lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 iunius 2013
In memoria S. Mariæ in sab., memoria ad libitum


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Vel:

O virgo mater, fília
tui beáta Fílii,
sublímis et humíllima
præ creatúris ómnibus,

Divíni tui consílii
fixus ab ævo términus,
tu decus et fastígium
natúræ nostræ máximum:

Quam sic prompsísti nóbilem,
ut summus eius cónditor
in ipsa per te fíeret
arte miránda cónditus.

In útero virgíneo
amor revíxit ígneus,
cuius calóre gérminant
flores in terra cǽlici.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.

Vel hymnus María, ut ad I Vesperas de Communi:

María, quæ mortálium
preces amánter éxcipis,
rogámus ecce súpplices,
nobis adésto pérpetim.

Adésto, si nos críminum
caténa stringit hórrida;
cito resólve cómpedes
quæ corda culpis ílligant.

Succúrre, si nos sǽculi
fallax imágo péllicit,
ne mens salútis trámitem,
oblíta cæli, déserat.

Succúrre, si vel córpori
advérsa sors impéndeat;
fac sint quiéta témpora,
ætérnitas dum lúceat.

Tuis et esto fíliis
tutéla mortis témpore,
ut, te iuvánte, cónsequi
perénne detur prǽmium.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V. Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R. Iudícia tua abýssus multa.

LECTIO PRIOR

De libro Iúdicum

16, 4-6.16-31
Perfidia Dalilæ et mors Samsonis

    In diébus illis: Amávit Samson mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec et vocabátur Dálila. Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum atque dixérunt: «Décipe eum et disce ab illo in quo tantam hábeat fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus et vinctum humiliáre; quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille centum argénteos».
     Locúta est ergo Dálila ad Samson: «Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit, quo ligátus humiliéris».
     Cumque molésta ei esset et per multos dies iúgiter eum urgéret, defécit ánima eius et ad mortem usque lassáta est. Tunc apériens ei totum cor suum dixit ad eam: «Novácula numquam ascéndit super caput meum, quia Nazarǽus consecrátus Deo sum de útero matris meæ; si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam eróque ut céteri hómines».
     Videns illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum atque mandávit: «Ascéndite adhuc semel, quia nunc mihi apéruit totum cor suum». Qui ascendérunt, assúmpta pecúnia, quam promíserant. At illa dormíre eum fecit super génua sua vocavítque tonsórem et fecit rádere septem crines eius et cœpit humiliáre eum: statim enim ab eo fortitúdo discéssit. Dixítque: «Philístim super te, Samson!». Qui de somno consúrgens dixit in ánimo suo: «Egrédiar, sicut ante feci, et me excútiam», nésciens quod Dóminus recessísset ab eo. Quem cum apprehendíssent Philísthim, statim eruérunt óculos eius et duxérunt Gazam vinctum duábus caténis ǽneis et clausum in cárcere mólere fecérunt.
     Iámque capílli eius renásci cœperant, postquam rasi sunt. Príncipes autem Philisthinórum convenérunt in unum, ut immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo et epularéntur dicéntes: «Trádidit deus noster in manus nostras inimícum nostrum Samson».
     Quem étiam pópulus videns laudábat deum suum eadémque dicébat: «Trádidit deus noster in manus nostras adversárium nostrum, qui vastávit terram nostram et occídit plúrimos nostrum».
     Cum enim iam hilarióres essent, postulavérunt, ut vocarétur Samson et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat ante eos; fecerúntque eum stare inter duas colúmnas. Qui dixit púero tenénti manum suam: «Dimítte me, ut tangam colúmnas, quibus ímminet domus, et reclíner super eas et páululum requiéscam». Domus autem plena erat virórum ac mulíerum; et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto círciter tria mília utriúsque sexus spectábant ludéntem Samson. At ille invocávit Dóminum dicens: «Dómine Deus, meménto mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitúdinem prístinam, Deus, ut ulcíscar me de Philísthim saltem pro uno duórum lúminum meórum!». Et tangens ambas colúmnas médias, quibus innitebátur domus, obnixúsque contra álteram eárum déxtera et contra álteram læva ait: «Moriátur ánima mea cum Philístim!». Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes et céteram multitúdinem, quæ ibi erat; multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat. Descendéntes autem fratres eius et univérsa cognátio tulérunt corpus eius et sepeliérunt inter Sáraa et Esthaol in sepúlcro patris sui Mánue; iudicavítque Israel vigínti annis.

