lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 iulius 2013
S. Mariæ Goretti, virginis et martyris, memoria ad libitum


Nata est Corinaldi in Italia anno 1890 ex paupere familia. Prope Neptunum pueritiam transegit asperam, matrem adiuvans in re domestica; piam indolem cum haberet, in oratione assidua erat. Anno 1902, ad castitatem tutandam contra aggressorem, mori maluit quam fœdari et pugionis ictibus confossa est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.

Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.

Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.

Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

11, 1-17.26-27
De peccato David

     Factum est verténte anno, eo témpore, quo solent reges ad bella procédere, misit David Ioab et servos suos cum eo et univérsum Israel, et vastavérunt fílios Ammon et obsedérunt Rabba; David autem remánsit in Ierúsalem.
     Et factum est véspere, ut súrgeret David de strato suo et deambuláret in solário domus régiæ. Vidítque de solário mulíerem se lavántem; erat autem múlier pulchra valde. Misit ergo rex et requisívit quæ esset múlier; nuntiatúmque ei est quod ipsa esset Bethsabée fília Elíam uxor Uríæ Hetthǽi. Missis ítaque David núntiis, tulit eam; quæ cum ingréssa esset ad illum, dormívit cum ea, quæ se sanctificáverat ab immundítia sua. Et revérsa est domum suam; cum autem concepísset, mittens nuntiávit David et ait: «Concépi».
     Misit autem David ad Ioab dicens: «Mitte ad me Uríam Hetthǽum». Misítque Ioab Uríam ad David, et venit Urías ad David. Quæsivítque David quam recte ágeret Ioab et pópulus, et quómodo administrarétur bellum; et dixit David ad Uríam: «Descénde in domum tuam et lava pedes tuos». Et egréssus est Urías de domo regis; secutúsque est eum cibus régius. Dormívit autem Urías ante portam domus régiæ cum áliis servis dómini sui et non descéndit ad domum suam.
     Nuntiatúmque est David a dicéntibus: «Non ivit Urías ad domum suam». Et ait David ad Uríam: «Numquid non de via venísti? Quare non descendísti ad domum tuam?». Et ait Urías ad David: «Arca et Israel et Iuda hábitant in papiliónibus, et dóminus meus Ioab et servi dómini mei super fáciem terræ manent; et ego ingrédiar domum meam, ut cómedam et bibam et dórmiam cum uxóre mea? Per salútem tuam et per salútem ánimæ tuæ, non fáciam rem hanc!». Ait ergo David ad Uríam: «Mane hic étiam hódie, et cras dimíttam te». Mansit Urías in Ierúsalem die illa et áltera. Vocávit enim eum David, ut coméderet coram se et bíberet, et inebriávit eum. Qui egréssus véspere dormívit in strato suo cum servis dómini sui et in domum suam non descéndit.
     Factum est ergo mane, et scripsit David epístulam ad Ioab misítque per manum Uríæ scribens in epístula: «Pónite Uríam in prima ácie, ubi fortíssimum est prœlium, et recédite ab eo, ut percússus intéreat». Igitur cum Ioab obsidéret urbem, pósuit Uríam in loco, quo sciébat viros esse fortíssimos. Egressíque viri de civitáte bellábant advérsum Ioab; et cecidérunt de pópulo, de servis David, et mórtuus est étiam Urías Hetthǽus.
     Audívit autem uxor Uríæ quod mórtuus esset Urías vir suus et planxit eum. Transactóque luctu, misit David et introdúxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperítque ei fílium. Et displícuit, quod fécerat David, coram Dómino.

RESPONSORIUM

2 Sam 12, 9; Ex 20, 2. 13. 14

R. Uríam Hetthǽum percussísti gládio et uxórem illíus accepísti in uxórem tibi. * Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu eius?
V. Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti. Non occídes, non mœcháberis. * Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu eius?

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Pii papæ Duodécimi in canonizatióne sanctæ Maríæ Gorétti hábita

(AAS 42 [1959], 581-582)

Non timebo mala, quia tu mecum es

     Acérrimum certámen, ut omnes norunt, inérmis hæc virgo ággredi débuit; túrbida ac cæca procélla advérsus eam ex improvíso erúpit, eiúsque angélicum candórem maculáre ac violáre conténdit. At cum in gravíssimo illo discrímine verterétur, hæc póterat verba áurei libélli «De imitatióne Christi» divíno repétere Redemptóri: «Si fúero tentáta et vexáta tribulatiónibus multis, non timébo mala; dum mecum fúerit grátia tua. Ipsa fortitúdo mea; ipsa consílium confert et auxílium. Cunctis hóstibus poténtior est». Itaque cælésti grátia suffúlta, cui generósa ac fortis respóndit volúntas, vitam profúdit, virginitátis glóriam non amísit.
     In hac húmilis puéllæ vita, quam summis lineaméntis adumbrávimus, spectáculum cérnere licet, non modo cælo dignum, sed dignum étiam quod nostra hæc ætas admirabúnda, venerabúnda intueátur. Discant patres matrésque famílias quantópere opórteat fílios sibi a Deo datos recte, sancte fortitérque educáre, ac cathólicæ religiónis conformáre præcéptis; ita quidem ut, cum eórum virtus in discrímen addúcta fúerit, divína iuvánte grátia hábeant, ut invícti, íntegri, intamináti evádant.
     Discat læta puerítia, discat animósa iuvéntus non ad volúcria atque inánia voluptátis gáudia, non ad fascinántium vitiórum oblectaménta mísere prolábi, sed pótius conténdere alácriter, etsi per árdua et áspera, ad christiánam illam morum perfectiónem, quam quidem strénua voluntáte, cæléstibus adiúta munéribus, eniténdo, allaborándo precandóque omnes ássequi aliquándo póssumus.
     Non omnes profécto ad subeúndum martýrium vocámur; ad christiánam tamen assequéndam virtútem vocámur omnes. Virtus autem vim póstulat, quæ etiámsi angélicæ huius puéllæ fortitúdinis vérticem non attíngit, níhilo sécius óperam diutúrnam diligentíssimam, intermitténdam numquam a nobis exquírit ad vitæ usque óbitum. Quámobrem quasi lentum continuatúmque martýrium dici potest, ad quod quidem patrándum hæc divína Iesu Christi senténtia nos ádmonet: Regnum cælórum vim pátitur, et violénti rápiunt illud.
     Ad hoc ígitur, cælésti grátia inníxi contendámus omnes; hoc nobis suádeat sancta virgo et martyr María Gorétti; idque e cæléstibus sédibus, ubi sempitérna frúitur beatitáte, a divíno Redemptóre precándo ímpetret, ut omnes, pro peculiári cuiúsque nostra vitæ condicióne, præclára vestígia sua libéntes, voléntes operantésque sequámur.

RESPONSORIUM


R. O quam pulchra es, virgo Christi, * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.
V. Non potuísti a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.

ORATIO

Orémus:
Deus, innocéntiæ auctor et castitátis amátor, qui fámulæ tuæ Maríæ iuveníli ætáte martýrii grátiam contulísti, da nobis, quǽsumus, eius intercessióne, in tuis mandátis constántiam, qui dedísti certánti vírgini corónam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)