Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVII
S. Eusebii Vercellensis, episcopi, memoria ad libitum
S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioanne, matris S. P. Dominici, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Fili mi, custódi sermónes meos.
R.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
Fratres: Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini Iesu scit, qui est benedíctus in sǽcula, quod non méntior.
Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet,
et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum et effúgi manus eius.
Gloriári opórtet; non éxpedit quidem, véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quattuórdecim — sive
in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit — raptum eiúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio huiúsmodi hóminem — sive in córpore sive
extra corpus néscio, Deus scit — quóniam raptus est in paradísum et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. Pro eiúsmodi gloriábor, pro
me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam et si volúero gloriári, non ero insípiens, veritátem enim dicam; parco autem, ne quis
in me exístimet supra id, quod videt me aut audit ex me, et ex magnitúdine revelatiónum. Propter quod, ne extóllar, datus est mihi stímulus carni,
ángelus Sátanæ, ut me colaphízet, ne extóllar. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me; et dixit mihi: «Súfficit tibi grátia mea, nam
virtus in infirmitáte perfícitur». Libentíssime ígitur pótius gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod
pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
Factus sum insípiens. Vos me coegístis; ego enim débui a vobis commendári. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apóstoli, tamétsi
nihil sum; signa tamen apóstoli facta sunt super vos in omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus. Quid est enim quod minus
habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? Donáte mihi hanc iniúriam.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Eusébii Vercellénsis epíscopi
Agnóvi, fratres caríssimi, vos, ut desiderábam, esse incólumes, et quasi súbito raptum omni longinquitáte terrárum,
ut Hábacuc factum est, qui per ángelum portátus fuit usque ad Daniélem, sic me iudicávi ad vos pervenísse. Dum singulórum lítteras accípio,
dumque sanctos ánimos vestros et amórem in scriptis vestris percúrro, miscebántur mihi cum gáudio lácrimæ et ávidus ad legéndum ánimus
occupatióne lacrimárum tenebátur; et erant utráque necessária, ut sínguli sensus in hoc compleméntum desidérii sua dilectiónis offícia
cúperent præveníre. Sic per dies in hoc occupátus vobíscum me fabulári iúdicans prætéritos labóres obliviscébar; ita enim úndique circúmdabant
me gáudia, hinc stábilem fidem, hinc dilectiónem, hinc fructum porrigéntia, ut in tot tantísque constitútus bonis súbito me, non in exsílio,
sed vobíscum esse iudicárem.
Gáudeo ítaque, fratres caríssimi, de fide vestra, gáudeo de salúte quæ fidem séquitur, gáudeo de frúctibus, quos non solum illic constitútis,
sed et longe porrígitis; ut enim agrícola árbori bonæ insérvit illi, quæ frúctuum causa non secúrim pátitur, non ígnibus mancipátur, ita et
nos vestræ sanctitáti non solum servítium secúndum carnem vólumus et cúpimus exhibére, sed ánimas nostras pro vestra salúte impéndere.
Céterum vix hanc epístolam quomodocúmque conscrípsimus, Deum semper postulántes ut custódes in horas refrenáret, et concéderet ne ad vos diáconus
núntium magis labóris nostri quam qualescúmque salutatiónis lítteras ferret. Propter quod satis vos peto, ut cum omni vigilántia custodiátis
fidem, servétis concórdiam, oratiónibus incumbátis, nostri mémores sine intermissióne sitis, ut dignétur Dóminus Ecclésiam suam liberáre, quæ per
univérsum orbem labórat, et ut nos, qui deprímimur, possímus vobíscum liberáti gaudére.
Item peto et vos per misericórdiam Dei rogo, ut unusquísque in hac epístola salutatiónem suam núncupet; quia síngulis, ut solébam, faciénte
necessitáte scríbere non pótui, ita in hac vos omnes fratres, sed et sanctæ soróres, fílii et fíliæ, omnem sexum appéllo, omnem ætátem peto,
ut hac conténti salutatióne nostro obséquio étiam hos, qui foris sunt et nos dignántur dilígere, salutáre dignémini.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Fac nos, Dómine Deus, in asserénda Fílii tui divinitáte, sancti Eusébii epíscopi constántiam imitári, ut, fidem servántes quam ipse dócuit,
eiúsdem Fílii tui vitæ partícipes esse mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)