Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XV
beátæ Mariæ Virginis de Monte Carmelo, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.
Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.
Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.
Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)
I
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
et delecténtur in lætítia. –
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius; †
6 pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
11 Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
12 Dóminus dat verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon." –
16 Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
18 Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sínai in sancta.
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –
23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Præcédunt cantóres, †
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel."
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
príncipes Iudæ cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
31 Increpa feram arúndinis, †
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt. †
32 Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –
35 Tribúite virtútem Deo. †
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
Benedíctus Deus!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
V.
Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R.
Loquétur pacem ad plebem suam.
LECTIO PRIOR
De libro primo Regum
In diébus illis: Nuntiávit Achab Iézabel ómnia, quæ fécerat Elías et quómodo occidísset univérsos
prophétas gládio. Misítque Iézabel núntium ad Elíam dicens: «Hæc mihi fáciant dii et hæc áddant, nisi hac hora cras posúero ánimam tuam sicut ánimam
uníus ex illis». Tímuit ergo Elías et surgens ábiit, ut ánimam suam salváret, venítque in Bersabée Iudæ et dimísit ibi púerum suum. Et perréxit in
desértum via uníus diéi; cumque venísset et sedéret subter unam iuníperum, petívit ánimæ suæ, ut morerétur, et ait: «Súfficit mihi, Dómine! Tolle
ánimam meam; neque enim mélior sum quam patres mei». Proiecítque se et obdormívit in umbra iuníperi; et ecce ángelus tétigit eum et dixit illi:
«Surge, cómede!». Respéxit, et ecce ad caput suum subcinerícius panis et vas aquæ; comédit ergo et bibit et rursum obdormívit. Reversúsque est
ángelus Dómini secúndo et tétigit eum dixítque illi: «Surge, cómede! Grandis enim tibi restat via». Qui, cum surrexísset, comédit et bibit et
ambulávit in fortitúdine cibi illíus quadragínta diébus et quadragínta nóctibus usque ad montem Dei Horeb.
Cumque venísset illuc, mansit in spelúnca. Et ecce sermo Dómini ad eum. Et ait ei: «Egrédere et sta in monte coram Dómino». Et ecce Dóminus transit,
et ventus grandis et fortis subvértens montes et cónterens petras ante Dóminum: non in vento Dóminus. Et post ventum, commótio: non in commotióne
Dóminus. Et post commotiónem, ignis: non in igne Dóminus. Et post ignem, síbilus auræ ténuis. Quod cum audísset Elías, opéruit vultum suum pállio
et egréssus stetit in óstio spelúncæ; et ecce vox ad eum dicens: «Quid agis hic, Elía?». Et ille respóndit: «Zelo zelátus sum pro Dómino Deo
exercítuum, quia dereliquérunt pactum tuum fílii Israel, altária tua destruxérunt et prophétas tuos occidérunt gládio: et derelíctus sum ego
solus, et quærunt ánimam meam, ut áuferant eam».
Et ait Dóminus ad eum: «Vade et revértere in viam tuam per desértum in Damáscum; cumque pervéneris, unges Házael regem super Sýriam, et Iehu
fílium Namsi unges regem super Israel, Eliséum autem fílium Saphat, qui est de Abelméhula, unges prophétam pro te. Et erit: quicúmque fúgerit
gládium Házael occídet eum Iehu, et qui fúgerit gládium Iehu interfíciet eum Eliséus. Et relínquam mihi in Israel septem mília: universórum
génua, quæ non sunt incurváta ante Baal, et omne os, quod non osculátum est eum».
Proféctus ergo inde répperit Eliséum fílium Saphat arántem duódecim iugis boum; et ipse cum duodécimo erat. Cumque venísset Elías ad eum, misit
pállium suum super illum, qui statim, relíctis bobus, cucúrrit post Elíam et ait: «Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te».
Dixítque ei: «Vade et revértere; quid enim feci tibi?».
Revérsus autem ab eo tulit par boum et mactávit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit pópulo, et comedérunt. Consurgénsque ábiit et secútus
est Elíam et ministrábat ei.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
Virgo régia davídicæ stirpis elígitur, quæ sacro gravidánda fetu divínam humanámque prolem prius concíperet mente quam córpore. Et ne supérni ignára consílii ad
inusitátos pavéret efféctus, quod in ea operándum erat a Spíritu Sancto, collóquio discit angélico. Nec damnum credit pudóris, Dei Génetrix mox futúra. Cur enim
de conceptiónis novitáte despéret, cui efficiéntia de Altíssimi virtúte promíttitur? Confirmátur credéntis fides étiam præeúntis attestatióne miráculi, donatúrque
Elísabeth inopináta fecúnditas, ut qui concéptum déderat stérili, datúrus non dubitarétur et vírgini.
Verbum ígitur Dei Deus, Fílius Dei, qui in princípio erat apud Deum, per quem facta sunt ómnia et sine quo factum est nihil, propter liberándum ab ætérna morte hóminem,
factus est homo; ita se ad susceptiónem humilitátis nostræ sine diminutióne suæ maiestátis inclínans, ut manens quod erat, assuménsque quod non erat, veram servi formam
ei formæ, in qua Deo Patri est æquális, uníret et tanto fœdere natúram utrámque conséreret, ut nec inferiórem consúmeret glorificátio nec superiórem minúeret assúmptio.
Salva ígitur proprietáte utriúsque substántiæ et in unam coeúnte persónam, suscípitur a maiestáte humílitas, a virtúte infírmitas, ab æternitáte mortálitas; et ad
dependéndum nostræ condiciónis débitum, natúra inviolábilis natúræ est uníta passíbili, Deúsque verus et homo verus, in unitátem Dómini temperátur; ut quod nostris
remédiis congruébat, unus atque idem Dei hominúmque mediátor et mori posset ex uno et resúrgere posset ex áltero. Mérito ígitur virgíneæ integritáti nihil corruptiónis
íntulit partus salútis, quia custódia fuit pudóris, edítio veritátis.
Talis ígitur, dilectíssimi, natívitas décuit Dei virtútem et Dei sapiéntiam Christum, qua nobis et humanitáte congrúeret et divinitáte præcélleret. Nisi enim esset Deus
verus, non afférret remédium; nisi esset homo verus, non præbéret exémplum.
Ab exsultántibus ergo ángelis, nascénte Dómino, Glória in excélsis Deo cánitur, et pax in terra bonæ voluntátis homínibus nuntiátur. Vident enim cæléstem Ierúsalem ex
ómnibus mundi géntibus fabricári; de quo inenarrábili divínæ pietátis ópere, quantum lætári debet humílitas hóminum, cum tantum gáudeat sublímitas angelórum?
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Adiuvet nos, quǽsumus, Dómine, gloriósæ Vírginis Maríæ intercéssio veneránda, ut, eius muníti præsídiis, ad montem, qui Christus
est, perveníre valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)