo flúvius procédit, qui lætíficat civitátem Dei, ut in voce exsultatiónis et confessiónis decantémus tibi cántica laudis, experiéntia teste probántes, quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen»..

RESPONSORIUM

Ps 102 (103), 2. 4; 34 (33), 9

Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius, * Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
V. Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus. * Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)