lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 augustus 2013
Ss. Xysti II, papæ, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum


Episcopus Romanæ Ecclesiæ ordinatus est anno 257; anno vero sequenti dum in cœmeterio Callisti sacram liturgiam celebrabat, ex edicto Valeriani imperatoris, a militibus deprehensus, una cum quattuor diaconis Romanis extemplo occisus est die 6 mensis augusti. Sepultus est in eodem cœmeterio.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Amos prophétæ

9,1-15
Salus iustorum

     Vidi Dóminum stantem super altáre, et dixit: «Pércute capitéllum, et commoveántur superliminária; frange eos in cápite omnes, et novíssimum eórum in gládio interfíciam; non fúgiet ex eis fugitívus, et non salvábitur supérstes eis. Si descénderint usque ad inférnum, inde manus mea edúcet eos; et si ascénderint usque in cælum, inde détraham eos. Et si abscónditi fúerint in vértice Carméli, inde quæram et áuferam eos; et si celáverint se ab óculis meis in profúndo maris, ibi mandábo serpénti et mordébit eos; et si abíerint in captivitátem coram inimícis suis, ibi mandábo gládio et occídet eos, et ponam óculos meos super eos in malum et non in bonum». Et Dóminus Deus exercítuum, qui tangit terram, et tabéscet. Et lugébunt omnes habitántes in ea, et ascéndet sicut flúvius ea omnis, et decréscet sicut flumen Ægýpti. Qui ædíficat in cælo ascénsus suos et cámeram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen eius. «Numquid non ut fílii Æthíopum vos estis mihi, fílii Israel?, ait Dóminus. Numquid non Israel ascéndere feci de terra Ægýpti, et Philísthim de Caphtor, et Syros de Cir? Ecce óculi Dómini Dei super regnum peccans, et cónteram illud a fácie terræ; verúmtamen cónterens non cónteram domum Iacob, dicit Dóminus. Ecce enim mandábo ego et concútiam in ómnibus géntibus domum Israel, sicut concútitur tríticum in cribro, et non cadet lapíllus super terram. In gládio moriéntur omnes peccatóres pópuli mei, qui dicunt: “Non appropinquábit et non véniet super nos malum”. In die illa suscitábo tabernáculum David, quod cécidit, et reædificábo ruptúras eius; et ea, quæ corrúerant, instaurábo et reædificábo illud sicut diébus antíquis, ut possídeant relíquias Edom et omnes natiónes, super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus, qui fáciet hæc. Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem et calcátor uvæ mitténtem semen; et stillábunt montes mustum, et omnes colles liquefíent. Et convértam captivitátem pópuli mei Israel; et ædificábunt civitátes vastátas et inhabitábunt et plantábunt víneas et bibent vinum eárum et fácient hortos et cómedent fructus eórum. Et plantábo eos super humum suam, et non evelléntur ultra de terra sua, quam dedi eis», dicit Dóminus Deus tuus.

RESPONSORIUM

Act 15, 17a. 16a. 14b. 15b

R. Ut requírant hómines Dóminum et omnes gentes super quas invocátum est nomen meum, * Revértar et reædificábo tabernáculum David, dicit Dóminus.
V. Deus visitávit súmere ex géntibus pópulum nómini suo, sicut scríptum est. * Revértar et reædificábo tabernáculum David, dicit Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 80: CSEL 3, 839-840)

Scimus Christi milites non perimi sed coronari

    Ut non vobis in continénti scríberem, frater caríssime, illa res fecit quod univérsi clérici sub ictu agónis constitúti recédere istinc omníno non póterant, paráti omnes pro ánimi sui devotióne ad divínam et cæléstem glóriam. Sciátis autem eos venísse quos ad Urbem propter hoc míseram, ut quomodocúmque de nobis rescríptum fuísset, explorátam veritátem ad nos perférrent. Multa enim vária et incérta opiniónibus ventilántur.
     Quæ autem sunt in vero ita se habent, rescripsísse Valeriánum ad senátum ut epíscopi et presbýteri et diácones in continénti animadvertántur, senatóres vero et egrégii viri et équites románi dignitáte amíssa étiam bonis spoliéntur et si adémptis facultátibus christiáni esse perseveráverint, cápite quoque multéntur, matrónæ adémptis bonis in exsílium relegéntur, Cæsariáni autem quicúmque vel prius conféssi fúerant vel nunc conféssi fúerint confiscéntur et vincti in Cæsariánas possessiónes descrípti mittántur.
     Subiécit étiam Valeriánus imperátor oratióni suæ exémplum litterárum quas ad prǽsides provinciárum de nobis fecit: quas lítteras cotídie sperámus veníre, stantes secúndum fídei firmitátem ad passiónis tolerántiam et exspectántes de ope et indulgéntia Dómini vitæ ætérnæ corónam. Xystum autem in cœmetério animadvérsum sciátis octávo ídibus augústi die et cum eo diácones quáttuor. Sed et huic persecutióni cotídie insístunt præfécti in Urbe, ut si qui sibi obláti fúerint animadvertántur et bona eórum fisco vindicéntur.
     Hæc peto per vos et céteris collégis nostris innotéscant, ut ubíque hortátu eórum possit fratérnitas corroborári et ad agónem spiritálem præparári, ut sínguli ex nostris non magis mortem cógitent quam immortalitátem et plena fide ac tota virtúte Dómino dicáti gáudeant magis quam tímeant in hac confessióne, in qua sciunt Dei et Christi mílites non périmi sed coronári.
     Opto te, frater caríssime, semper in Dómino bene valére.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 11; Ps 43 (44), 23

R. In mortem trádimur propter Iesum, * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.
V. Propter te, Dómine, mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis. * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

ORATIO

Orémus:
Quǽsumus, omnípotens Deus, ut nos, virtúte Spíritus Sancti, et ad credéndum dóciles et ad confiténdum fortes effícias, qui beáto Xysto eiúsque sóciis, propter verbum tuum et testimónium Iesu, ánimas suas pónere tribuísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)