lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 augustus 2013
S. Ioannæ Franciscæ de Chantal, religiosæ, memoria ad libitum

Divione (Dijon) in Gallia, anno 1572 nata est; nobili viro de Chantal nuptui tradita, sex habuit filios quos pie educavit. Viro vita functo, sub moderatione sancti Francisci de Sales viam perfectionis alacriter percurrit atque opera caritatis in pauperes præsertim et ægrotos exercuit. Instituto a Visitatione initium dedit, quod et sapienter direxit. Mortua est anno 1641.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

14,2-10
Vocatio ad conversionem. Promissio sanationis

     Hæc dicit Dóminus: «Convértere, Israel, ad Dóminum Deum tuum, quóniam corruísti in iniquitáte tua. Tóllite vobíscum verba et convertímini ad Dóminum; dícite ei: “Omnem aufer iniquitátem et áccipe bonum, et reddémus fructum labiórum nostrórum. Assýria non salvábit nos, super equum non ascendémus, nec vocábimus ultra: ‘Deos nostros!’ ópera mánuum nostrárum, quia in te misericórdiam consequétur pupíllus”. “Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, quia avérsus est furor meus ab eis. Ero quasi ros pro Israel; germinábit quasi lílium et mittet radíces suas ut Líbanus. Expandéntur rami eius; et erit quasi olíva glória eius, et odor eius ut Líbani. Converténtur sedéntes in umbra mea, colent tríticum et germinábunt quasi vínea; memoriále eius sicut vinum Líbani. Ephraim, quid ei ultra idóla? Ego exáudio et respício in eum. Ego ut ábies virens: ex me fructus tuus invenítur”. Qui sápiens est, intéllegat ista, intéllegens sciat hæc! Quia rectæ viæ Dómini, et iusti ambulábunt in eis; prævaricatóres vero córruent in eis».

RESPONSORIUM

Os 14, 5; Ioel 4, 21

R. Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, * Quia avérsus est furor meus ab eis.
V. Vindicábo sánguinem eórum quem non relínquam impunítum et Dóminus commorátur in Sion. * Quia avérsus est furor meus ab eis.

LECTIO ALTERA

E Memóriis conscríptis per religiósam a secrétis sanctæ Ioánnæ Francíscæ

(Francoise Madelaine de Chaugy. Mémoires eur la vie et les vertus de Sainte J. F. de Chantal. III, 3: 3. éditio, Paris 1853, pp. 306-307)

Fortis est ut mors dilectio

     Die quodam beáta Ioánna hæc igníta verba dixit, quæ statim sunt fidéliter excépta:
     «Fíliæ dilectíssimæ, pleríque ex nostris sanctis pátribus et colúmnis Ecclésiæ martýrio non sunt affécti: cur vobis vidétur hoc accidísse?». Postquam autem unaquǽque respóndit, «Ego vero — ait beáta illa mater — cénseo illud ídeo evenísse, quod et áliud exstat martýrium, quod appellátur amóris, in quo Deus, vitam servis suis et ancíllis sústinens, ut ad ipsíus glóriam labórent, eos mártyres simul facit et confessóres. Cui martýrio — ita áddidit ipsa — Fílias a Visitatióne scio addíctas ex iisdémque, Deo disponénte, illas id esse perpessúras, quæ, fortunatióres, expetíverint».
     Quærénti autem soróri cuídam quómodo martýrium hoc fíeri posset, «Pénitus — respóndit — assentíte Deo, et experiémini. Etenim divínus amor suum gládium secretíssimis infert intimísque pártibus nostrárum animárum, nosque a nobis ipsis séparat. Novi ego quandam ánimam, quam amor non minus a rebus máxime gratis separávit, quam si tyránni ictu gládii spíritum eius a córpore disiunxíssent».
     Nos quidem agnóvimus de se ipsam hunc habuísse sermónem. Cum vero soror ália interrogásset quámdiu martýrium hoc perduráret: «A témporis moménto — inquit — quo nos Deo sine ulla exceptióne devóvimus usque ad extrémum vitæ. Quod tamen intellegéndum est de magnánimis homínibus, qui, nihil sibi servántes, fidem amóri servant; nam débiles parúmque amóris et constántiæ detinéntes Dóminus noster martýrio non inténdit affícere, et sinit eos suam dúcere medíocri gressu vitam, ne a se abscédant; numquam enim líberæ vim infert voluntáti».
     Cum dénique flagitátum esset an hoc amóris æquáre posset córporis martýrium, «Ne quærámus — inquit — æqualitátem; quamquam álterum puto álteri non cédere, quia fortis est ut mors diléctio, et mártyres amóris mílies gravióres patiúntur dolóres in servánda vita, ut voluntátem Dei fáciant, quam si mille dare vitas debérent ad testimónium fídei, caritátis et fidelitátis perhibéndum».

RESPONSORIUM

Phil 4, 8-9

R. Quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, hæc ágite: * Et Deus pacis erit vobíscum.
V. Si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte. * Et Deus pacis erit vobíscum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátam Ioánnam Francíscam per várias vitæ sémitas præcláris méritis illustrásti, ipsíus nobis intercessióne concéde, ut, in vocatióne nostra fidéliter ambulántes, lucis exémpla iúgiter ostendámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)