RESPONSORIUM

Ps 42 (43), 1a; 30 (31), 4a; Iudic 16, 28b

R. Iúdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta, * Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu.
V. Meménto mei et redde mihi fortitúdinem prístinam. * Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Procli Constantinopolitáni epíscopi

(De nativitate Domini, 1-2: PG 65, 843-846)

Amator hominis factus est homo, natus de Virgine

     Læténtur cæli désuper, et nubes dépluant iustítiam, quia misértus est Dóminus pópuli sui. Læténtur cæli désuper, quia cum ipsi ab inítio crearéntur, Adam páriter a Creatóre de vírgine terra formátus fuit, Deíque amícus et familiáris appáruit. Læténtur cæli désuper, quia nunc per Dómini nostri in carne dispensatiónem sanctificáta terra est, atque humánum genus de idololatríæ sacrifíciis liberátum fuit. Nubes autem dépluant iustítiam, quia hódie Evæ error ablátus fuit et condonátus per Vírginis Maríæ puritátem, perque Deum simul et hóminem ex ipsa natum. Hódie Adam, post véterem damnatiónem, ex horrénda illa noctis senténtia liberátus fuit.
     Natus est ígitur ex Vírgine Christus, a qua carnem per œconomíæ ratiónem sumpsit, ut ipsi est líbitum: Verbum caro factum est, et habitávit in nobis; atque idcírco Virgo Dei mater evásit. Iam vero Virgo, mater est, quia Verbum incarnátum sine sémine édidit; sic tamen ut virginitátem retíneat, propter mirábilem illíus, qui sic vóluit, nativitátem. Ipsa mater est secúndum substántiam natúræ humánæ divíni Verbi, quod in ipsa incarnátum est, et appáruit, atque unítum est, iuxta sapiéntiam ac voluntátem eius qui prodígia operátur. Ex ipsis Christus in carne, ut ait Paulus beátus.
     Etenim ipse fuit, qualis nunc est, qualísque erit et permanébit; homo tamen nostri grátia factus est; amátor hóminis factus est homo, id quod ántea non erat; sed homo factus est, Deus simul manens absque ulla immutatióne. Factus est ígitur símilis mihi propter me, factus est quod non erat, rétinens tamen id quod fúerat. Dénique factus est homo, ut próprias effíciens passiónes nostras, idóneos nos adoptióni in fílios reddat, concedátque illud regnum, cuius útinam nos dignos effíciat grátia et misericórdia Dómini Iesu Christi, cui cum Patre et Spíritu Sancto glória est, honor et potéstas, nunc et omni témpore et per sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Cf. Ps 72 (71),6.19; Ap 21,3

R.Descéndet sicut plúvia in vellus; * Et replébitur maiestáte Dei omnis terra.
V. Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus. * Et replébitur maiestáte Dei omnis terra.

Vel:

Ex Sermónibus beáti Guerríci abbátis

(Sermo 1 in Assumptione beatae Mariae: PL 185,187-189)

