lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 iulius 2013
S. Henrici, memoria ad libitum


Natus est in Bavaria anno 973; patri successit in regimine ducatus et postea imperator electus est. Reformanda vita Ecclesiæ et actione missionaria fovenda insignis fuit. Plures episcopatus fundavit et monasteria ditavit. Mortuus est anno 1024 et ab Eugenio III inter sanctos adscriptus anno 1146.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

47, 12-25
Historia Patrum: a Salomone ad Ieroboam
Post David surréxit fílius sensátus, et propter illum habitávit in securitáte. Sálomon imperávit in diébus pacis; cui Deus réquiem dedit in circúitu, ut cónderet domum in nómine suo et paráret sanctuárium in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in iuventúte tua et implétus es quasi flumen sapiéntia! Terram retéxit ánima tua, et replésti eam in comparatiónibus ænígmatum. Ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua. In cantilénis et provérbiis et comparatiónibus et interpretatiónibus te mirátæ sunt terræ. In nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Israel, collegísti quasi aurichálcum aurum et ut plumbum cumulásti argéntum. Sed reclinásti fémora tua muliéribus, subiugátus es in córpore tuo. Dedísti máculam in glória tua et profanásti semen tuum, indúcens iracúndiam ad líberos tuos et ingemíscere fáciens super stultítia tua, ut fíeret impérium bipartítum, et ex Ephraim incíperet impérium infidéle. Deus autem non derelínquet misericórdiam suam et non corrúmpet, nec delébit verba sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui et semen eius, qui díligit Dóminum, non corrúmpet. Dedit autem réliquum Iacob et David de ipso stirpem. Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis et derelíquit post se de sémine suo gentis stultítiam et imminútum prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo. Et Ieróboam fílius Nabat, qui peccáre fecit Israel et dedit viam peccándi Ephraim; et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum valde, ita ut expélleret illos a terra sua. Et exquisiérunt omnes nequítias, usque dum perveníret super illos vindícta.

RESPONSORIUM

Ez 37, 21c. 22b. 23a. 24a; Io 10, 16

R. Congregábo fílios Israel, et non erunt ultra duæ gentes neque polluéntur in idólis suis; * Erunt mihi pópulus, et pastor unus erit ómnium eórum.
V. Alias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli; illas opórtet me addúcere, et fient unus grex, unus pastor. * Erunt mihi pópulus, et pastor unus erit ómnium eórum.

LECTIO ALTERA

E Vita antíqua sancti Henríci

(MGH, Scriptores 4, 792-799)

Bona pacis et tranquillitatis Ecclesiæ providebat

     Unctus in regem beatíssimus Dei fámulus, temporális regni non conténtus angústiis, pro adipiscénda immortalitátis coróna, summo Regi, cui servíre regnáre est, militáre dispósuit. Summam étenim diligéntiam in amplificándo cultu religiónis adhíbuit; ecclésias ditáre possessiónibus et imménsis ornátibus augére cœpit. Episcopátum Bambergénsem ex íntegro in suo dómate fundávit, eundémque princípibus Apostolórum Petro et Paulo et pretiosíssimo mártyri Geórgio attitulátum, speciáli iure sanctæ Románæ Ecclésiæ contrádidit, ut et primæ sedi débitum divínitus impénderet honórem et suam plantatiónem tanto patrocínio fírmius communíret.
     Ut autem cunctis liquídius enitéscat, qua vigilántia vir beatíssimus novéllæ suæ Ecclésiæ bona pacis et tranquillitátis étiam per succedéntia témpora províderit, áliquam hic insérimus confirmatiónis epístolam.
     «Henrícus, divína præordinánte cleméntia rex, ómnibus Ecclésiæ fíliis, tam futúris quam præséntibus. Salubérrimis sacri elóquii institutiónibus erudímur et præmonémur, ut temporália relinquéntes bona, et terréna postponéntes cómmoda, ætérna et sine fine mansúra in cælis studeámus adipísci consistória. Glória enim præsens fugitíva est et vana, dum possidétur, nisi in ea áliquid de cælésti æternitáte cogitétur. Sed Dei miserátio humáno géneri útile provídit remédium, quando partem cæléstis pátriæ terrénæ substántiæ fecit esse prétium.
     Huius ergo nos cleméntiæ non immémores, nec ignorántes nos gratuíto divínæ miseratiónis respéctu regáli dignitáte sublimátos, cóngruum esse dúcimus non solum ecclésias ab antecessóribus nostris constrúctas ampliáre, sed ad maiórem Dei glóriam novas ædificáre eásque devotiónis nostræ donis gratíssimis exaltáre. Quaprópter domínicis non surdum audítum præbéntes præcéptis et deíficis obtemperándo intendéntes suasiónibus, thesáuros divínæ largitátis munificéntia nobis collátos, in cælo desiderámus repónere, ubi neque fures effódiant neque furéntur, neque ærúgo vel tínea demoliátur, ubi et, dum ómnia nunc congésta recólimus, cor nostrum desidério et amóre sǽpius versétur.
     Proínde patére vólumus ómnium fidélium universitáti, quod quemdam patérnæ hereditátis nostræ locum, Babenberch dictum, in sedem et culmen episcopátus provéximus, ut ínibi nostrum parentúmque nostrórum célebre habeátur memoriále, et iugis pro ómnibus orthodóxis mactétur hóstia salutáris».

RESPONSORIUM

Sap 10, 11b-12a. 14c. 10a

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et ab insidiántibus tutávit illum, * Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. * Et dedit illi claritátem ætérnam.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Henrícum, grátiæ tuæ ubertáte prævéntum, e terréni cura regíminis ad supérna mirabíliter erexísti, eius nobis intercessióne largíre, ut inter mundánas varietátes puris ad te méntibus festinémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)