Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ. (Io 8, 12)
2 Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *
non est timor Dei ante óculos eius. –
3 Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *
ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
4 Verba oris eius iníquitas et dolus, *
désiit intellégere, ut bene ágeret.
5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †
ástitit omni viæ non bonæ, *
malítiam autem non odívit. –
6 Dómine, in cælo misericórdia tua *
et véritas tua usque ad nubes;
7 iustítia tua sicut montes Dei, †
iudícia tua abýssus multa: *
hómines et iuménta salvábis, Dómine. –
8 Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *
Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;
9 inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *
et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
10 Quóniam apud te est fons vitæ, *
et in lúmine tuo vidébimus lumen. –
11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *
et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non véniat mihi pes supérbiæ, *
et manus peccatóris non móveat me.
13 Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *
expúlsi sunt, nec potuérunt stare.