Maria, mater Christi et mater christianorum

     Unum María génuit qui, sicut únicus est Patri in cælis, ita únicus est matri in terris. Ipsa tamen única virgo mater, quæ se Patris únicum genuísse gloriátur, eúndem únicum suum in ómnibus membris eius ampléctitur; omniúmque in quibus Christum suum formátum agnóscit vel formári cognóscit matrem se vocári non confúnditur.
     Eva vetus illa, non tam mater quam novérca, quæ fíliis ante propinávit præiudícium mortis quam inítium lucis. Dicta est quidem mater cunctórum vivéntium; sed invénta est vérius interféctrix vivéntium, seu génetrix moriéntium, cum suum generáre nihil áliud sit quam mortem ingeneráre. Et quia illa non pótuit fidéliter interpretári nomen suum, ista implévit mystérium, quæ et ipsa, sicut Ecclésia cuius forma est, mater est ómnium ad vitam renascéntium. Mater síquidem est vitæ qua vivunt univérsi, quam dum ex se génuit, nimírum omnes, qui ex ea victúri sunt, quodámmodo regenerávit.
     Porro beáta mater illa Christi, quia se matrem christianórum cognóscit ratióne mystérii, cura quoque se matrem eis præstat et afféctu pietátis. Neque enim durátur ad fílios quasi non sint sui, cuius víscera semel quidem feta, sed numquam éffeta, numquam désinunt fructum parturíre pietátis.
     Si servus Christi filíolos suos íterum atque íterum párturit cura et desidério pietátis, donec formétur in eis Christus, quanto magis ipsa mater Christi? Et Paulus quidem génuit eos, verbum veritátis quo regeneráti sunt prædicándo; María autem longe divínius atque sánctius Verbum ipsum generándo. Laudo quidem in Paulo prædicatiónis ministérium; sed plus miror ac véneror in María generatiónis mystérium.
     Vide autem si non et fílii matrem vidéntur agnóscere, dictánte útique ipsis véluti quadam naturáli pietáte fídei, ut ad invocatiónem nóminis eius primo vel máxime refúgiant in ómnibus necessitátibus et perículis tamquam párvuli ad sinum matris. Unde nimírum de his fíliis puto non absúrde intéllegi quod per Prophétam promíssum est ei: Habitábunt in te fílii tui; salvo dumtáxat intelléctu quo de Ecclésia hæc prophetía principáliter accípitur.
     Et nunc síquidem habitámus in adiutório matris Altíssimi, in protectióne ipsíus commorámur tamquam sub umbra alárum eius, et póstmodum in consórtio glóriæ ipsíus tamquam in sinu ipsíus confovébimur. Tunc erit vox una lætántium et aggratulántium matri: Sicut lætántium ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génetrix.

RESPONSORIUM

Mt 1, 20. 21; Mic 5, 4-5

R. Quod in María natum est, de Spíritu Sancto est; páriet autem Fílium; * Ipse salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
V. Magnus erit usque ad términos terræ, et erit iste pax. * Ipse salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Vel:

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(De coemeterio et de cruce, 2: PG 49,396)

Adam et Christus, Eva et Maria

     Vidísti mirándam victóriam? vidísti crucis præclára facínora? Dicam tibi quiddam adhuc mirabílius? disce modum victóriæ, et tunc magis obstupésces. Per quæ enim diábolus vícerat, per éadem Christus eúndem devícit, et accéptis quibus usus fúerat armis, eum debellávit; et quómodo, audi.
     Virgo, lignum et mors cladis nostræ fuérunt sýmbola. Virgo erat Eva: necdum enim virum cognóverat; lignum erat arbor, mors mulcta Adámi. At ecce íterum Virgo et lignum et mors, illa cladis sýmbola, ipsíus victóriæ sýmbola facta sunt. Nam loco Evæ est María; loco ligni sciéntiæ boni et mali, lignum crucis; loco mortis Adámi, mors Christi.
     Vides eum, per quæ vicit, per éadem et victum esse? Circa árborem prostrávit diábolus Adámum, circa árborem debellávit Christus diábolum. Et illud quidem lignum mittébat ad ínferos; at hoc étiam illos, qui iam eo descénderant, revocábat. Iterum lignórum álterum hóminem iam captum nudúmque occultávit; at hoc victórem nudum in alto ómnibus osténdit. Et illa quidem mors eos, qui post ipsam nati sunt, condemnávit; at ista mors étiam illos qui nati fúerant ante ipsam, resuscitávit. Quis loquétur poténtias Dómini? A morte immortáles facti sumus: hæc sunt crucis præclára facínora.
     Intellexísti victóriam? intellexísti modum victóriæ? disce nunc, quómodo et sine labóre et sudóre nostro victória hæc fúerit parta. Nos arma non cruentávimus, non stétimus in ácie, non accépimus vúlnera neque vídimus bellum, et tamen victóriam obtinúimus; certámen Dómini fuit, coróna nostra. Cum ergo et nostra sit victória, mílites imitémur, lætísque vócibus victóriæ laudes et cármina hódie decantémus; dicámus, Dóminum laudántes: Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? ubi stímulus tuus, inférne?
     Hæc ómnia præcláre facta crux nobis péperit: crux tropǽum contra dǽmones eréctum, gládius contra peccátum, gládius quo serpéntem confódit Christus; crux Patris volúntas, Unigéniti glória, Spíritus exsultátio, angelórum decus, Ecclésiæ secúritas, gloriátio Pauli, sanctórum murus, totíus orbis lumen.

