lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 iunius 2013
S. Iosephmariæ Escrivá de Balaguer, presbyteri et fundatoris, memoria ad libitum


Barbastri (in Hispania) natus anno 1902, sacerdotio initiatus est anno 1925. Die 2 octobris anni 1928 Opus Dei fundavit eoque novam in Ecclésia aperuit viam qua viri et mulieres cuiuslibet condicionis plene viverent vocationem christianam suas navitates in mundo sanctificantes: Opus Dei anno 1982 in Prælaturam personalem erectum est. prædicatione atque scriptis plurimum contulit ad fideles laicos conscios reddendos peculiaris ipsorum missionis ecclesialis. Mortuus est Romæ die 26 iunii anni 1975.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ipse magíster, rector, almus pater,
dux, pastor doctus fuit et sacérdos,
cui tu, Christe, fúlgidum donásti
péctoris visum:

Dei a viris feminísque adiútus,
culmen in mundi crucem ad altándam
Christus triúmphans et sic ad seípsum
ómnia trahens.

Fac nos, ab ævo iúgiter vocátos,
iam ante mundi constitutiónem,
álteros Christos, sal, ferméntum, lumen,
cómpitis orbis:

Sal, quod præsérvet a corruptióne,
lumen, humána péctora collústrans,
vivum ferméntum, ferens Panem Vivum
omni labóri.

Glóriæ summum decus atque laudis,
sit soli Tibi, Déitas perénnis,
Pater et Fili, Spíritu cum Almo,
nunc et in ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro primo Samuélis

19, 8–10; 20, 1-17
De amicitia inter David et Ionatham

     In diébus illis: Motum est rursum bellum, et egréssus David pugnávit advérsum Philísthim percussítque eos plaga magna; et fugérunt a fácie eius. Et factus est spíritus Dómini malus in Saul; sedébat autem in domo sua et tenébat lánceam, porro David psallébat in manu sua. Nisúsque est Saul confígere láncea David in paríete; et declinávit David a fácie Saul, láncea autem, casso vúlnere, perláta est in paríetem. Et David fugit et salvátus est nocte illa.
     Fugit autem David de Náioth, quæ est in Rama, veniénsque locútus est coram Iónathan: «Quid feci? Quæ est iníquitas mea et quod peccátum meum in patrem tuum, quia quærit ánimam meam?». Qui dixit ei: «Absit, non moriéris; neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicáverit mihi: hoc ergo celávit me pater meus tantúmmodo? Nequáquam erit istud». Et rursum respóndit David et ait: «Scit profécto pater tuus, quia invéni grátiam in óculis tuis, et dixit: “Nésciat hoc Iónathan, ne forte tristétur”. Quinímmo vivit Dóminus et vivit ánima tua quia uno tantum gradu ego morsque divídimur».
     Et ait Iónathan ad David: «Quid desíderat ánima tua, ut fáciam tibi?». Dixit autem David ad Iónathan: «Ecce neoménia est crástino, et ego ex more sedére sóleo iuxta regem ad vescéndum; dimítte ergo me, ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ. Si requisíerit me pater tuus, respondébis eis: “Rogávit me David, ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ ánnuæ ibi sunt univérsis contribúlibus eius”. Si díxerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fúerit irátus, scito quia malum decrétum est ab eo. Fac ergo misericórdiam in servum tuum, quia fœdus Dómini me fámulum tuum tecum iníre fecísti; si autem est in me áliqua iníquitas, tu me intérfice et ad patrem tuum ne introdúcas me». Et ait Iónathan: «Absit hoc a te; neque enim fíeri potest ut, si certo cognóvero malum decrétum esse a patre meo contra te, non annúntiem tibi». Respondítque David ad Iónathan: «Quis nuntiábit mihi, si quid forte respónderit tibi pater tuus dure?».
     Et ait Iónathan ad David: «Veni, egrediámur foras in agrum». Cumque exíssent ambo in agrum, ait Iónathan ad David: «Vivit Dóminus Deus Israel, investigábo senténtiam patris mei hoc fere témpore cras vel peréndie; et si áliquid boni fúerit super David, et non statim míserim ad te et notum tibi fécerim, hæc fáciat Dóminus in Iónathan et hæc áugeat! Si autem perseveráverit patris mei malítia advérsum te, hoc quoque notum fáciam tibi et dimíttam te, ut vadas in pace. Et sit Dóminus tecum, sicut fuit cum patre meo. Et, si víxero, fácies mihi misericórdiam Dómini; si vero mórtuus fuéro, non aúferas misericórdiam tuam a domo mea usque in sempitérnum; quando eradicáverit Dóminus inimícos David unumquémque de terra». Pépigit ergo fœdus Iónathan cum domo David dicens: «Requírat Dóminus de manu inimicórum David!». Et áddidit Iónathan ut fáceret David iuráre per dilectiónem suam erga illum; sicut ánimam enim suam, ita diligébat eum.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 17, 17; 1 Io 4, 7b

R. Omni témpore díligit qui amícus est. * Et frater in angústiis comprobátur.
V. Omnis qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. * Et frater in angústiis comprobátur.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Iosephmaríæ Escrivá de Balaguer presbýteri

