Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVIII
Ss. Xysti II, papæ, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum
S. Caietani, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
V.
Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R.
Sperávit ánima mea in Dómino.
LECTIO PRIOR
De libro Amos prophétæ
Vidi Dóminum stantem super altáre, et dixit: «Pércute capitéllum, et commoveántur superliminária; frange eos in cápite omnes, et novíssimum eórum in gládio interfíciam; non fúgiet ex eis fugitívus, et non salvábitur supérstes eis. Si descénderint usque ad inférnum, inde manus mea edúcet eos; et si ascénderint usque in cælum, inde détraham eos. Et si abscónditi fúerint in vértice Carméli, inde quæram et áuferam eos; et si celáverint se ab óculis meis in profúndo maris, ibi mandábo serpénti et mordébit eos; et si abíerint in captivitátem coram inimícis suis, ibi mandábo gládio et occídet eos, et ponam óculos meos super eos in malum et non in bonum». Et Dóminus Deus exercítuum, qui tangit terram, et tabéscet. Et lugébunt omnes habitántes in ea, et ascéndet sicut flúvius ea omnis, et decréscet sicut flumen Ægýpti. Qui ædíficat in cælo ascénsus suos et cámeram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen eius. «Numquid non ut fílii Æthíopum vos estis mihi, fílii Israel?, ait Dóminus. Numquid non Israel ascéndere feci de terra Ægýpti, et Philísthim de Caphtor, et Syros de Cir? Ecce óculi Dómini Dei super regnum peccans, et cónteram illud a fácie terræ; verúmtamen cónterens non cónteram domum Iacob, dicit Dóminus. Ecce enim mandábo ego et concútiam in ómnibus géntibus domum Israel, sicut concútitur tríticum in cribro, et non cadet lapíllus super terram. In gládio moriéntur omnes peccatóres pópuli mei, qui dicunt: “Non appropinquábit et non véniet super nos malum”. In die illa suscitábo tabernáculum David, quod cécidit, et reædificábo ruptúras eius; et ea, quæ corrúerant, instaurábo et reædificábo illud sicut diébus antíquis, ut possídeant relíquias Edom et omnes natiónes, super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus, qui fáciet hæc. Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem et calcátor uvæ mitténtem semen; et stillábunt montes mustum, et omnes colles liquefíent. Et convértam captivitátem pópuli mei Israel; et ædificábunt civitátes vastátas et inhabitábunt et plantábunt víneas et bibent vinum eárum et fácient hortos et cómedent fructus eórum. Et plantábo eos super humum suam, et non evelléntur ultra de terra sua, quam dedi eis», dicit Dóminus Deus tuus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Caietáni presbýteri
Ego sum peccátor et parvi me fácio, sed ad óptimos Dómini servos confúgio, ut benedíctum Christum eiúsque Matrem pro
te orent; at ne obliviscáris quod omnes sancti te caram Christo réddere néqueunt quantum tu ipsa póteris: tuum est negótium, et si vis quod
Christus te díligat tibíque auxiliétur, tu ipsum dílige tuámque voluntátem dírige ad ei semper placéndum et ne ámbigas, quod etiámsi omnes sancti
et creatúræ te deserúerint, ipse tamen semper præsto erit in tuis necessitátibus.
Pro certo scias nos peregrínos itérque faciéntes hic in terris esse: pátria nostra cælum est; qui inflátur, ab itínere deérrat et ad mortem currit.
Hic degéntes, vitam ætérnam acquírere debémus, quam tamen soli non valémus, quia propter peccáta eam amísimus, sed Iesus Christus nobis recuperávit.
Ideóque grátias ei semper opórtet ut agámus, ipsum amémus, eíque obœdiámus atque cum ipso, quantum fíeri potest, semper simus.
Ipse pro nobis in cibum se dedit: infélix qui tantum donum ignórat; nobis datum est Christum, Fílium Vírginis Maríæ, possidére et nólumus; væ illi
qui curam non ádhibet ad illum recipiéndum. Fília, bonum quod mihi opto, pro te quoque flágito, sed ad illum consequéndum nulla ália est via nisi
sæpe Vírginem Maríam rogáre, ut cum præcláro Fílio suo te vísitet, immo áudeas illam rogáre ut tibi Fílium suum donet, qui verus est ánimæ cibus in
sacrosáncto altáris sacraménto. Ipsa libénter tibi dabit, et ille libéntius véniet ad te firmándam, ut secúra pérgere possis in atra hac silva, in
qua multi nobis hostes insidiántur, qui tamen a longe manent si tali nos vident freti auxílio.
Fília, ne sumas Iesum Christum eo fine ut illo iuxta tuum consílium utáris, sed volo ut tu ipsi te tradas et ipse te recípiat, ut ipse, Deus tuus
salvátor, tibi et in te fáciat quidquid vult. Hoc cúpio et ad hoc te rogo, et quantum váleo compéllo.
RESPONSORIUM
R.
O beáti viri sancta præcónia, o inæstimábilis diléctio caritátis, *
Qui dum sǽculi pompam contémpsit, ætérnæ vitæ coniúnctus est.
V.
Cui vívere Christus fuit et mori lucrum. *
Qui dum sǽculi pompam contémpsit, ætérnæ vitæ coniúnctus est.
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beáto Caietáno presbýtero apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti, eius nobis exémplo et intercessióne concéde in te semper confídere,
et regnum tuum indesinénter quǽrere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)