RESPONSORIUM


R. Ad nutum Dómini nostrum ditántis honórem, * sicut spina rosam, génuit sic Eva Maríam.
V. Ut vítium virtus operíret, grátia culpam. * Sicut spina rosam, génuit sic Eva Maríam.
Vel:

Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia

(Nn. 63-65)

Maria typum Ecclesiæ præbet

     Beáta Virgo divínæ maternitátis dono et múnere, quo cum Fílio redemptóre unítur, suísque singuláribus grátiis et munéribus, étiam cum Ecclésia íntime coniúngitur; Deípara est Ecclésiæ typus, ut iam docébat sanctus Ambrósius, in órdine scílicet fídei, caritátis et perféctæ cum Christo uniónis.
     In mystério enim Ecclésiæ, quæ et ipsa iure mater vocátur et virgo, beáta Virgo María præcéssit, eminénter et singuláriter tum vírginis tum matris exémplar præbens. Credens enim et obœdiens, ipsum Fílium Patris in terris génuit, et quidem viri néscia, Spíritu Sancto obumbráta, tamquam nova Eva, non serpénti antíquo, sed Dei núntio præstans fidem, nullo dúbio adulterátam. Fílium autem péperit, quem Deus pósuit primogénitum in multis frátribus, fidélibus nempe, ad quos gignéndos et educándos matérno amóre cooperátur.
     Iamvéro Ecclésia, eius arcánam sanctitátem contémplans et caritátem ímitans, voluntatémque Patris fidéliter adímplens, per verbum Dei fidéliter suscéptum et ipsa fit mater; prædicatióne enim ac baptísmo fílios, de Spíritu Sancto concéptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortálem génerat. Et ipsa est virgo, quæ fidem Sponso datam íntegre et pure custódit, et ímitans Dómini sui matrem, virtúte Spíritus Sancti, virgináliter servat íntegram fidem, sólidam spem, sincéram caritátem.
     Dum autem Ecclésia in beatíssima Vírgine ad perfectiónem iam pertíngit, qua sine mácula et ruga exsístit, christifidéles adhuc nitúntur, ut devincéntes peccátum in sanctitáte crescant; ideóque óculos suos ad Maríam attóllunt, quæ toti electórum communitáti tamquam exémplar virtútum præfúlget. Ecclésia de ea pie recógitans eámque in lúmine Verbi hóminis facti contémplans, in summum incarnatiónis mystérium venerabúnda penítius intrat, Sponsóque suo magis magísque conformátur.
     María enim, quæ, in históriam salútis íntime ingréssa, máxima fídei plácita in se quodámmodo unit et revérberat, dum prædicátur et cólitur, ad Fílium suum eiúsque sacrifícium atque ad amórem Patris credéntes ádvocat. Ecclésia vero, glóriam Christi prósequens, præcélso suo typo simílior effícitur, contínuo progrédiens in fide, spe et caritáte, ac divínam voluntátem in ómnibus quǽrens et óbsequens.
     Unde étiam in ópere suo apostólico Ecclésia ad eam mérito réspicit, quæ génuit Christum, ídeo de Spíritu Sancto concéptum et de Vírgine natum, ut per Ecclésiam in córdibus quoque fidélium nascátur et crescat. Quæ Virgo in sua vita exémplum éxstitit matérni illíus afféctus, quo cuncti, in missióne apostólica Ecclésiæ cooperántes, ad regenerándos hómines animéntur opórtet.

RESPONSORIUM

_

R. Per Vírginem Maríam salus mundi credéntibus appáruit, * cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.
V. Beatíssimæ Vírginis Maríæ commemoratiónem devotíssime celebrémus, * cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.

ORATIO

Orémus:
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére, et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
2
Famulórum tuórum, quǽsumus, Dómine, delíctis ignósce, ut, qui tibi placére de áctibus nostris non valémus, Genetrícis Fílii tui Dómini nostri intercessióne salvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
3
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui sanctæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
4
Adiuvet nos, quǽsumus, Dómine, beátæ Maríæ semper Vírginis intercéssio veneránda, et a cunctis perículis absolútos in tua fáciat pace gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
5
Sanctíssimæ venerántibus Vírginis Maríæ memóriam gloriósam, ipsíus nobis, quǽsumus, Dómine, intercessióne concéde, ut de plenitúdine grátiæ tuæ nos quoque mereámur accípere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
6
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut fidéles tui, qui sub sanctíssimæ Vírginis Maríæ patrocínio lætántur, eius pia intercessióne a cunctis malis liberéntur in terris, et ad gáudia ætérna perveníre mereántur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)