(Ex Homilia Hacia la santidad, Ed. Palabra, Matriti, 1973, pp. 7-9, 12-13, 20-21, 23-24, 32-33, 40-41, 52)

Vitam degens vere contemplativam medio in mundo

     Nos pénitus commótos et cor nostrum veheméntius pulsáre sentímus, cum diligénter atténdimus ad Sanctum Paulum clamántem: Hæc est volúntas Dei, sanctificátio vestra. Hódie hæc verba recólere íterum mihi ipsi propóno, atque vobis et ómnibus homínibus cúpio in memóriam redígere hanc esse voluntátem Dei, ut scílicet sancti simus. Vitæ sánctitas prorsus necessária est ad pacem ánimis afferéndam, quæ vera pax sit, ad terram transformándam, et ad Dóminum Deum nostrum in mundo Eúmque per res huius mundi quæréndum. Omnes ad sanctitátem vocántur, et Dóminus ab unoquóque nostrum amórem expóstulat: a iúvene scílicet et a sene, a cœlibe et a nupto, a sano et ab ægróto, a docto et ab indócto, quemcúmque hi labórem exércent, ubicúmque versántur. Unica via est, qua cum Deo intimitáte et fidúcia in dies magis coniungámur: nempe precatióne Deum frequénter cólere, cólloqui cum Ipso, ex imo corde in Eum amórem nostrum significáre.
     In primis áliqua prex iaculatória, ália dein, deínde ália... donec talis ánimi fervor impar vidétur, quia verba paupertáte labórant... et tunc intímitas divína succédit, cordis óculi in Deo defigúntur, nulla interiécta mora, ánimo numquam defatigáto. Tunc velut in captivitáte vívimus, quasi in vínculis deténti. Dum máxima, qua póssumus, perfectióne nostræ condiciónis nostríque labóris offícia persólvimus, prout sinunt erróres et deféctus nostri, ánimus fúgere pércupit. Ad Deum nos vértimus, quemádmodum ferrum vi magnétis attráhitur. Incípimus Iesum modo efficacióre dilígere, dulci amóris pálpito.
     Esse tamen cum Christo — quod numquam est obliviscéndum — absque ulla dubitatióne impórtat eius Crucem nancísci. Si nos in Dei manus trádimus, frequénter áccidit, ut Ipse sinat nos gustáre dolórem, solitúdinem, res advérsas, calúmnias, diffamatiónes, derísum, intus et foris; vult enim ad imáginem et similitúdinem suam nos conformári, et étiam permíttit ut álii nos deméntes vocent et stultos exístiment. Si re vera humanitátem sanctíssimam Dómini nostri admirábimur et amábimus, tunc nos síngula eius vúlnera discernémus. Et inter hæc passívæ purificatiónis témpora, acérba quidem et fórtia, dúlcium simúlque trístium lacrimárum plena, quas celáre conábimur, nos necessitátem sentiémus abscondéndi nos ipsos in síngulis illis sanctíssimis vulnéribus, ut purificémur, ut illo redemptóre sánguine perfruámur, ut corroborémur.
     Tunc cor necessitátem advértit distinguéndi Persónas Divínas eásque síngulas adorándi. Et hæc est nova quodámmodo invéntio, quam ánimus asséquitur in vitæ supernaturális itínere. Et ídeo amánter conversátur cum Patre, cum Fílio, cum Spíritu Sancto; et libénter se submíttit actióni Parácliti vivificántis, qui nobis datur absque ullo mérito nostro. Tunc verba desunt, lingua dícere quæ sentímus non valet. Quiéscit iam et intelléctus. Non ratiocinátur mens: intuétur tantum! Et ánimus dénuo in cánticum novum erúmpit, quia se sentit et scit a Deo mútuo redamári, quólibet diéi moménto.
     In hac donatióne, zelus apostólicus incénditur et in dies magis augéscit, itémque inter álios huiúsmodi desidérium propagátur, quia bonum est diffusívum sui. Fíeri non potest, ut nostra húmilis natúra, tam Deo próxima, desidério non árdeat gáudii et pacis gérmina per mundum univérsum seminándi, ómnia irrorándi aquis redemptrícibus quæ ab apérto Christi látere prófluunt, atque offícia ómnia ex amóre incipiéndi et absolvéndi.
     Prótegat nos Virgo Beatíssima, Mater Dei et Mater nostra, ut unusquísque nostrum in plenitúdine fídei per Spíritus Sancti dona et vitam contemplatívam, Ecclésiæ inservíre possit. .

RESPONSORIUM

_

R. Deus elégit nos in Christo ante mundi constitutiónem, * ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu eius in caritáte.
V. Christus passus est pro vobis, vobis relínquens exémplum ut sequámini vestígia eius. * Ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu eius in caritáte.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sanctum Iosephmaríam, presbýterum, universális vocatiónis ad sanctitátem et ad apostolátum in Ecclésia præcónem effecísti, eius intercessióne et exémplo concéde, ut, per cotidiánum labórem Iesu Fílio tuo configurémur et redemptiónis óperi ardénti amóre serviámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)