lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 iulius 2013
SS. Augustini Zhao Rong, presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum


Natus est Augustinus in Sinis anno 1746 et, a militia imperatoris ad fidem perseverantia sanctorum martyrum conversus, sacerdos factus est atque ob confessionem et prædicationem Evangelii anno 1815 ipse martyr occubuit. Una cum eo commemorantur permulti socii martyres Ecclesiæ Dei, qui, episcopi, presbyteri, religiosi ac religiosæ necnon laici viri, mulieres, pueri, puellæ et parvuli, variis in ætatibus et locis Sinarum Christi divitias verbo et opere inter angustias testati sunt.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

18, 6-17.24 – 19, 5
Mors Absalom et luctus David

     In diébus illis: Egréssus est pópulus in campum contra Israel, et factum est prœlium in saltu Ephraim. Et cæsus est ibi pópulus Israel ab exércitu David; factáque est ibi plaga magna in die illa vigínti mílium hóminum. Fuit autem ibi prœlium dispérsum super fáciem omnis terræ; et multo plures erant, quos saltus consúmpserat de pópulo, quam hi, quos voráverat gládius in die illa.
     Accidit autem, ut occúrreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingréssus fuísset mulus subter condénsam quercum et magnam, adhǽsit caput eius quércui, et mansit suspénsus inter cælum et terram; mulus, cui inséderat, pertransívit. Vidit autem hoc quispiam et nuntiávit Ioab dicens: «Vidi Absalom pendére de quercu».
     Et ait Ioab viro, qui nuntiáverat ei: «Si vidísti, quare non confodísti eum in terra? Ego vero dedíssem tibi decem argénti siclos et unum bálteum». Qui dixit ad Ioab: «Et si appénderes in mánibus meis mille argénteos, nequáquam mítterem manum meam in fílium regis. Audiéntibus enim nobis, præcépit rex tibi et Abísai et Ethái dicens: “Custodíte, quisquis sit, púerum Absalom!”. Sed et si fecíssem contra ánimam meam infidéliter, nequáquam hoc regem latére potuísset, et tu stares ex advérso». Et ait Ioab: «Non ita præstolábor coram te». Tulit ergo tres lánceas in manu sua et infíxit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitáret hærens in quercu; et cucurrérunt decem iúvenes armígeri Ioab et percutiéntes interfecérunt eum.
     Cécinit autem Ioab búcina, et déstitit pópulus pérsequi fugiéntem Israel, quia Ioab retínuit pópulum. Et tulérunt Absalom et proiecérunt eum in saltu in fóveam grandem et erexérunt super eum acérvum lápidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernácula sua.
     David autem sedébat inter duas portas; speculátor vero, qui íerat in solárium portæ super murum, élevans óculos vidit hóminem curréntem solum et exclámans indicávit regi. Dixítque rex: «Si solus est, bonus est núntius in ore eius». Properánte autem illo et accedénte própius, vidit speculátor hóminem álterum curréntem, et clamávit speculátor ad ianitórem: «Appáret mihi homo currens solus». Dixítque rex: «Et iste bonus est núntius». Speculátor autem: «Contémplor, ait, cursum prióris quasi cursum Achímaas fílii Sadoc». Et ait rex: «Vir bonus est et núntium portans bonum venit».
     Clamans autem Achímaas dixit ad regem: «Pax!». Et adórans regem pronus in terram ait: «Benedíctus Dóminus Deus tuus, qui conclúsit hómines, qui levavérunt manus suas contra dóminum meum regem!». Et ait rex: «Estne pax púero Absalom?». Dixítque Achímaas: «Vidi tumúltum magnum, cum mítteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed néscio quid fúerit». Ad quem rex: «Recéde, ait, et sta illic». Cumque ille recessísset et staret, appáruit Æthiops et véniens ait: «Bonum appórto núntium, dómine mi rex; iudicávit enim pro te Dóminus hódie salvans te de manu ómnium, qui surrexérunt contra te». Dixit autem rex ad Æthíopem: «Estne pax púero Absalom?». Cui respóndens Æthiops: «Fiant, inquit, sicut puer inimíci dómini mei regis et univérsi, qui consurrexérunt advérsus eum in malum!».
     Contrémuit ítaque rex et ascéndit cenáculum portæ et flevit. Et sic loquebátur vadens: «Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tríbuat, ut ego móriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!».
     Nuntiátum est autem Ioab quod rex fleret et lugéret fílium suum. Et versa est victória in die illa in luctum omni pópulo; audívit enim pópulus in die illa dici: «Dolet rex super fílio suo». Et furtim ingréssus est pópulus in die illa civitátem, quómodo revérti solet pópulus confúsus, cum fugit de prœlio. Porro rex opéruit vultum suum et clamábat voce magna: «Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi!».

