Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
S. Bonaventuræ, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V.
Audi, pópule meus, et loquar.
R.
Deus, Deus tuus ego sum.
LECTIO PRIOR
De libro primo Regum
In diébus illis: Venit Achab in occúrsum Elíæ et, cum vidísset eum, ait: «Tune es, qui contúrbas
Israel?». Et ille ait: «Non turbávi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquístis mandáta Dómini, et secútus es Báalim. Verúmtamen
nunc mitte et cóngrega ad me univérsum Israel in monte Carméli et prophétas Baal quadringéntos quinquagínta prophetásque Aseræ quadringéntos,
qui cómedunt de mensa Iézabel».
Misit Achab ad omnes fílios Israel et congregávit prophétas in monte Carméli. Accédens autem Elías ad omnem pópulum ait: «Usquequo claudicátis
in duas partes? Si Dóminus est Deus, sequímini eum; si autem Baal, sequímini illum». Et non respóndit ei pópulus verbum. Et ait rursus Elías
ad pópulum: «Ego remánsi prophéta Dómini solus; prophétæ autem Baal quadringénti et quinquagínta viri sunt. Dentur nobis duo boves, et illi
éligant sibi bovem unum et in frusta cædéntes ponant super ligna; ignem autem non suppónant. Et ego fáciam bovem álterum et impónam super
ligna; ignémque non suppónam. Invocáte nomen dei vestri, et ego invocábo nomen Dómini; et Deus, qui exaudíerit per ignem, ipse est Deus!».
Respóndens omnis pópulus ait: «Optima proposítio».
Dixit ergo Elías prophétis Baal: «Elígite vobis bovem unum et fácite primi, quia vos plures estis; et invocáte nomen dei vestri ignémque non
supponátis». Qui, cum tulíssent bovem, quem déderat eis, fecérunt et invocábant nomen Baal de mane usque ad merídiem dicéntes: «Baal, exáudi
nos!». Et non erat vox, nec qui respondéret. Saliebántque in circúitu altáris, quod fécerant. Cumque esset iam merídies, illudébat eis Elías
dicens: «Clamáte voce maióre; deus enim est et fórsitan occupátus est aut secéssit aut in itínere aut certe dormit, ut excitétur». Clamábant
ergo voce magna et incidébant se iuxta ritum suum cultris et lancéolis, donec perfunderéntur sánguine.
Postquam autem tránsiit merídies et, illis prophetántibus, vénerat tempus, quo sacrifícium offérri solet, nec audiebátur vox neque áliquis
respondébat nec attendébat orántes, dixit Elías omni pópulo: «Veníte ad me». Et, accedénte ad se pópulo, curávit altáre Dómini, quod destrúctum
fúerat; et tulit duódecim lápides iuxta númerum tríbuum filiórum Iacob, ad quem factus est sermo Dómini dicens: «Israel erit nomen tuum». Et
ædificávit lapídibus altáre in nómine Dómini fecítque aquædúctum quasi pro duóbus satis in circúitu altáris et compósuit ligna divisítque per
membra bovem et pósuit super ligna et ait: «Impléte quáttuor hýdrias aqua et fúndite super holocáustum et super ligna». Rursúmque dixit: «étiam
secúndo hoc fácite». Qui cum fecíssent et secúndo, ait: «étiam tértio idípsum fácite». Fecerúntque et tértio, et currébant aquæ circum altáre,
et fossa aquædúctus repléta est.
Cumque iam tempus esset, ut offerrétur sacrifícium, accédens Elías prophéta ait: «Dómine Deus Abraham, Isaac et Israel, hódie osténde quia tu es
Deus in Israel et ego servus tuus et iuxta præcéptum tuum feci ómnia hæc. Exáudi me, Dómine, exáudi me, ut discat pópulus iste quia tu, Dómine,
es Deus et tu convertísti cor eórum íterum!».
Cécidit autem ignis Dómini et vorávit holocáustum et ligna et lápides, púlverem quoque et aquam, quæ erat in aquædúctu lambens. Quod cum vidísset
omnis pópulus, cécidit in fáciem suam et ait: «Dóminus ipse est Deus, Dóminus ipse est Deus!». Dixítque Elías ad eos: «Apprehéndite prophétas Baal,
et ne unus quidem effúgiat ex eis!». Quos cum comprehendíssent, duxit eos Elías ad torréntem Cison et interfécit eos ibi.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Opúsculo sancti Bonaventúræ epíscopi De itinerário mentis in Deum
Christus est via et óstium. Christus est scala et vehículum tamquam propitiatórium super arcam Dei collocátum et sacraméntum a sǽculis abscónditum. Ad quod
propitiatórium qui áspicit plena conversióne vultus, aspiciéndo eum in cruce suspénsum, per fidem, spem et caritátem, devotiónem, admiratiónem, exsultatiónem,
appretiatiónem, laudem et iubilatiónem; pascha, hoc est tránsitum, cum eo facit, ut per virgam crucis tránseat mare Rubrum, ab Ægýpto intrans desértum, ubi
gustat manna abscónditum, et cum Christo requiéscat in túmulo quasi extérius mórtuus, séntiens tamen, quantum possíbile est secúndum statum viæ, quod in cruce
dictum est latróni cohærénti Christo: Hódie mecum eris in paradíso.
In hoc autem tránsitu, si sit perféctus, opórtet quod relinquántur omnes intellectuáles operatiónes, et apex afféctus totus transferátur et transformétur in Deum.
Hoc autem est mýsticum et secretíssimum, quod nemo novit, nisi qui áccipit, nec áccipit nisi qui desíderat, nec desíderat nisi quem ignis Spíritus Sancti medúllitus
inflámmat, quem Christus misit in terram. Et ídeo dicit Apóstolus, hanc mýsticam sapiéntiam esse per Spíritum Sanctum revelátam.
Si autem quæras quómodo hæc fiant, intérroga grátiam, non doctrínam; desidérium, non intelléctum; gémitum oratiónis, non stúdium lectiónis; sponsum, non magístrum;
Deum, non hóminem; calíginem, non claritátem; non lucem, sed ignem totáliter inflammántem et in Deum excessívis unctiónibus et ardentíssimis affectiónibus transferéntem.
Qui quidem ignis Deus est, et hic camínus est in Ierúsalem, et Christus hunc accéndit in fervóre suæ ardentíssimæ passiónis, quem solus ille vere pércipit, qui dicit:
Suspéndium elégit ánima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui díligit, vidére potest Deum, quia indubitánter verum est: Non vidébit me homo et vivet. Moriámur
ígitur et ingrediámur in calíginem, imponámus siléntium sollicitudínibus, concupiscéntiis et phantasmátibus; transeámus cum Christo crucifíxo ex hoc mundo ad Patrem,
ut, osténso nobis Patre, dicámus cum Philíppo: Súfficit nobis; audiámus cum Paulo: Súfficit tibi grátia mea; exsultémus cum David dicéntes: Déficit caro mea et cor
meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum. Benedíctus Dóminus in ætérnum, et dicat omnis pópulus: Fiat, Fiat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, beáti Bonaventúræ epíscopi natalícia celebrántes, et ipsíus proficiámus eruditióne
præclára, et caritátis ardórem iúgiter æmulémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)