RESPONSORIUM

Ps 54 (55), 13a. 14a. 15a; cf. 40 (41), 10b; 2 Sam 19, 1

R. Si inimícus meus maledixísset mihi, sustinuíssem útique; * Tu vero, homo coæquális meus, qui simul habúimus dulce consórtium, levavísti contra me calcáneum.
V. Contrémuit rex et ascéndit cenáculum portæ et flevit. Et sic loquebátur vadens: «Fili mi Absalom, fili mi!». * Tu vero, homo coæquális meus, qui simul habúimus dulce consórtium, levavísti contra me calcáneum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Ep. 6, 1-2: CSEL 3, 480-482)

Qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debemus

     Salúto vos, fratres caríssimi, optans ipse quoque conspéctu vestro frui, si me ad vos perveníre loci condício permítteret. Quid enim mihi optátius et lǽtius posset accídere quam nunc vobis inhærére, ut complecterémini me mánibus illis, quæ puræ et innocéntes et domínicam fidem servántes sacrílega obséquia respuérunt?
     Quid iucúndius et sublímius quam osculári nunc ora vestra, quæ gloriósa voce Dóminum conféssa sunt, cónspici étiam præséntem ab óculis vestris, qui, despécto sǽculo, conspiciéndo Deo digni exstitérunt?
     Sed, quóniam huic lætítiæ interésse facúltas non datur, has pro me ad aures et ad óculos vestros vicárias lítteras mitto, quibus grátulor páriter et exhórtor, ut in confessióne cæléstis glóriæ fortes et stábiles perseverétis, et ingréssi viam domínicæ dignatiónis, ad accipiéndam corónam spiritáli virtúte pergátis, habéntes Dóminum protectórem et ducem qui dixit: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem mundi.
     O beátum cárcerem, quem illustrávit vestra præséntia! O beátum cárcerem, qui hómines Dei mittit ad cælum! O ténebras lucidióres sole ipso et luce hac mundi clarióres, ubi modo constitúta sunt Dei templa et sanctificáta divínis confessiónibus membra vestra!
     Nec quicquam nunc versétur in córdibus et méntibus vestris quam divína præcépta et mandáta cæléstia, quibus vos ad tolerántiam passiónis Spíritus Sanctus semper animávit. Nemo mortem cógitet, sed immortalitátem, nec temporáriam pœnam, sed glóriam sempitérnam, cum scriptum sit: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Et íterum: Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, cor contrítum et humitiátum Deus non déspicit.
     Et íterum, ubi lóquitur Scriptúra divína de torméntis, quæ mártyres Dei cónsecrant et ipsa passiónis probatióne sanctíficant: Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes eórum immortalitáte plena est. Iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit eórum Dóminus in perpétuum.
     Quando ergo iudicatúros vos et regnatúros cum Christo Dómino cogitátis, exsultétis necésse est et futurórum gáudio præséntia supplícia calcétis, sciéntes ab inítio mundi sic institútum ut labóret istic in sæculári conflictatióne iustítia, quando in orígine statim prima Abel iustus occíditur, et exínde iusti quique et prophétæ et apóstoli missi.
     Quibus ómnibus Dóminus quoque in se ipso constítuit exémplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secúti sint, perveníre, dicens: Qui amat ánimam suam in isto sǽculo, perdet illam. Et qui odit ánimam suam in isto sǽculo, in vitam ætérnam conservábit illam. Et íterum: Nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam vero non possunt occídere: magis autem metúite eum, qui potest et ánimam et corpus occídere in gehénnam.
     Paulus étiam nos adhortátur, ut, qui ad Dómini promíssa veníre cúpimus, imitári Dóminum in ómnibus debeámus: Sumus, inquit, fílii Dei. Si autem fílii, et herédes Dei, coherédes autem Christi, síquidem compatiámur, ut et commagnificémur.

RESPONSORIUM

_

R. Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V. Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári. 

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per sanctórum mártyrum Augustíni et sociórum confessiónem Ecclésiam tuam mirábili dispensatióne roborásti, concéde ut pópulus tuus, missióni sibi créditæ fidélis, et increménta libertátis accípiat et veritátem coram mundo testificétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)